Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum iuvenis possit esse doctor eius

CIrca tertium arguitur quod iuuenis possit esse doctor huius scientiae. Primo sic. Apostolus dicit. i. Tim. iiii. Praecipe & doce, nemo adolesentiam tuam contennat. sed contemnenda esset nisi liceret adolescentem docere. ergo &c.

⁋ Secundo sic. Dan. iii. dicitur. Sus citauit domins spiritum pueri iunioris, qui dixit. Reuertimini ad iudicium meum. sed non liceret eum iudicare quem non liceret docere. ergo &c.

⁋ In contrarium est Gl. vlti. Mat. iii. quae loquitur sic. loannes praedicabat & baptizabat scilicet quando Christus. xxx. annorum erat, ostendens nullum sacerdotem vel praedicatorem debere fieri nisi virilis aetatis. Sicut loseph tricenarius regimen Aegypti suscepit: Dauid regnare eadem aetate inchoauit: Exechiel prophetiam promeruit. praedicatio autem & prophetia cum doctrina eodem cursu currunt. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc. cum secundum philosophum sapientis est ordinare, eius est singula quae in vsum humanum assumuntur sic dispensare, vt tunc vnumquodque in vsum proferat quando iuxta rectae rationis iudicium magis valet. vnde & secundum Philosophum, vnumquodque in tempore in quo magis valet magis est eligendum, vt fortitudo in iuuentute quam in senectute, quia magis indigent in se refrena ri motus passionum. sapientia econtrario: quia sedatis passionibus melius ea vti potest senex quam iuuenis Quare cum docere secundum Philosophum opus sit sapientis & sapientiae, quo doctor sapientia sua vtitur ad aliorum instructionem, officia docendi, & maxime hanc scientiam quae vere omnium scientiarum sapientia est, & post omnes alias docenda, vt dictum est supra, non nisi in aetate prouecta assumendum vel alicui in iungendum est: & sic regulariter iuuenis non debet esse doctor huius scientiae. Vnde & super hoc est priuilegium theologorum Parisiensium continens quod nullus potest incipere in theologica facultate nisi fuerit ad minus. xxxv. annorum. Propter quod & illi doctores qui spiritu scton repleti ad docendum venerunt, vt Exech. Dauid, Ioan. baptista, & etiam ipse lesus Christus dei virtus & dei sapientia, vt in hoc hominibus convenirent, & exemplum darent, vsque versus tprtes illud officium docendi distulerunt. secundum quod dicit bea tus Grego. super Exe. Quia Exe. xxx. anno spiritum prophetiae acceperit, iindicat nobis aliquid considerandum, quia iuxta rationis vsum doctrinae sermo non suppetit nisi aetate perfecta. Vnde & ipse domins aetatis suae anno. xii. in medio doctorum in templo sedens non docens, sed interrogans voluit inueniri. Vt enim non auderent homines in infirma aetate praedicare, interrogare homines est dignatus in terra, quid per diuinitatem suam semper angelos docet in coelo. Propheta igitur vt ostendatur cuius aetatis sit in praedicatione, aetatis solidae esse describitur: quatenus ei cum vita & spiritu omnia quae ad praedicandum congruunt concordare videantur. Est autem expediens & vtile vsque ad illam aetatem opus doctoris differre: tanquam in quo vsus eius iuxta regulam rectae rationis magis valet, & propter ipsum doctorem, & propter ipsos auditores: vt eum ex doctrina sua neque proueniens aemulorum vituperium deprimat, neque laus adulatorum eleuet, quia (dicit Gre. ad exemplum non sunt ostendenda nisi quae firma sunt. Prius enim convalescere debet mens, atque ad vtilitatem proximorum postmodum demonstrari, cum iam nec per laudem eleuata corruat, nec per vituperationem percussa contabescat. Hoc autem ne fiat in quolibet doctore multum timendum est, secundum quod dicit Chysicae. super illud Mat. v. Vos estis sal terrae. Non enim (inquit) oportet vos maledicta hominum timere tantum: sed & laudes, quas si audire cupiatis tunc vere infatuati estis atque conculcandi. Quia si omni doctori quantaelibet aetatis sit & maturitatis haec sunt timenda, magis ergo & iuueni. & ideo dicit Gre. Cum prima sunt adolescentiae vel iuuentutis nostrae tempora, nobis adhuc a praedicatione cessandum est: vt vomer nostrae liguae proscindere non audeat terram cordis alieni. quousque enim infirmi sumus continere nosmetipsos debemus: ne dum tenera bona cit ius ostendimus amittamus: quia & arbusta plam tata si prius in terra radicata non fuerint, manu tacta citius arescunt, at si semel radicem fixerint manus tangit, & tamen nihil officit: venti impellunt nec laedunt. Valet autem propter ipsos auditores: quoniam propter aetatem doctori maiorem reuerentiam ferunt, & vberiorem fructum sapientiae expectant, quia ratione aetatis praesumitur quod in ipsis vberior sapientia inueniatur. secundum quod dicitur lob. xii. In antiquis est sapientia, & in multo tempore prudentia. Glos. interline. Vnde infirma aetas etiam cum recte sapit ad praedicandum non debet prosilire. Illa enim dicta in radice sapientiae sunt solidata, quae per viuendi vsum etiam actuum experimento convalescunt. Vnde & dicit Philosophus. Nemo iuuenes eligit duces, quia non constat eos esse sapientes. Doctores autem sunt duces discipulorum quasi ignorantium & caecorum. Ro. ii. Confidis te esse ducem caecorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, eruditorem insipientium, magistrum infantium.

