Quaestio 2
Quaestio 2
rca Secundum arguitur: quod in deo non sit ponendum plures esse proprietates, Primo sic. pprium sequitur formam & speciem rei, siue rationem speciei & formae, sicut accidens sequ ur rationem indiuidui. sed in diuinis non est nisi vna forma deitatis: ergo neque nisi vnum, proprium, siue vna proprietas.
⁋ Secundo sic. plures proprietates non possunt esse nisi secundum eandem rationem speciei: aut secundum diuersas, neutro autem modo possunt poni diuersae proprietates in diuinis: quia neque istae neque illae natae sunt esse circa idem nu mero: quemadmodum neque duae albedines, neque nigredo & albedo, quaecumque autem sunt in diuinis, habent esse circa idem numero, vt circa diuinam essentiam. ergo &c.
⁋ In contrarium est: quoniam non est, proprietas in deo nisi propter personarum pluralitatem, vt habitum est iam supra. Sed plurium personarum necessario sunt lures proprietates. ergo &c.
⁋ Dicendum quod hoc ad plures proprietates necesse habemus ponere in deo circa prosonas: a plures quaelitates secundum praedictum modum inueniuntur denominantes eas, vt iam in sequente quaestione declarabitur.
⁋ Ad primum in oppositum: quod proprietas sequitur formam & speciem rei &c. Dicendum quod est uaedam proprietas absoluta: & illa non est nisi vnica in vna forma & specie. Et hoc loquendo stricte de pro rio siue de proprietate: quemadmodum ponimus solum risibile esse proprium hominis. Vnde & huiusmodi proprium saepe onitur in descriptione rei, cum eius forma specifica ignoratur. Alia vero est proprietas respectiua: & illa in eadem forma & specie bene potest esse multiplex, quia non tam sequitur essentiam formae quam modum habendi illam & subsistendi in illa, vt iam videbitur. Talis autem est proprietas personae in diuinis: de qua loqmurt similiter patebit.
⁋ Ad secundum: quod plures proprietates neque eiusdem speciei neque diuersae possunt esse circa idem numero &c. Dicendum quod verum est de proprietatibus absolutis, vt circa subiectum cui inhaerent. Et sic in deo nulla est omnino proprietas circa diuinam essentiam. dicente Rica. iiii. de trinitate. ca. xvi. Proprium est omni substantiae quae vere nomen habet ex re, habere quidem esse compositum: & accuntibus subesse. Sola autem diuina substantia habet simplex esse, & nulli inhaerenti subiectum. Circa vero idem nuero, vt circa fundamentum in quo fundantur: bene possunt esse diuersae proprietates relatiuae propter diuersum modum habendi illud idem, vt non ab alio, vt a quo alius, & huiusmodi, vt iam patebit
On this page