Quaestio 4
Quaestio 4
Irca quartum arguitur quod in ordine diuino non est primum, secundum, tertium, Primo sic. primum, secundum, & tertium, dicunt proprias rationes ordinatorum secundum rationes & significationes numerorum. sed significationes nunerorum & rationes eorum non sunt sine priori & posteriori, quia sicut dualitas est secunda post vnitatem & trinitas tertia: similiter vnitas est prior, & dualitas posterior vnitate, & trinitas siue ternarius posterior dualitate. vbicumque ergo accipiuntur primum, secundum, & tertium: similiter & prius & posterius. cum ergo (vt dictum est) in diuinis non sunt accipienda prius & posterius: quare similiter neque primum, secundum, aut tertium.
⁋ Secundo sic. Primum, secundum, & tertium, inquantum huiusmodi, sunt quaedam consequenter entia. in di uinis autem non sunt aliqua consequenter entia: quia consequenter entia secundum Philosophum. v. &. vi. physico, non sunt nisi illa quae sunt eiusdem rationis. Dicitur enim domus domui consequenter ens, cum non sit alia domus media, et si aliquid aliud sit medium. Differentia personaliter siue notionaliter vel secundum rationem in diuinis non sunt eiusdem rationis sed diuersarum. alia enim est ratio patris inquantum pater: & filii inquantum filius: & spiritus sancti inquantum spiritus sanctus: et esse & viuere & intelligere & caeterorum talium in quibus consistit ordo in diuinis. ergo &c.
⁋ Contrarium apparet in ordinatione naturae, quoniam secundum Augustinum. iiii. lib. de trinitate, Pater est principium totius deitatis: & secundum Philosophum quinto metaphysicae, primum & principium idem. ergo pater est primum in deitate. Sed non est primum nisi habeat secundum sibi respondens. ergo &c.
⁋ Similiter apparet contra arium in ordine rationis per illud quod dicit Dionysius cap. v. de di. no. Ante sui alia participantia esse premittitur. & infra. Merito ens deus vt praestantia aliorum sibi donorum laudatur. & infra. Prima igitur ipsius per se ipsum esse donationum. vbi dicit ant. transi. Ante alias dei ipsius participationes esse praepositum est. conuenienter igitur alius principalius sicut existens deus laudatur ex digniore donorum eius. esse ergo est prima rationum in deo. Sed non est primum fine secundo vt prius. ergo &c.
⁋ Dicendum ad hoc secundum quod supra tactum est: quod quaecunque ordinata sunt differen tiam aliquam habent in ordine. Aliter enim filius nullo modo esset media persona secundum rem inter patrem & sprntum sanctum: neque viuere esset media ratio secundum rationem inter esse & intelligere. Et secundum quod habent differentiam in ordine & proprias rationes, sic necesse habent a nobis propriis vocabulis exprimi. Non autem illis quae sunt prius & posterius: quoniam etsi prius & posterius non significant nisi circunstantiam rationum quibus differunt ordinata vt inter se ordinem habent, illa circunstantia non sumitur ex parte differentiarum secundum ordinem: sed secundum materias subiectas ordini: quae nullo modo potest esse in deo, vt dictum est. Vnde etsi circunstantiae importatae vocabulis istis, primum, secundum, tertium, non essent aliae quam importatae illis vocabulis ante & post, siue prius & posterius: nullo modo istae reciperentur in diuinis, sicut neque illae: nisi extenso nomine: quemadmodum extendit ipsum Dionysius in supra dicta auctoritate. Si ergo debeant recipi in diuinis, oportet quod circunstantia quam important sumatur ex parte differentiarum secundum ordinem ipsum: nullo autem modo secundum subiecta ordi ni. Quin rationes propriae ordinatorum sint diuersae secundum rationes ipsius ordinis, nullus potest negare. Aliter enim filius non diceretur aliquo modo esse in ordine personarum immediatior prin quam spiritus sanctus: neque in ordine rationum viuere immediatius secundum rationem se haberet ad esse, quam intelligere. Et patet quod istae ratio nes differentes cum sumuntur respectu alicuius principii, non sumuntur nisi secundum rationem mediati & immediati, quae fundantur in quadam consequentia aliorum ex principio. Quare cum rationes quibus ali qua exprimuntur fore consequenter entia, propriissime exprimuntur nominibus istis quae sunt primum, secundum, tertium, & huiusmodi: vel si alia sint, dentur: aut si indigemus & dari non possint: & rationes dignitatis sunt sic se habere vt ex isto procedat iste: vel ex isto procedatur in illum: & ideo nominia ipsa exprimentia debent & possunt poni in diuinis ordinibus, aut ergo ista nomina primum, secundum, tertium ponere debemus in diuinis ordinibus tanquam omnino, propria: aut vti debemus eis quia magis propria non habemus, etsi aliquam improprietatem importent. Vbi si timendum est de occasione errandi propterim proprietatem, ponatur temperamentum quod sit signum reductionis intellectus ad temperamentum recti intellectus per quasi, vel sicut, vel quemadmodum, aut aliquid huiusmodi: & sic in ordine naturae dicamus patrem esse primam personam: filium vero secundam: spiritum autem sanctum tertiam: vel saltem quasi. Sed (vt puto) non est opus apponere quasi: sed minus in ordine personarum quam rationum quia personarum est maior distinctio, quam sit rationum discretio: & consistit illa distinctio in re absque comparatione ad intellectum comprehendentem, non autem rationum discretio, vt