Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

CIrca tertium arguitur: quod ordo in diuinis non sit sine priori et posteriori, Primo sic. sicut se habent ordinata adinuicem inter se in aliis modis ordinis respectu sui principii: sic (vt videtur) in ordine naturae et rationis. Sed in omnibus aliis ordina tis secundum ordinem est accipere prius et posterius, vt patet in creaturis ordinatis per se et per accidens secundum quodcumque genus ordinis, et etiam in ordinatis secundum tempus et secundum locum: et secundum alios modos ordinis. ergo &c.

⁋ Secundo sic. in quibuscunque ordinatis non est prius & posterius: est falsitas: quia simul contrariatur immediate ei quod est prius & posterius in ordine: sicut aequale ei quod est magis & minus in quantitate. Sed non est dicere quod ordinata in diuinis sint simul: quia quaecunque sunt simul in aliquo ordine, rationem eiusdem respectus & comparationem habent ad principium, respectu cuius dicuntur esse ordinata, vt patet in eis quae sunt simul tempore aut simul loco: prout patet ex definitione eius quod est simul esse. v. physicae. Quaecunque ordinata sunt non habent rationem eiusdem respectus ad principium: secundum alium enim & alium respectum se habent filius & spiritus sanctus ad patrem, & intelligere & viuere ad esse: quia spiritus inquantum procedit a filio, & ordinem naturae habetad ipsum, respicit patrem mediante filio. filius autem respicit patrem immediate. similiter secundum ratio nem viuere respicit immediate esse: quia non dicit nisi quasi modum essendi. Intelligere autem secundum rationem respi cit mediate viuere: quia dicit modum viuendi. ergo etc.

⁋ In oppositum est illud quod dicitur in syma bolo Athanasii. In trinitate nihil prius aut posterius. Cum ergo in trinitate sunt & ordinata ordine naturae et ordine rationis: ergo etc.

⁋ Quaestio ista & similiter sequens pertinet ad modum explicandi vnumquodque ordinatorum secundum propriam rationem ordinis sui quam habet respectu principii differentem a propria ratione ordinis quam habet quodcumque aliud: quemadmodum in creaturis patet in ordine elementorum: quod propria ratio ordinis quam habet terra differentem a rationibus ordinis quam habent alia elementa, est quod terra dicitur esse in sima, & propria ratio ignis est quod dicitur esse supremus: et comomunis ratio aquae et aeris respectu illorum est quod dicuntur esse media: & proprie rationes vtriusque quibus differunt ordine inter se, est quod aqua dicatur esse sub aere: & aer supra aquam. Vnde cum non habemus dictiones proprias ad explicandum, proprias rationes ordinatorum in diuinis: sed oportet ea transferri a creaturis: videtur aliquibus difficile intelligere quod ordo sit in ali quibus: quin eo modo quo ponitur in eis ordo, ponantur in eis ad explicandum proprias rationes illorum quas habent in ordine, prius & posterius: vt sicut ordo transfertur a creaturis ad diuina, secundum aliam tamen rationem rei significatae, & eminentiorem quam sit in creaturis: consimiliter transferantur ab eisdem prius & posterius: vt sicut quia in aliquibus est ordo secundum locum, est & prius & posterius secundum locum: & quia secundum tempus, similiter prius & posterius secundum tempus: consiliter sicut in aliquibus, vt in diuinis personis, est ordo secundum naturam seu secundum originem, sic consimiliter prius & posterius secundum originem: sicut in attributis secundum rationem, consimiliter prius & posterius secundum rationem. Quare cum notitia nominum transferendorum a creaturis ad diuina, habetur ex regula Anselumi superius exposita quoniam quae nihil nisi dignitatis important vt simpliciter sit melius esse ipsa quam non ipsa: poni debent in deo, cui nihil deest quod est dignitatis simpliciter: quae vero aliquid indignitatis important nullo modo debent attribui ei, in quo nihil indignitatis esse potest:

