Quaestio 3
Quaestio 3
CIrca tertium arguitur: quod persona. habet esse vniuoce & secundum eandem rationem in deo & in creaturis, Primosic. quod habet esse in aliquibus secundum idem nomen & eam dem definitionem, convenit eis vniuoce & eodem modo. sic habet esse persona in deo & in creaturis, vt patet ex definitione personae secundum Ricar. ergo &c.
⁋ Secundo sic. illud habet vniuoce & eodem modo esse in aliquibus, cuius formalis ratio & completiua habet esse vniuoce in eisdem. Eormalis autem ratio personae est quod sit ali cuius, hoc est in se singularis & incommunicabilis, & a quolibet alio tali alius quis, & distinctus ab eo. & hoc vniuoce habet esse in deo & in creaturis, quia quod in se sit singularis & incommunicabilis non iportat nisi negationem: similiter neque quod sit alius quis a distincto ab eo, negatio autem vniuoce & eodem modo habet esse in deo & in creaturis: quemadmodum non esse lapidem vniuoce & eodem modo conuenit eis. ergo &c.
⁋ In contrarium arguitur primo sic. nihil significans rem aliquam & naturam habet esse vniuoce & eodem modo in eis quorum non est aliqua natura communis: quia vniuocatio est ex rei communis vnitate, vt patet ex definitione vniuocorum in praedicamentis. deo autem & creaturae nulla habet esse communis natura, vt patet ex supra determinatis: & nomen personae significat rem a & naturam subsistentem, vt infra patebit. ergo &c.
⁋ Secundo sic illis non conuenit vniuoce esse personam, quibus non conveniunt vniuoce ea quae sunt de ratione personae & integritate eius. De ratione autem personae & integritate eius est natura siue essentia & ratio incommunicabilitatis, vt patet exeius definitione superius exposita, neutrum autem horum est vniuoce in deo & in creaturis: quia de ratione & integritate personae est essentia in diuinis vt est communicabile quid in eadem singularitate. in creaturis vero vt est communicabile non in eadem singularitate sed solum in communitate rati nis. Vnde in diuinis est vna essentia singularis plurium: in creaturis autem non: sed necessario plures plurium. Similiter etiam incommunicabilitas personae in diuinis est ex proprietate relatiua: in creaturis autem ex sola negatione. ergo &c.
⁋ Ad intellectum quaesiti in hac quaestione oportet videre quod intelligatur nomine personae id scilicet facit aliquid esse personam, & aspicere ad illud, an vniuoce & secundum eandem rationem habeat esse in deo & in crea turis. Quia si sic: & vniuoce & secundum eandem rationem persona haberet esse in illis. Si vero non, nequaquam. Et quia esse osonam secundum Boethium de duab. naturis, non convenit alicui vniversali sed solummodo singulari: & secundum rationem illam qua est singulare licet non quodcumque: sed in se existens non in alio: in accidentibus enim non est persona, neque anima nfa vt est actus corporis est persona, neque deitas ipsa quae est in suppositis, neque vniverslter aliquid quid non habet esse suum in se, & per se alteri non vnitum: vnde humanitas Christi non est persona in Christo: Ad rationem igitur singularis in se & secundum se existentis, quod intelligitur nomine personae, oportet aspicere in hac quaestione. Super rationem enim talis singularis nihil addit ratio personae: licet persona suo nomine non nominat huiusmodi singulare nisi circa determinatam materiam, intellectuaele. scilicet vt dictum est. Circa rationem igitur talis singularis vt coniter accipitur, non determinando sibi materiam hanc vel aliam: sed vt absoluto nomine intelligitur: Sciendum quod nomine singularis duo intelliguntur: & intentio quaedam indistinctionis rei in se & distinctionis eius ab aliis, & ipsa res circa quam intelligitur huiusmodi intentio: & ad vtrumque debemus aspicere. Aspiciendo igitur primo ad rem ipsam sciendum quod quodammodo aliter habet esse in creaturis, aliter in diuinis: & quodammodo similiter. In creatu. ris enim nihil habet esse