Quaestio 3
Quaestio 3
CIrca tertium arguitur quod differentia attributorum & pluralitas in deo ponit ali quam compositionem. Primo sic. illud quo res recedit a summa simplicitate, neceslario ponit in ea aliquam compositionem: quia a simplicitate non receditur nisi per compositionem. sed pluralitate diuinorum attributorum, recedit diuina essentia a summa simplicitate: quia ratio simplicitatis consistit in vnitate: & ratio conpositionis in multitudine. maior autem est vnitas in qua est multitudo neque re neque ratione: quam in qua est ratione, qualis est multitudo attributorum: ergo & maior simplicitas. hoc autem non esset nisi multitudine attributorum aliquo modo esset recessus a diuina simplicitate. ergo &c.
⁋ Secundo sic. quod facit rem non esse penitus idipsum, ponit in ea aliquam compositionem: quia ponit in ea hoc & hoc, quae non sunt in eodem sine compositione. pluralitas attributorum est huiusmodi: quia attributa in essentia non sunt penitus idipsum: quia tunc essent nomina eorum synonyma. ergo &c.
⁋ In contrarium est: quia quanto aliquid maiorem habet compositionem, tanto habet maiorem limitationem. quod ergo repugnat omnino limitationi, nullam omnino ponit compositionem. pluralitas attributorum omnino repugnat limitationi. Deus enim ex hoc quod est omnino illimitatus, habet attributorum pluralitatem ex natura simplicis essentiae suae: neque pos et eam sic habere: si aliquo modo esset limitatus: sicut nec potest eam habere aliqua creatura. ergo &c.
⁋ Dicendum ad hoc, quod illud quod in aliquo habet esse, quocunque modo sit non potest ponere imillo rationem contrariam illi secundum quam habet esse in illo: quia tunc suo esse destrueret seipsum quod omnino est impossibile. Vnde si nigredo habet esse & causari in aliquo subiecto ex caliditate ips sa, non potest in illo ex suo esse ponere dispositionem contrariam caliditati scilicet frigiditatem: sic enim suo esse suum esse destrueret. Sic autem est in proposito, quod pluralitas attributorum originaliter & sicut in radice habet esse in diuina essentia: licet completiue ab opeatione intellectus: cuius est vnita vel potius quae sunt vnum, & idipsum, discernere. Aliter enim attributum esset purum signientum intellectus si radicem non haberet in re: circa quam operatione intellectus posset discerni. Illud autem quid sic in diuina essentia est sicut in radice: vt completiue operatione intellectus possit discerni in ea, prouenit ex infinitate simplicitatis & illimitationis eius qua est purum esse, & nihil nisi esse. pro oter hoc enim oportet quod in se habeat rationem omnis esse: & ita omnis esse perfectionem per essentiam, quae est in quocunque alio per participationem: & per hoc sub ratione eminentiori: & ita veriori. secundum quod haec omnia patent ex supra determinatis circa diuinam perfectionem. Cum igitur omnia diuina attributa, & generaliter quaecunque diuersas rationes important in diuina essentia, rationes perfectionum important: licet aliter attributa, aliter proprietates diuini esse, & rationes personales, & rationes ideales, & quaecunque in diuina essentia considerantur sub aliqua pluralitate: nullo igitur modo possunt ponere in diuina essentia aliquid contrarium suae simplicitati & infinitati. Contrarium autem esset quicunque modus compositionis. Idcirco simpliciter dicendum est quod pluralitas attributorum in deo neque ponit neque potest ponere aliquam rationem compositionis, neque similiter propter idem pluralitas personarum, siue quoruncunque aliorum quae in deo considerantur: secundum quod processit vltima ratio.