⁋ Est igitur sciendum quod cum in ratione contingunt siue concurrunt ista tria, scilicet ratio respectus, & ratio principii, & ratio prioris & posterioris seu eius quod est ante & post: ipsa super diuersa fundantur, propter quod differunt ratione inter se. Ratio enim respectus est in aliquibus ex comparatione simplici quam habent inter se siue ad aliud siue ad alia, & potest esse vbi non est ratio principii neque prioris aut posterioris, quemadmodum est respectus vnius ad alterum in duobus similibus quae ex se nihil indignitatis in portant, sed potius aliquid dignitatis: propter quod transfertur ad diuina, et dicuntur in deo esse relationes & respectus. Ratio autem principii est in aliquibus inquantum habent aliquod primum in suo genere, siue fuerit primum causalitate, quia ab ipso sunt alia: siue sit primum in naturae dignitate aut simpli citate, siue in situ locali, siue in tporis successione vel in aliquo aliorum modorum tactorum in quaestione signata: siue a Philosophous expressorum. v. meta. in capite de ante & post. Ratio autem principii & principiati similiter nihil indignitatis important, sed potius dignitatis: ideo in deo ponuntur, vt infra patebit. Vnde (vt dictum est) ordo fundatur in respectu quem habent aliquid aut aliqua ad aliquid vt ad principium, siue vt a quo habent esse, siue quocumque alio modo: aut in respectu quem habent aliqua inter se in comperatione ad illud principium. Ideo ordo simpliciter recipi debet in diuinis sicut & ratio talis respectus & comparationis. Ratio autem eius quod est ante, fundatur in habitudine quam habet res cui conuenit ratio principii vt est res & essentia aliqua, non vt habens rationem principii, ad rem quae respicit eam sub ratione principii vt similiter illa res quaedam est. Et econuerso ratio eius quod est post, fundatur in habitudine quam habet res respiciens aliam in ratione principii, inquantum ambae res sunt: aut in habitu dine quam habent vt res sunt, illa inter se, quae respectum habent ad aliquid sub ratione principii. Verbi gratia in creaturis quamuis aliqua sint simul & coaequaeua duratione secundum quod sunt aliquid in rerum natura: & secundum quod respectum habent adinuicem secundum rationem principii & principiati nihilominus tamen vna illarum secundum id quod est in essentia sua, dependet ab alia & non econuerso. Verbi gratia, licet lux & radius sunt coaequaeua & simul secundum rationem principii & principiati, in essentia sua radius dependet a luce, & non econuerso. Similiter est de sono & cantu: propter quod in talibus inuenitur ante & post: quia semper illud quod in essentia sua non dependet ab alio dicitur ante & illud quod dependet ab illo, dicitur post. Et propter hoc in creaturis etsi esse haberent coaeternum deo, sicut po suerunt philosophi, creator tamen esset ante & creatura post natura & intellectu. Et etiam secundum quod dicit Auicen, non esse in ipsa essentia creaturae, est ante eius esse prioritate essentia. hoc est inquantum essentia ex se nata esset non esse, si ipsum non reciperet ab alio: licet semper ipsum & de necessitate haberet ab alio. Et secundum hunc modum ante & post fundantur in habitudine rerum quam habent adinuicem secundum id quid sunt absque ratione causalitatis. Sed tunc maxime dicitur ante, quod sic non dependet ab alio, vt etiam tempore secundum id quod est, potest alterum praecede re: sicut in hominibus pater praecedit filium: & hoc modo principium lineae dicitur esse ante: quia esset et si non esset illud quod est post: & similiter incorporea respectu corporeorum: & caelum respectu elementarium: & vni uersaliter in quibuscumque inuenitur ante & post, ex huiusmodi habitudine habetur in eis non ex ratione simplicis respectus: neque cum hoc ex ratione comparationis ad aliquid vt ad principium: & ita neque ex ratione ordinis qui in hoc fundatur, vt dictum est: vt secundum hoc de ratione ordinis non sunt ante & post: immo potest esse perfecta ratio ordinis, etsi non sint illa. Nec debet esse alicui difficile in spicienti iam dicta, intelligere ordinem absque priori & posteriori: quia prius & posterius non coincidunt in ordine nisi ratione rerum ordini subiectarum: & ita ratione materiae suae tantum: non autem ratione suae formae. Qui ergo vult videre an in diuinis cum ratione ordinis recipi debeant ante & post, aspicere debet ad subiecta ordini secundum se, vt sunt res & natura aliqua in se. Nunc autem clarum est quod res subiecta ordi ni in diuinis (etiam largissime sumendo rem ad illud quod etiam est aliquid secundum rationem tantum) non po test esse subiecta ordini nisi ipsa diuina essentia, aut respectus existens in ea: quia plura secundum praedeterminata non est inuenire in diuinis quam essentiam, & respectum siue relationem. Essentia autem non est nisi vnica in ipsis ordinatis: & ideo ratione ipsius non potest in ordinatis esse an aut post: quia anm & post semper ali quam diuersitatem requirunt in eis super quae fundantur, vt patet in praedictis. Respectus autem et si sint plures & personales & rationales, inquantum tamen respectus sunt, sunt simul natura & intelligentia: quia respectus inquantum respectus siue relatio, nullam rationem prioritatis habet ad respectum siue relationem. Neque ergo ratione diuinae essentiae, neque ratione respectuum siue relationum in illa, possunt in deo fundari aut esse ante & post.