singulare nisi sit indiuiduum sub aliqua forma: quae quantum est de se, forma est & essentia tantum absque ratione vniuersalis & singularis: cui accidit ratio vniuersalis ex consideratione intellectus circa ipsam, inquanum. scilicet considerat eam vt abstractam a singularibus: & iterum vt applicabilem eisdem per praedicationem. Vnde cum talis forma specifica est ex natura sua diuidua est, hoc est nata diuidi non dico illa diuisione quae est in formam generis & differentiae, vt in partes integrantes eius essentiam, de qua nihil ad praesens: sed in partes subiectiuas, ad quas tota integritas formae est in potentia, vt tota sit in hac et tota in illa: vt humanitas in hac humanitate quae est Petri: & in illa humanitate quae est Pauli. in quibus illa indiuiduatur per hoc quod facta est haec & illa: quid secundum Philosophum non fit nisi per subiectam materiam in qua primo ex se est partibilitas, vt quod humanitas non est haec, nisi quia in hac parte: nec illa, nisi quia in illa parte materiae, quemadmodum albedo non est haec, nisi quia est in hoc subiecto. Vnde & formas immateriales omnes posuit ex se esse singulares, quemadmodum nos ponimus deitatem esse ex se quandam singularitatem: quod non est ponendum: immo quod quaelibet forma creaturae specifica est & materialis & indi uidualis in plures partes subiectiuas, etiam licet in se absque omni subiecto & materia nata sit subsistere. Eit autem illa eius indiuiduatio in parte subiectiua, vt humanitas in hac humanitate, immo in hoc homine effectiue, non nisi per agens dans ei esse, nec per materiam etsi habeat materiam, nec per aliquod accidens ei inhaerens, sed primo per suam significationem & determinationem quam habet ab agente illam. Quamquam enim secundum Ambrosium. i. de Trini. omnis creatura certis limitibus suis contenta est, humanitas tamen ampliorem habet latitudinem spiritualem siue rationis essentiae suae quam haec humanitas. Et ideo haec humanitas respectu humanitatis simpliciter, est determinata limitata & significata: in qua significatione consistit primo ratio singularis formae subiectiuae, sicut & indiuiduatio ipsius formae communis. Ex consequenti autem fit vtrumque eorum per negationem consequentem illam determinationem & annexam ei non per vnicam, sed per duplicem: per qua. scilicet separatur ab eo quod est sub se, & ab eo quod est iuxta se. Humanitas enim diuisa est in hanc humanitatem & illam. Etiam si non esset diuisa, esset tamen quantum est ex se diuisibilis, etsi non separatur ab eo quod est sub se per vllam negationem. Sed haec humanitas ex eo quod est haec, nec est diuisa, nec diuisibilis in aliqua sub se suae naturae: & ideo negatiue se habet ad ea quae imaginari possent sub se: negatiue est se habet ad ea quae sunt iuxta se, & ex opposito diuisa sub specie. Singularitas enim suae formae nec conicabilis est ali quibus sub se, neque alicui iuxta se. Ex hoc eim habet indiuiduum creaturae quod est hoc aliquidid est aliquid vnum in se, quod non est natum esse hoc, & alid sub se: & similiter alid quod a quolibet alio sub forma suae speciei. Habet est ex hoc quod est singulare suppositum, siue fuerit intellectuale, siue non intellectuale, & etiam quod est persona cum fuerit in natura intellectuali. Ratio enim suppositi vel personae in creatura: ex hoc habetur quod ipsa sit existens in se, & secundum se in natura inconicabili: quod necessario habetur in creaturis ex illa duplici negatione circa formam & naturam rei determinatam. In diuinis autem non sic est ratio singularitatis ex parte rei, quia in eis ipsa forma deitatis etiam vt simpliciter & absolute consideratur, singularis est, nullo modo nata diuidi in aliquo sub se accipiendo determinationem. Vnde non est nata in supposito indiuiduari: per proprietates tamen relatiuas nata est conicari manens in eadem singularitate essentiae: per quas proprietates constituitur