⁋ Ad primum in oppositum: quod pluralitate attributorum receditur a diuina sim. plicitate: Dicendum quod falsum est: immo potius fundatur in illa. Et quod arguitur ad eius probationem, quod pluralitate attributorum receditur a diuina vnitate in qua consistit eius simplicitas: Dicendum quod in deo praeter vnitatem personalem est duplex vnitas essentialis, quaedam rei, quaedam vero rationis. Prima est ipsius diuinae essentiae: secundum quod est res & natura aliqua. de qua habitum est supra quomodo est singularitas quaedam. Secunda vero est attributorum singulorum, & singulorum quae in deo ponunt differentiam secundum rationem tantum. In prima vnitate consistit diuina simplicitas infinita: propter quod ipsa est origo & fundamentum omnis alterius vnitatis, & etiam pluralitatis secundum ipsam, siue sit personarum, siue attributorum: quae (vt dictum est) non derogat primae vnitati: sed magis attestatur ipsi: nec est minor propter istam multitudinem. Vnde ad illam propositionem quae dicit: Maior est vnitas in qua nulla omnino est multitudo nec re nec ratione: quam sit illa in qua est multitudo ratione, etsi non re: Dicendum quod cum omnis multitudo secundum philosophum est vna plura, multitudo existens in vnitate, aut est vnitatum eiusdem rationis, aut alterius. Primo modo habet propositio illa veritatem. & hoc modo in quacunque vnitate diuina, nulla est multitudo. In diuina enim essentia vna non est multitudo vnitatum quae sunt ipsa essentia re vel ratione plures. Similiter in diuina veritate quae est vnica secundum rationem differens ab essentia: nulla est multitudo vnitatum quae sunt ipsa sapientia re vel ratione plures sapientiae: nisi per ipsius sapientiae quae est essentialis, qua si contractionem ad personale: secundum quod dicitur sapientia ingenita & genita. Differt enim sapientia essentialis secundum rationem vt est in patre sub ratione ingeniti: & vt est in filio sub ratione geniti. Secundo autem modo habet falsitatem: nullo enim modo est maior vnitas realis essentiae in qua nulla est realis multitudo ratione: immo contrarium verum est: quod quanto maior est vnitas realis essentiae: tanto maior est in ipsa multitudo rationum. iuxta illam propositionem. Ois virtus quanto magis est vnita, tanto magis est infinita. Vnde & in creaturis quanto realis vnitas essentiae maior est & simplicior, tanto plurium rationum virtualium in se est contentiua: & quanto minor, tanto est pauciorum rationum virtualium contentiua. Hinc contingit quod inferiora naturalia paucas habent rationes virtuales & paucas operationes & viles. Vnde & terra quae insfimum gradum perfectionis habet, habet ipsum quasi absque operatione: vt dicit Commentator super secundum Cae. & Mun. Et superiora elementa magis spiritualia: quia maiorem habent vnitatem & simplicitatem: quia minus de materia: plus habent de motu & operatione: quibus acquirunt suam perectionem. Et (vt dicit Commentator ibidem) etiam vniuersaliter quanto creatura est superior simplicior & maioris vnitatis: & plus appropinquata primo principio, tanto est plurium rationum virtualium & opea tionum circa inferiora se: ita quod semper illa quae agunt inferiora per diuersa re diuisa & dispersa, agit superius per vnicum & perfectius: vt cum planta forma sua tantum vegetat: brutum sua forma vegetat & sentit: homo autem sua forma vegetat, sentit, & intelligit: & quod brutum cognoscit pluribus potentiis sensitiuis, homo cognoscit vna potentia intellectiua. & sic semper quanto est superior ad plu ra se extendit. Propter quod dicitur in commentario dictae propositionis. In omni propinquo vni principio est infinitas plus quam in virtute longinqua ab eo, quod est: quia quanto magis vnitur, magnificatur & vehementior sit, & efficit operationes mirabiliores, & quanto magis partitur & diuiditur, minoratur, & debilitatur, & efficit operationes viles virtus vnita.