patet ex dictis: & etiam secundum aliam habitudinem ex parte rei secundum se personarum ordinatarum inter se quam in istis rationum inter se ordinatarum secundum considerationem intellectus. Differentia enim secundum ordinem in personis ordinatis, sumitur penes huiusmodi circunstantias: quae sunt a quo alius: & non ab alio quod conuenit soli patri, propter quod dicitur primus: & qui ab alio, & a quo alius: quod conuenit soli filio, propter quod dicitur secundus: & qui ab aliis & a quo nullus: quod conuenit spiritui sancto, propter quod dicitur tertius. Differentia vero secundum ordinem in ordinatis differentibus ratione tantum, sumitur penes huiusmodi circunstantias: quae sunt a quo in aliud, & in quod ab alio. Verbi gratia in creaturis punctus dicitur principium lineae: & ex respectu ad ipsum sumitur ordo partiumlineae: quia a puncto procedit fluxus in primam partem lineae signandam: & ab illa in secundam: & a secunda in tertiam: & sic deinceps. Et similiter in ordinatis ordine rationis in diuinis principium respectu aliorum. & dicitur primum id quid natum est de deo conceptum formare simplicissimum: cuiusmodi est esse quid secundum Auicen. est primum conceptum ab intellectu: & secundum Dionysium (vt dictum est) prima diuinarum participationum. Et secundum est id quod proximum conceptum natum est forma re: cuiusmodoi est viuere: & tertium est quod proximum post hunc: cuiusmodi est intelligere. Et sicut est de istis, sic est de aliis: quorum differentia & ordo licet nullo modo consistat in ipsis ex parte rei secundum se ni si sicut in origine & quasi in potentia, vt dictum est supra: consistit tamen in ipsis vt cadit diuina essentia in consideratione intellectus. Vt enim cadunt secundum suas rationes proprias quibus ab inuicem differunt & discernuntur in consideratione intellectus, ratio vnius ex sui natura talis est vt ab ipsa procedat consideratio intellectus in aliam: vt ab esse propter rationem suae simplicitatis in viuere: licet realiter non sit maior simplicitas in vno quam in alio: & eadem ratione a viuere in intelligere. Et sit ista discretio in consideratione cuiusque intellectus & creati & increati: & est ratio ipsarum rationum discretarum talis: quod quantum est ex parte illarum, quicunque intellectus pro cedere possit ab vna in aliam: etsi discursus huiusmodi repugnet intellectui diuino omnino, qui vni co & simplici intuitu omnes rationes suas considerat & speculatur.
⁋ Et nota quod differt dicere, procedere ab hoc in hoc, & procedere ex hoc in hoc. Ex hoc in hoc solum procedit intellectus: quia ex hoc acquirit cognitionem illius vt ex praemissis cognitionem conclusionis. & hoc modo solus intellectus humanus est discursiuus: & in ipso nati sunt conceptus formari de diuinis rationibus: vt licet in ipsis conceptis non sit nisi ordo rationis secundum differentias primi, secundi, tertii, vt dictum est: in ipsis tamen conceptionibus quae sunt actiones intellectus nostri, bene est ordo rei secundum prius & posterius, vt ex vno concipiat alium via doctrinae: vt primo concipiat esse de deo: secundo ex illo concipiat viuere: & tertio concipiat id quod est intelligere. Qualis discursus aut ordo conceptuum nullo modo potest esse in intellectu diuino, neque etiam in intellectu angelico concipiendo hoc ex hoc: quia conclusionem non cognoscit ex principiis: sed solum in principiis. Potest tamen esse in intellectu angelico discursus concipiendo hoc post hoc & hoc in intellectu suo naturali, licet non in intellectu quem habet in nuda diuina essentia. Et sic in talibus conceptibus diuinarum rationum illa quae quantum est ex se, nata est concipi primo, non est nata concipi secundo: licet sic potest concipi quantum est de potestate concipientis: quemadmodum potest primo concipi conclusio, & deinde principium: licet nata sunt concipi econuerso secundum quod de hoc aliquid amplius diximus supra in Quaestione de vniformitate actionum dei.
⁋ Ad primum in oppositum: quod primum: secundum: & tertium: non dicunt rationes ordinatorum nisi secundum rationes & significationes numerorum: quae non sunt sine priori & posteriori: Dicendum quod verum est de illis in quibus est numerus verus realiter differentium, siue sit formalis siue materialis. & hoc quia illa quae numerantur formaliter, non possunt esse sine gradu naturae: qui non est in ordine in aliquo sine priori & posteriori. Illa vero quae numerantur materialiter, non numerantur nisi quia nata sunt esse in vno cotinuo: in quibus necessario se habent secundum prius & posterius respectu puncti qui est principium continui. Non autem verum est illud de illis in quibus est numerus quidam, scilicet respectuum vel rationum in deo: quia est secundum omnimodam rei vnitatem, in qua non est accipere omnino prius & posterius.
⁋ Ad secundum: quod primum, secundum, tertium, non sunt nisi in eis quae sunt consequenter entia: Dicendum quod verum est. Et quod assumitur, illa non sunt nisi eiusdem rationis: Dicendum quod verum est secundum rationem impositionis nominis, quam dat ei ibi Philosophus in materia determinata, magnitudinis scilicet: secundum quam rationem intendit vti illo nomine. Extendendo autem nominis significatum, bene possunt esse diuersarum rationum, & potissime in eadem natura rei.
On this page