ratio suppositi & personae in diuinis, & singularitatis earundem: non inquantum illae proprietates sunt relatiuae tantum: sed inquantum sunt relatiue oppositae. Ex quo sequitur duplex negatio. vna ratione cuiuslibet proprietatis personalis. quia enim ipsa ex se inconicabilis est, ex hoc habetur negatio remouens pluralitatem communicandi alteri suam proprietatem in eadem natura, ne in diuinis sint plures personae eiusdem respectus vel plures patres, vel plures filii, vel plures spiritusancti. Altera, ratione oppositionis distinguentis: per quam habetur negatio remouens quamlibet personam a sua correlatiua. Et sic completur ratio distinctionis diuinarum personarum & singularitas earum per negationem, sicut & creaturarum, & quo ad hoc vniuoce & secundum eandem rationem habet esse persona in deo & in creaturis, vt processit secunda obiectio ad primam partem. Inquantum tamen huiusmodi negationes concomitantur in diuinis relatiuas proprietates, quae in essentia communi personas constituunt principaliter atque distiguunt, l non sine virtute negationum annexarum: in creaturis vero concomitantur ipsius naturae & essentiae determiationem, quae ipsam essentiam contrahit in suppositum & personam, l non sine virtute negatio num annexarum, vt dictum est supra: Et secundum hoc licet ratione negationum vniuoce, & secundum eandem ratio nem habet esse & constitui persona in deo & in creaturis: ratione tamen illorum quibus dictae negationes sunt annexae hincinde, quod illic est ipsa essentia vel natura determinata, hic vero proprietatum relatio, multum aequiuoce & alia atque alia ratione habet esse persona in deo & in creaturis: inquantum altera est ratio & aequo ca constituendi personam, in creatura essentiae creatae determiatio, & in deo proprietatum relatio. Ex parte tamen negationum aliquod refert de negatione respectu eius quod est sub se, & respectu eius quod est iuxta se. Quia ex parte eius quod negatur omnino, est vniuoce negatio sub se, quia sicut diuina persona singsa in se plurificari non pot, sic nec creata persona. Ex parte vero eius quod negatur iuxta se, quodammodo est vniuoca & quodammodo aequoca, quod ei vna persona negatur ab altera in diuinis, hoc non est ratione naturae & essentiae, sed personalis proprietatis. In creatu ris vero & ratione essentiae & ratione personalitatis vna remouetur ab altera: quia in deo vna est essentia singularis communis pluribus personis: non sic in creaturis. Sic ergo aspiciendo ad rem ipsam circa quam consideratur intentio singularis in deo & in creaturis, quodammodo vniuoce & quodammodo aequoce habet esse psona in illis. Si vero aspiciamus ad ipsam intentionem, cum ratio intentionis non diuersatur propter diuersitatem rerum circa quaes est: non enim est alia ratio speciei quae est intentio logicalis: inquantum consideratur circa substantiam, vt circa hominem aut asinum: & inquantum consideratur circa accidens siue fuerit absolutum vt circa albedinem aut nigredinem, siue respectiuum vt circa dominium vniversaliseruitutem: Dicendum est quod omnino vniuoce & secundum eandem rationem persona habet esse in deo & in creaturis: quamuis in deo consideratur circa respectiuum: in creaturis vero circa absolutum: nisi quod personae intentio consideratur in deo in pluribus personis respectu essentiae singularis: non sic autem in creaturis. Sed hoc rationem intentionis in nullo variat.
⁋ Ad primum argumentum ostendens quod omnino vniuoce & eadem ratione in deo sit & in creaturis, quia eadem est definitio personae vtrobique: Dicendum quod non est verum: quia talis est aequiuocatio in definitione qualis est & in nomine. Existentia enim incommunicabilis est in persona creata & in increata sed aequoca incommunicabilitate. Inconicabilitas enim existentiae in persona creata habetur ex essentiae determinatione: in persona vero increata ex proprietatum relatione, vt dictum est.
