Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

lrca secundum arguitur quod persona non emanans ab alia in diuinis non sit tantum vnica. Primo sic. productio omnis sicut requirit terminum ad quem sit, sic requirit terminum a quo. ergo & diuersae productiones sicut requirunt diuersos terminos ad uem, vt generatio & spiratio in diuinis duas personas quae habent esse ab alio, filuim. scilicet & spiritum sanctum: consimiliter ergo requirunt duos terminos a quo. sicut est vna persona innascibilis quae a nulla habet esse, & a qua est actus generandi: sic similiter est alia persona quae a nulla habet esse, a qua est actus spirandi. & sic sunt duae personae in diuinis ad minus quae non sunt ab alia.

⁋ Secundo sic quod in diuinis non sit tantum vnica persona quae est ab alia, sed quod sint plures, quod est dignitatis & perfectionis diuinae naturae, ponendum est in di iinis. sed non minoris dignitatis est & perfectionis in diuinis quod persona non sit ab alia, quam quod sit ab alia: immo potius maioris, vt iam infra patebit. ergo cum illud quod est dignius & perfectius, potius debet poni in di uinis: cum ergo in deo necesse sit ponere plures personas quae sunt ab alia, consiliter necesse est ponere plures per onas quae non sunt ab alia: & sic plures innascibilitates.

⁋ Contra. si in diuinis essent plures personae non ab lia: cum quaelibet persona quae non est ab alia, est innascibilis: essent ergo in diuinis plures innascibiles & simliter plu res inascibilitates, quare cum illae non essent nisi vnius rationis, & convenientes specie, nunero autem solo differentes & diuina essentia est vna natura singularis: in vna ergo natura singulari essent plures proprietates eiusdem rationis & speciei. hoc autem est impossibile, siue fuerint absolutae siue relatiuae, vt patet in creaturis. ergo &c.

⁋ Item persona quae in diuinis non est ab alia, est principium primum omnium aliorum. ergo duo essent principia prima si essent duae personae non ab alia in diuinis. consequens falsum est & impossibile, secundum superius determinata circa vnitatem dei. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc: quod non ab alio esse in diuinis secundum Ricar. v. de trinitate cap. iii. incommunicabile est, nec potest pluribus conuenire. Quod probat Ricar. ibidem capitulo 4. ex ratione potentiae principiandi alia a se: quia cum tale sit potens per essentiam non per participationem, habet ipsius posse plenitudinem: quare habet in se omne posse: quare & ex ipsa est omne posse & omne aliud esse & omnis alia persona: & sic oportet quod sit sola talis. Huius alia ratio est assignata ex natura relationis, quae plurificat personas in diuinis, in vi. Quodlibeto. Vnde sicut secundum illud quod supra de terminatum est de vnitate dei, debet poni quod in vniuerso non sint plures quam vnus deus: consimiliter po ni debet hic quod non sit possibile ponere in deo plures quam vnam personam quae non est ab alia. Et fere illae eaedem rationes per quas ibi declaratum est quod non sit possibile ponere plures deos, possunt hic ad duci ad probandum quod non sit possibile ponere in diuinis plures personas quae non sunt ab alia, vt plures in nascibiles, quoniam si essent plures, necessario haberent plures innascibilitates: quae necessario sunt in alia & alia substantia deitatis. Propter quod egregie dixit beatus Hila. in libro de synodis. Qui consitetur in diuinis duos innascibiles, confitetur duos deos. vnum enim deum praedicari, natura vnius inascibilis dei exigit.

⁋ Ad primum in oppositum: quod sicut productio omnis requirit terminum ad quem sic & terminum a quo: hoc verum est: quia sicut non potest esse sine vno illorum, sic nec sine alio. Non tamen sequitur vlterius forma argumentandi: quod sicut requirit plures & diuersos terminos ad quem, sic & plures atque diuersos terminos a quo. immo est fallacia figurae dictionis commutando quid in quo. Nec etiam sequitur ex ratione materiae: quia maior distinctio requiritur in principiatis quam in principian te: eo quod ab vnitate nata est procedere omnis multitudo & reduci in ipsam, vt habitum est supra de vnitate dei. Vnde licet sint plures personae ad quas terminantur emanationes diuersae, vt iam infra videbitur: potest tamen esse vna persona a quae plures, & in ipsa plures rationes principiandi simli, vt iam videbitur.

⁋ Ad secundum, quod plures esse personas in deo quae sunt ab alia, est de dignitate & perfectione diuinae naturae, vt iam videbitur: bene verum est. & similiter bene verum est quod non est minoris perfectionis in diuinis, quod persona sit non ab alia. Non tamen sequitur quod sit perfectionis in diuinis plures personas esse non ab alia: sicut est perfectionis plures esse ab alia. imo peccat forma argumenti secundum fallaciam figurae dictionis commutando quale in quot. ac si sic argueretur. Sicut est in diuinis perfectionis & dignitatis personam esse ab alia: sic & dignitatis & perfectionis personam in diuinis non esse ab alia. ergo sicut dignitatis & perfectionis est plures esse ab alia: sic dignitatis atque perfectionis est plures non esse ab alia. quod non est verum: sicut nec dignitatis aut perfectionis esset in diuinis diuinam substantiam posse plurificari in plures deos. Immo quod dignitatis & perfectionis est ex parte principiantis non oportet quod sit dignitatis atque perfectionis ex parte principiati: propterea quia licet non sit nisi vna dignitas atque perfectio in diuinis: tamen est alia ratio eius vt est in principio, alia vt est in principiato. sem per enim aliquod in principio sub ratione maioris vnitatis vel aequalis natum est esse quam in principiato.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2