Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Irca quartum arguitur: quod persona dicitur & habet esse in deo secundum substantiam, & non secundum relationem, per magistrum qui dicit distinctione. xxiii. primi sententiarum cap. i. Vnum est omen scilicet persona) quid secundum substantiam de singulis dicitur personis. quod confirmat auctorita ce Augustinus ex. vii. de triniitate.

⁋ Secundo sic. in eadem auctoritate dicit Augustinus Pater ad se dicitur persona non ad filium vniversalipanum sanctum: sicutad se dicitur deus. sed secundum regulam Augustinus v. de triniitate. quam partractat magister distinctione. xxii. Quicquid ad se dicitur praestantissima illa & diuina sublimitas substantialiter dicitur, quod autem substantialiter dicitur in diuinis, dicitur secundum substi tiam, & non secundum relationem, ergo &c.

⁋ Quia autem non dicatur secundum substantiam sed secundum relationem, arguitur e illo quod dicit Boethius in fine de Tri. Necesse est illud vocabulum quod ex personis originem capit, ad sul stantiam non pertinere. Sed propter quod vnumquodque tale, & ipsum magis, secundum Philosophum in topicis. ergo &c

⁋ Dicendum ad hoc nondum descendendo ad significatum personae, quod secundum duo praedicamenta quae sunt in diuinis, substantia. scilicet & relatio. secundum modum supra determinatu, duo modi essendi & praedicandi distinguuntur in diuinis: ita quod quicquid praedicatur de deo, & deo attribuitur, ad vnum illorum retorquetur: aut scilice quod de deo dicitur siue habeat esse in ipso secundum substantiam & ratione substantiae: aut secundum relationem & ratione relationis. Quod verum est, quia omne nomen in diuinis formaliter significat aut substantiam aut relationem. aut tracta est sua formalis significandi ratio a substantia aut a relatione, quae realiter sunt in deo, etiam si non significat secundum rem alterum horum, sed intentionem aliquam rationis circa id quid principaliter significat substam tiam aut relationem in diuinis. Est igitur intelligendum quod licet in diuinis nomen aliquod potest aliquando significare puram essentiam siue substantiam, vt hoc nomen deitas: aliquando vero puram relationem, vt hoc nomen paternitas aliquando autem vtrumque simul, vt hoc nomen pater, sicut patebit inferius: Dici tamen aut esse in diuinis non dicitur nisi secundum illud a quo formaliter nominis significatio trahitur aut imponitur ad significandum: vt illud nomen quod formaliter in sua impositione capit originem a substantia, dicatur & sit in deo secundum substantiam: quod vero a relatione. secundum relationem: etiam si reliquum significetur quasi materialiter in nomine. Vnde hoc nomen pater quia formaliter imponitur a relatione personali: quamquam in suo significato includit communem essentiam, vt ifra videbitur: in deo dicitur & habet esse secundum relationem. Nunc autem ita est, quod quicquid significetur hoc no mine persona, tamen sua formalis ratio ad quam imponitur ad significandum, aut est ipsa relatio, aut tracta est a relatione. Si ei non esset in deo relatio distinguens, nullo modo poneretur in deo aliqua illarum personarum quae modo constituunt ineffabilem trinitatem, vt infra patebit. Quom autem significat relationem aut tracta est a re latione, patet ex quaestione praecedenti: vbi est expositum quom ratio singularitatis diuinarum personarum in qua consistit ratio personalis, tracta est primo & positiue a relatione. Sed hoc magis apparebit in quaestione sequenti.

⁋ Idcirco absolute dicendum est: quod persona in diuinis dicitur secundum relationem, & secundum relatio nem habet esse in deo, non autem secundum substantiam. Tne propter solutionem argumentorum intelligendum est quod aliquid est vel dicitur esse secundum relationem dupliciter: vel in seipso: vel in contento sub ipso. Primo modo dicuntur relatiue illa quae determinate aut determinatam relationem significant, vt sunt pater filius spiritus sctuns, quia dicitur pater filii pater, & filius patris filius, quae dicuntur secundum relationem secundum suum nomen & secundum formalem rationem nominis a qua imponuntur. dicente Augustinus v. de Tri. cap. v. "Non secundum substantiam haec dicuntur, quia non quisque eorum ad seipsum, sed adinuicem atque ad alterutrum dicuntur". Secundo modo relatiue dicuntur illa quae indeterminate aut indeterminatam relationem significant: vt hoc nomen persona, hoc nomen trinitas, & huiusmodi, quae non dicuntur ad aliquid secundum suum nomen, quia non habent correlatiuum sibi respondens extra se: quamuis secundum formalem rationem nominis relationem significant: aut tractam a relatione habent eam: sed dicuntur ad aliud in suis contentis, quae sunt nomina importantia relationes indeterminatas.

⁋ Per haec patet ad primum argumentum: quod secundum Augustinus persona secundum substantiam dicitur. Dicendum quod verum est quo ad hoc quod secundum nomen suum non dicitur ad aliud: non quod de formali ratione a substantia imponitur, quia solum materialiter includit in suo significato substantiam, sed non trahit suum ab ea. Et hoc bene exponit litera Augustinus vii. de Tri, quae dicit sic. Sic esse ad se dicitur persona relatiue: sicut dicimus tres personas patrem & filium & spsum sctuntum: quemadmodum dicuntur aliqui tres amici aut tres proximi. quia haec nominia relatiuam significationem habent. Quid ergo: num placet dicamus patrem esse personam filii & spiritus scti: aut filium esse personam pris & spiritus scti: aut spcnitum sctuntm esse personam pris & filii: Sed neque in hac trinitate cum dicimus personam patris, aliud dicimus quam substantiam patris. Quod verum est quantum est ex proprietate nominis in se, quia nomen suum non dicitur ad aliud: quemadmodum tres aliqui dicuntur inuicem vicini aut propinqu. Ex parte tamen rei propter formale significatum secundum relationem dicitur. propter quid subdit, dicens quod persona pris non aliud quam ipse pr.

⁋ Per idem patet ad secundum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4