⁋ Ad primum argumentum in op ositum ostendens quod omnino aequiuoce est persona in illis: quia nulla res aut natura communis est vniuoce deo & creaturis: Dicendum quod ratio ista probat quod non penitus vniuoce convenit eis, si tamen persona est nomen rei & naturae: sicut etiam nomina attributorum essentialium non penitus vniuoce conveniunt deo & creaturis, vt patet ex supra determinatis. Nec tamen ex hoc sequitur quod penitus aequoce: quia est media analogia. secundum quam tam essentialia quam personalia quae conveniunt coniter deo & creaturis, per prius deo conveniunt quantum est ex ratione signi ficati per vocem: licet quantum est ex vocis impositione, conveniunt eis modo converso, quia a creaturl sit omnis vocum trans latio quibus vtimur circa creatorem, secundum quod melius infra declarabitur disputando de modo loquendi de deo. Si vero persona sit nomen intentionis, tunc argumentum falsum supponit de significato personae, quod significat rem & naturam: immo potius quendam modum conceptus circa rem, quem nihil repugnat vniuoce quodammodo & secundum eandem rationem esse in deo & in creaturis, & quodammodo aequoce, vt iam dictum est. Sed de illo erit sermo in sequenti quaestione, in qua loqmur de significato huius nominis persona. licet enim nulla res pure vniuoce conuenit deo & creaturae, nihil tamen repugnat aliquam intentionem secundam pure vniuoce ipsis convenire: quia non ponit aliquid in deo, sed potius in conceptu intellectus, vt infra patebit.
⁋ Ad secundum quod essentia non est vniuoca de ratione personae in deo & creaturis: quia in deo habet rationem conicabilis: in creaturis vero inconicabilis: Dicendum quod secundum Ricar. A. de triniitate. cap. viii. vt infra magis exprimetur, personam iuxta eandem intelligentiam accipimus in singulari & in plurali. Sed siue essentia sit conicabilis, siue non, siue plures in pluribus personis siue vna & eadem singularis, nihil interest. Vnde cum duo sint de integritate personae scilicet esntia & personalis proprietas, vt patebit inferius circa personas diuinas, ipsa essentia est quasi materiale in eadem, & proprietas quasi formale: ita quod in ratione proprietatis consistit ratio personae: ita quod persona est vna si proprietas sit inconicabilis & vna: & plures personae si plures sint tales, siue substantia sit conicabilis pluribus in vna singularitate, siue tantum in pluribus singularititabus. Vt enim dicit Ricar. ca. x. sicut esse substantialiter alid & alid non tollit vbique vnitatem personae, sic esse pluraliter vnum & alium, non scindit vbique vnitatem substantiae. Namn in humana natura alia est substantia anima, alia corpus: cum tamen nin sint nisi vna persona. In diuina vero natura alius ali quis est persona vna, & alius aliquis persona altera: cum tamen non sit nisi vna eademque substantia. Et vt dicit cap. xxv. proprium est diuinae naturae pluralitatem habere in vnitate substantiae personarum. Econtra vero proprium est humanae naturae substantiarum pluralitatem habere in vnitate personae. Nam quod humana persona in simplicitate substantiae inuenitur, non est de naturae ipsius conditione: sed de ipsius conditionis corruptio ne fore deprehenditur: & hoc non nisi ab eo quod est formale in esse hominis, a quo principaliter trahit suam personalitatem vt in anima sepeata. Cum etiam additur quod inconicabilitas non est eiusdem rationis in creaturis & in deo: Dicendum quod inquantum est ex parte positiui quod importatur nomine proprietatis in diuinis, non est aliquod correspondens in indiuiduatione creaturae: & quantum ad hoc ratio indiuiduationis vel personalitatis non est vniuoce in creaturis & in deo. quantum tamen est ex parte negationum annexarum, partim est vniuocatio, partim aequiuocatio, vt expositum est.
On this page