Quaestio 2
Quaestio 2
CIrca secundum arguitur quod in differentia attributorum non sit accipere magis & minus, Primo sic. Vbi est accipere magis & minus, non est summa simplicitas: quia non habent esse magis & minus nisi in habente partes: vt habitum est in quaestione quadam de magis & minus. in habente autem partes non est simplicitas summa. in deo autem quo ad omnia quae in eo sunt, est summa simplicitas: vt habitum est de simplicitate dei. ergo &c.
⁋ Secundo sic. in symbolo Athanasii dicitur. In trinitate: nihil prius aut posterius: nihil magis aut minus. Attributa autem omnia sunt in trinitate: quia sunt in essentia & in singulis personis. ergo sicut in eis non est prius aut posterius: vt infra videbitur: similiter neque magis & minus. ergo &c.
⁋ In contrarium est: quoniam attributa illa quae pertinent ad intellectum, plus differunt ab illis quae pertinent ad voluntatem, quam illa differant inter se. plus enim differunt veritas & bonitas, quam sapientia & veritas.
⁋ Dicendum ad hoc: quod differt quaerere vtrum attributa ipsa in se suscipiant magis & minus: an ipsa differentia qua attributa differunt inter se. Alterius enim generis rerum sunt attributa ipsa, & alterius ipsa attributorum differentia: & hoc non solum in diuinis: sed etiam in rebus naturalibus aliud genus rerum sunt ipsa quae differunt, quae sunt subiecta inter se differentia: vt rationale & irrationale sub animali: aliud vero ipsa eorum differentia: quoniam ipsae res subiectae differentiae sunt res primae intentionis: ipsa vero ratio quae dicitur differentia eorum, est res secundae intentionis, quae est quintum vniversale praedicabile. Et iterum, res subiectae differentiae sunt res naturae: ipsa vero differentia est res rationis, quae est quasi accidens rei naturae. accidit enim essentiae & naturae rei quod sit vniuersale aut particulare, vt saepius habitum est supra secundum Auicen. Quantum ergo ad ipsa artributa in deo non intelligitur ista quaestio habere locum: quia re nihil important nisi diuinam essentiam cum respectu: vt habitum est supra. Essentia autem non recipit magis & minus propter eius simplicitatem neque respectus: quia secundum philosophum, proprium est relationi non suscipere magis aut minus. De eo ergo quod est rationis circa attributa ex consideratione intellectus secundum iam praedetermina ta, quod est res secundae intentionis: intelligenda est solummodo proposita quaestio, vtrum in ipsa differentia sit accipere magis & minus: vt quaedam attributa magis differant inter sequam quaedam alia. Et est hic sciendum quod differentia illorum quae differunt, fundatur essentialiter in diuisione seu distinctione siue discretione eorum adinuicem. Vnde & secundum modos diuisionum per se & per accidens, sumit Porphy. modos differentiarum: quod quaedam sunt per se: quaedam vero per accidens. In eis autem quae recipiunt magis & minus, causa eius quod est magis & minus ex parte essentiae eorum accipienda est: vt declarauimus in dicta quaestione de magis & minus. Ex parte ergo diuisionis siue distinctionis siue discretionis differentium, consideranda est ratio eius quod est magis & minus in ipsa differentia. Diuisio autem non est nisi alicuius in quo vniuntur & quodammodo sunt vnum ipsa diuisa. Et est diuisio contraria vnioni in illo vno: ita quod radix eius quod est magis & minus in diuisione, consistit in eo quod est magis & minus circa vnionem, quia quae magis sunt vnum, & minus differunt: & quae minus, magis differunt. Diuisio autem siue distinctio siue discretio aliquorum abinuicem sub aliquo vno, dupliciter potest fieri. Vno modo omnino ex natura rei & originaliter & completiue. Alio modo ex natura rei solummodo originaliter: sed completiue ex consideratione intellectus. Primo modo non est nisi differentia eorum quae realiter differunt inter se. quod potest fieri dupliciter: vel re absoluta, quod non fit nisi in creaturis per diuisionem propria acceptione differentium abinuicem: quorum tanto maior est differentia: quanto magis abinuicem diuiduntur, & minus in aliquo in quo conveniant vniuntur, quemadmodum maior est differentia differentium genere quam differentium specie: & maior differentium specie quam nunero. & hoc nullo modo cadit in diuinis attributis. Vel re relatiua: quod non fit adhuc in diuinis attributis: sed cadit in diuinis personis non per diuisionem: sed per distinctionem differentium personarum absque omni diuisione & distinctione vnius & communis essentiae. Siqua vero sit ratio eius quod est magis & minus in differentia seu distinctione eorum inter se: vt vtrum plus differant siue distinguam tur pater & filius a spiritu sancto quam inter se, inferius debet declarari. Secundo autem modo est differentia eorum quae in vna simplici & indiuisa & indistincta natura rei conueniunt circa aliquam operationem intellectus, cuius est discernere indiscreta: & quodammodo diuidere adunata, iuxta determinationem Commentatoris super. xii. Metaph. Talium autem discretio per intellectum completiue potest fieri dupliciter: vel penes conceptus absolutos, vel penes conceptus respectiuos. Primo modo fit per intellectum generis & differentiae in conceptu speciei: & fit per distinctionem & diuisionem intellectualem differentium intentionum: quorum tanto maior est differentia, quanto abinuicem diuiduntur, & minus conueniunt siue vniuntur in aliquo vno: quemadmodum cum in homine differunt intentione substantia, corporeum, vegetabile, sensibile, rationale, plus differunt intentione corporeum a substantia quam a vegetabili & inferioribus, & vegetabile plus ab vtroque illorum quam a sensibili & rationali, & sensibile plus ab illis quam a rationali: quia semper superius inquantum diuiditur contra suum contrarium, sub suo superiori in se continet sibi inferiora. Secundo autem modo fit discretio per intellectum attributorum in deitate abinuicem, & ab essentia, & ab omnibus quae in ipsa considerantur, siue sint proprietates notionales siue personae. sola enim ratione attributa inter se & ab essentia & a proprietatibus notionalibus & a personis differunt: quemadmodum etiam sola ratione diffcrunt essentia, personae, & notiones inter se: de quibus proposita est quaestio.