⁋ Ad primum in oppositum de Timo. dicendum quod quamuis aetas requiritur in doctore regulariter vt dictum est: si tamen iuuenis dono gratiae specialis ita praeditus esset, & in se confirmatus, ne casus in eo timendus esset, & cum hoc de eius sapientia constaret, ex priuilegio speciali doctor esse posset: maxime si necessitas eum requireret, sicut contingebat in Timous quia in eo mores & conversatio aetatem supplebant. Vnde cum sapientiam conpetentem adolescens habuerit ex gratia priuiligii specialis, episcopus ordinari & doctor institui potuit. vnde Apostolus statim postquam dixit Adolescentiam tuam nemo contemnat, eum ad exempli honestatem inuitat: & per hoc idoneum eum fore ad illud ostendit dicens. Esto exemplum fidelium in verbo, in conversatione, in fide, & in castitate. vnde Glos. Monet eum per omnia exemplum aliis esse, vt in adolescente mirabilis esse videatur & grauis disciplina, vt actus eius excusarent aetatem: & non quasi iuuenis: sed senior haberetur & erubescerent maiores natu si non se exhiberent iuxta formam eius conversatione & moribus graues. Nec solum quia talis erat eum tam cito promouit Apostolus: sed quia ecclesia eo opus habuit: quia tunc quando ecclesia erat nouella plantatio, paucos ad opus praelati & doctoris habuit idoneos. Greg. respondet aliter: vt scilicet adolescentia stet pro iuuentute declinante ad aetatem virilem, dicens. Etsi Timous dicitur, praecipe hocid i. doce. Nemo adolescentiam t. contem. Sciendum est quod in sacro eloquio nonnumquam adolescentia iuuentus vocatur. vnde scriptum est. Laetare iuuenis in adolescentia tua.

⁋ Ad secundum de Dan. Dicendum consimiliter quod doctrina & mores in ipso supplebant aetatem. vnde super illud Suscitauit spiritum, dici interl. Non dedit: quia iam in eo erat: sed propter aetatis tenuitatem quiescebat: & occasione data suscitauit eum. erat autem occasio: quia aliter oportuisset innocentem damnari senibus ludaeorum infatuatis vnde ipse continuo dixit. Sic fatui estis filii Israel non iudicantes: neque quod verum est cognoscentes condemnatis filiam lsrael. & illi statim dixerunt ei. Veni sede in medio nostrum & iudica nobis: quia deus dedit tibi honorem senectutis. Glos. interl. Sed non aetatis de qua Sap iiii. Senectus venerabilis est: non diuturna neque numero annorum computata. cani sunt sensus hominum: & aetas senectutis vita in maculata. vbi dicit Glos. interli. Quia non aetas corporis: sed maturitas mentis: & morum probitas laudatur: quia ille canus est qui bene sensatus: senex est bene qui mundus & simplex.

⁋ Et nota qui si hoc modo aliquem iuuenem in doctorem quandoque legamus assumptum, hoc tamen regulariter in exemplum trahendum non est. secundum quod dicit Glos. Lu. iii. Christus. xxx. anno baptizatur: facit miracula: docet: vt reprimat temerarios qui omnem aetatem ad haec officia idoneam credunt, quod non est ita: nisi aliquando dei miraculo contingat: vt Hieremiae & Danieli. Et Grego. ait. Nec mouere quempiam debet quod Hieremias & Daniel prophetiae spiritum pueri perceperunt: quia miracula in exempla operationis non sunt trahenda. Dimpotens enim deus & linguas infantium facit disertas: atque ex ore infantium & lactentium perficit laudem. Sed aliud est quod nos de doctrinae vsu atque disciplinae dicimus: aliud quod de dei miraculo scimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3