⁋ Ad secundum quod pluralitas attributorum facit essentiam non esse penitus idipsum &c. Dicendum quod sicut iam distinctum est de vnitate essentiali quod est vel rei vel rationis, sic distinguendum est de idipsum: quod aliquid est idipsum re, vel idipsum ratione. Quod facit rem penitus non esse idipsum re, necessario ponit in ea aliquam compositionem propter diuersitatem secundum rem. De eo vero quod facit rem non esse penitus idipsum secundum rationem, distinguendum, aut secundum rationem absolutam, aut secundum rationem re, spectiuam. De eo quod facit ipsam non esse idipsum primo modo, adhuc ponit in re aliquam com positionem propter diuersitatem intentionum. Ratione enim absoluta penitus non differunt nisi diuersa intentione: qualium compositionem est inuenire in omni creatura vt habitum est supra. Secundo autem modo diuersitas rationum in nulla re ponit compositionem: quia respectus nihil realitatis habet praeter realitatem sui fundamenti. vnde super suum fundamentum non dicit rem aliam a suo sundamento: sed solummodo rationem quae est ad aliquid esse: quae est alia a ratione sui fundamenti quae est aliquid absolute esse: sed solummodo ad aliquid esse. Aliter enim necessario faceret compositionem cum suo fundamento: nisi appellemus rem ipsum respectum ad aliud esse. & tunc est solummodo disputatio de nomine. lpse enim respectus purus qui non est nisi ad aliud esse, siue appelletur res siue non, nullam compositionem facit cum absoluto quod est suum fundamentum. & hoc quia ipsa res fundamenti quasi subintrat rationem respectus: vt quae secundum se est absolutum quid nullo ei addito omnino: & absque omni sua mutatione, ex solo modo habendi aliquid ad ipsum, assumit rationem respectus: vt idipsum quod quantum est ex se nihil respicit, aliquid respicit ex solo modo habendi aliquid ad ipsum. Propter quod dicit Augustinus septimo de Trinitate capite primo. Omnis essentia quae relatiue dicitur, est etiam aliquid excepto relatiuo: sicut si nummus non esset aliqua substantia, nisi arra, posset relatiue dici. Quemadmodum enim nummus fit precium aut arra per alicuius institutionem: vt substantia nummi assumat in se sine cuiuscunque rei additione rationem precii aut arrae, quae est ipsum ad aliud esse: Sic deitas ipsa quasi sit, immo (vt verius dicam) est completiue sapientia, bonitas, & caetera huiusmodi per intellectus considerationem & discretionem secundum praedicta: vt ipsa deitas assumat in se rationem bonitatis, sapientiae, & caeterorum absque cuiuscumque additione, secundum quod supra determinatum est de significatis attributorum. Et sicut est de respectibus rationum in attributis, sic est de respectibus realium relationum in personis. praeter hoc quod illarum plurificatio est per distinctionem ex natura rei & diuinarum proportionum: non autem ex consideratione intellectus per ipsius discretionem: quemadmodum constat plurificato attributorum. Pluralitas enim personarum est distinctione per diuinas pro ductiones: pluralitas vero attributorum est discretione per intellectus discretionem. Nulla autem est pluralitas in diuinis per diuisionem: propter quod non proprie accipiuntur in diuinis huiusmodi nomina, aliud, diuersus, differens: sed solummodo distinctum quo ad personas, & discretum quo ad attributa, & alias diuinas rationes. Vnde quia ista distinctio & discretio non est nisi per rationem respectus, tantae simplicitatis est persona aut attributum, quantae est essentia: &ietiam essentia tantae simplicitatis est ipsa, cum personis & attributis, quantae est essentia praeter ipsa. Et sic in proposito licet secundum rationem non sit idipsum bonum esse & sapientem esse: sicut quod amplius est, nec patrem esse: nec filium esse: hoc nullam compositionem omnino ponit in deo: sed infinitam simplicitatem eius attestatur, vt dictum est.
On this page