⁋ Ad quam dicendum est secundum iam determinata: quod sicut illa quae differunt per diuisionem rerum, minus differunt quae minus abinuicem diuiduntur: & magis sunt vnum: & magis differunt, quae magis abinuicem diuiduntur: & minus sunt vnum: quemadmodum diuersa genere plus differunt quam diuersa specie: eo quod cum diuiduntur ab inuicem secundum differentiam diuersa genere: manent vnum in membris diuidentia diuersa spe cie: sic ista quae sola ratione differunt secundum discretionem rationum minus differunt quae primo discernuntur vt differentia, quam illa quae manent discernenda in membris illis. Quare cum discernimus ratione absolutum in deo a relatiuo: sub absoluto autem continentur essentia & omnia attributa essentialia: illud autem absolutum cum discernimus in absolutum sub ratione absoluti: & absolutum sub ratione respectus: & sub absoluto ratione respectus continentur rationes omnium attributorum: & hoc cum discernimus in illa quae pertinent ad voluntatem & intellectum, & sub ambobus plura attributa continentur: minus ergo differunt attributa ab essentia, quam ipsa attributa aut essentia differant a personis & notionibus: & minus differunt attributa inter se quam ab essentia: & minus illa quae pertinent ad voluntatem inter se, quam differant ab illis quae pertinent ad intellectum. Et secundum hanc regulam iudicanda est differentia secundum magis & minus quoruncumque differentium, & quocunque modo differentium siue in deo siue in creaturis.
⁋ Quod arguitur primo in contrarium: quod non est summa simplicitas: vbi est accipere magis & minus: Dicendum quod verum est quando accipiuntur in re quae est prima intentionis. Sic enim in nullo eorum quae considerantur in deo, est accipere magis aut minus propter summam eius simplicitatem. Non autem est verum quando accipiuntur in re quae est secundae intentionis, quae est omnino res rationis circa rem naturae vt cadit in intellectus consideratione. In qua intentione secunda bene possunt comparari secundum magis & minus illa quae sunt in deo: licet nullum eorum in seipso recipiat huiusmodi comparationem. Quemadmodum licet nulla substantia in seipsa neque in genere, neque in specie, neque in indiuiduo recipiat magis aut minus: vnus enim homo secundum numerum non est quandoque magis quandoque minus homo seipso: neque vnus est magis vel minus homo aut animal quam alter: bene tamen in actu substandi, qui nominat rem secundae intentionis, comparatur vna substantia alteri secundum magis & minus: secundum quod prima substantia magis dicitur substare quam secunda. Et similiter in proposito quaedam attributa magis dicuntur differre inter se, quam quaedam alia: quia pluribus rationibus differunt: quia ratione illa qua attributa pertinentia ad diuinum intellectum differunt ab illis quae pertinent ad eius voluntatem, non differunt ipsa inter se: sed illa diffe rentia qua differunt inter se, etiam differunt quodammodo ab illis quae pertinent ad intellectum quemadmodum differunt bonum & verum: quod verum & alia quae pertinent ad intellectum, in hoc conueniunt quod communiter referuntur ad actum intellectus: bonum vero & alia quae pertinent ad voluntatem, ad actum voluntatis communiter referuntur. Verum autem differt ab ipso intellectu: quod verum est motiuum intellectus: intellectus autem non est motiuum suiipsius. In quo etiam differt a bono: quia bonum sub ratione boni non est motiuum intellectus. & sic contingit in omnibus aliis si quis inspiciat.
On this page