Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum vir religiosus possit doctor eius

Irca quaertum arguitur quod vir religiosus non debeat esse doctor huius scientiae Primo sic. xvi. qid ii. c. i. dicit Nicena Synodus. Monachum per omnia singularitur agere oportet. doctoris officium est non singularitur agere: sed cum multis. ergo &c.

⁋ Secundo sic. dicit Greg. in reg stroio Nemo potest ecclesiasticis obsequis deseruire & in monachorum regula ordinate per sistere: docere obsequium ecclesiasticum est vnum de praecipuis. illud autemem non debet facere, propter quod in regula non potest persistere. ergo &c.

⁋ Tertio sic. Hieronymus ad Hyperium & Desiderium. Monachus non doctoris: sed plangentis habet officium. docere autem non debet hanc scientiam qui non potest habere doctoris officium. ergo &c.

⁋ Quarto sic. vii. dsi. i. dicit ca Praecipit. Monachorum vita subiectionis habet verbum & disciplinatus non docendi.

⁋ Contra est illud Hiero. ad Rusticum. Si clericatus titillat discas quod possis docere multo tempore discas quae postea doceas.

⁋ Ista quaestio nihil aliud inquirit quam an status religionis repugnet statui doctoris ita quod simul non possit quis esse religiosus & doctor: supposito quod alioqui sit idoneus & literatus. Dice re simpliciter quod nulli religioso liceat officium doctoris assumere, non est verum. Ne beatum Grego. aut beatum Augustinus Anglorum episcopum & loannem Dam. & quam plurimos alios negemus officium doctoris habuisse, aut fecisse cuius officium exercere non debebant. constat enim indubitanter omnes istos docuisse & religiosos fuisse. Distinguendum igitur ex parte monachorum sub monachis omnes religiosos comprehendendo, quoniam cum idem est monachus & clericus, aliquid potest ei conuenire inquantum monachus & aliquid inquantum clericus. Inquantum enim monachus officium non habet doctoris siue docentis, sed plangentis, vt dicit Hiero. in tertio argumento. qui per illud dictum suum noluit excludere quando mona chus possit esse doctor: sed voluit distinguere inter officia monachi & clerici: ostendendo quid cuique officio conueniat, vt dicit Gratianus. xvi. quaestio. i. c. Superiori. vnde vt ibidem dicit. vsque ad tempora Tosimi papae monachi simpliciter fuerunt monachi. scilicet laici & non clerici. Si vero loquamur de monachis inquantum clerici vel aliquo modo literati, reuocanda est distinctio illa in praecedenti quaestione habita quod docere potest aliquis vel ex officio vel beneficio. Si enim monachus sanam habeat doctrinam, inquantum huiusmodi bene licet cum docere ex beneficio: sed priuatim conso- cios suos monachos multo magis quam mulierem. Cui istud concessum est supra. Loquendo vero de docere ex officio, Sciendum quod docere potest aliquis ex officio auctoritatis pastoralis, aut auctoritatis magistralis. Primo modo publica praedicatione. Secundo modo publica lectione. Ex officio autem auctoritatis pastoralis potest aliquis docere populum praedicatione, vel quia habet auctoritatem pastoralem ordinariam vel commissam. Secundo modobene licitum est religiosum vel monachum docere populum praelati a quo missus est de consensu abbatis sui: sed non vltra commissionem procedere. secundum quod dicit Gregorius in Registro. Si quispiam monachorum ad clericatus officium accesserit, non ibi aliquam habeat vlterius potestatem. Auctoritate autem pastorali ordinaria non licet eum docere omnino sicut neque praedicare, nisi ipse assumptus sit in praelatum, & tunc videndum est an licet religiosum docere, & an licet eum praelatum esse. Et constat eum posse praelatum esse non discedendo a priori voto, cum ad hoc fuerit electus & ordinatus, vt probat Grat. pluribus ca. xvi. d id i. ante illum. & His omnibus.

⁋ Idcirco dicendum quod religiosus potest esse doctor auctoritate pastorali: sed tunc ab soluitur ab obseruantiis quae specialiter solent obseruari in monasteriis: quia ambo non possent simul custodiri. sicut dicit Grego. in ii. argumento. Satis enim incongruum est (vt idem dicit) si cum vnum ex his pro sui magnitudine diligenter quis non possit explere, ad vtrumque videatur idoneus Si vero neutro modo habeat auctoritatem pastoralem nullo modo licet eum docere populum publica praedicatione, quia non licet eum praedicare omnino cuiuscunque sit literaturae. secundum quod dicit Leo papa. xvi. qu. i. c. Addidimus. Praeter domini sa cerdotes nullus audeat praedicare siue mona chus siue laicus sit ille, cuiuslibet scientiae glorietur, nisi forte intus fuerit diuina gratia ad hoc conmonitus. sicut refert beatus Gregorius de beato Be nedicto qui homines montis Cassiani ad fidem adduxit. & de quodam Equitio cui angelus in som nis apparuit, & eum ad praedicandum misit. vt dicit Grat. causa praedicta in. c. Hoc idem. Si vero loquamur de docere auctoritate magistrali per lectionem: dicendum quod hoc modo docere summe competit religiosis, & sacram scripturam exponere, quanto magis iuxta dictamen sacrae scriptura districtius debent viuere: Sic enim inuicem sacram scripturam docuerunt sancti eremitae & exposuerunt, sicut patet in collationibus patrum. Per haec patent obiecta.

⁋ Ad primum quod oportet monachum singulariter agere: dicendum quod doctoris officium praedicando auctoritate pastorali ordinaria non est singulariter agere, quia habet cum hoc illos quos docet gubernare. Docere autem omnibus modis aliis, quia est fine regimine, non repugnat ei quod est singulariter agere. Vel dicendum quod loqui tur de monacho vt monachus, non autem vt clericus.

⁋ Per idem dicendum ad secundum, quod nemo potest ecclefiasticis obsequiis deseruire, scilicet populum gubernando, & in monachorum regula ordinate persistere, scilicet quo ad claustri obseruantias. potest tamen quo ad illa quae sunt ordini substantialia. & tam haec quam illa bene potest obseruare cum officio docendi, dum tamen non sit ei cura regiminis annexa.

⁋ Similiter etiam patet tertium. docere enim non est officium monachi vt monachi: sic enim esset laici nisi ex beneficio ad modum mulieris si sanam habeat doctrinam. Est tamen bene monachi inquantum clerici literati & edocti, iuxta determinatum modum.

⁋ Similiter patet quartum. monachus enim nisi praelatus vel missus a prae lato non habet officium docentis praedicando, sed discipuli & subiecti. potest tamen bene habere officium docentis legendo vt dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4