⁋ Quare cum non sit reperire in diuinis Plura in quibus possunt fundari ante & post, simpliciter igitur & absolute concedere oportet quod etsi in diuinis sit ordo: est tamen sine omni ante & post, priori & posteriori, in ipsis ordinatis.

⁋ Quod ergo arguitur primo in oppositum: quod in omnibus aliis modis ordinum & ordinatorum est inuenire prius & posterius: ergo & in istis qui sunt in diuinis: Dicendum quod bene se queretur si prius & posterius consequerentur ordinem ratione eius quod est formale, scilicet habitudinis ad principium. Nunc ergo (vt dictum est) sequitur ratione materialis in ordinatis: quae alia est in ordinibus circa creaturas: alia in ordinibus diuinis. Idcirco bene possuntur consequi prius & posterius ordinem in creaturis: nullo tamen modo ordinem in deo, vt patet ex iam determinatis. Propter quod Augustinus diuinis personis attribuit ordinem ratione principiationis quae est in ipsis: cum tamen remoueat ab eis prius & posterius: cum dicit libo iii. contra Maximinum. Genitum a genitore mitti oportebat: verum hoc non est inaequalitas substantiae: sed ordo naturae, non quod alter esset altero prior: sed quod alter esset ex altero.

⁋ Ad secundum, quod in diuinis ordinibus non est ordinatorum simultas: ergo est in eis prius & posterius: Dicendum quod illa regula contrariorum non intelligitur nisi circa suum proprium subiectum: sicut & intelligitur consimilis regula de priuatiue oppositis. Circa non proprium vero subiectum circa quid non est natum esse vnum illorum & ita neque aliud, non habet veritatem: vt visus cum non habet esse circa lapidem: non sequitur, lapis non est videns, ergo est caecus. Similiter cum aequalitas non habet esse circa colorem vnum comparatum ad quendam alium colorem, non se quitur: color non est aequalis colori, ergo est ei inaequalis: vt maior vel minor. Sic autem est in proposito quod cum simul prius & posterius consequuntur ordinata ratione materiae, qualis non habet esse in diuinis, vt dictum est: neutrum illorum habet esse circa ordinata in diuinis. & ideo non sequitur in eis: quod si non habent esse simul, vt bene probat obiectio, quod se habeant secundum prius & posterius.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3