Quaestio 1
Quaestio 1
CIrca Primum istorum arguitur: quod in diuinis non sit ponere aliquas proprietates personarum: Primo sic. proprietas semper est aliquid extra intellectum eius cuius est proprietas vt risibile est aliquid extra intellectum hominis. Contingit enim intelligere hominem non cointelligendo risibile. Sed in diuinis nihil est quod est extra intellectum personarum quia in diuinis secundum supius determinata non sunt nisi substantia & relatio: & ambo sunt de intellectu personae, vt inferius patebit: ergo &c.
⁋ Secundo sic. proprietas non constituit in esse id cuius est proprietas: quemadmodum risibile non constituit hominem in esse hominis. paternitas, & filiatio, & huiusmodi, constituunt personas in esse personarum: ergo non sunt proprietates earum. In diuinis autem non dicuntur verius proprietates quam ista, vt infra patebit. ergo &c.
⁋ Tertio sic. in simplicibus nulla est differentia inter abstractum & concretum nisi in modo significandi, vt inter albedinem & album: quia album secundum philosophum solam qualitatem significat sicut & albedo. sed in diuinis persona aeque simplex est & essentia, vt iam patebit inferius. nulla ergo est differentia inter patrem & paternitatem: inter filium & filiationem, nisi in modo significandi tantum. Sed inter proprietatem, & id cuius est proprietas, necessario est alia differentia quam in modo significandi tantum. ergo paternitas & filiatio non sunt proprietas patris & filii. Sed praeter haec & consimilia in diuinis non sunt aliae proprietates personarum. ergo &c. vt prius.
⁋ In contrarium est illud Damansceni li. i. ca. x. Propter patrem habent filius & spiritus sanctus omnia quaecumque habent. hoc est, quia habet ea praeter igenerationem & generationem & processionem. In his enim solum hypostaticis proprietatibus abinuicem differunt. Et ca. xi. Quoniam secundum omnia vnum sunt pater & filius & spiritus sanctus praeter igene rationem & generationem & processionem. Vnum enim deum cognoscimus in solis proprietatibus paternitatis & filiationis & processionis: & secundum existentiae modum differentiam intelligimus.
⁋ Dicendum quod in eis quorum natura occulta est, prius quam sciatur an sint oportet scire quid sit quod significatur per nomen, vt dicit Comm. super ca. de vacuo. iiii. physic. Occulte autem valde habent esse proprietates in diuinis: cuius signum est multiplicitas errorum circa ipsas. Prius ergo oportet hic vi dere quid nomine proprietatis significari intelligimus: & ex hoc demum an tale quid & quom in deo intelligere debemus. Est igitur sciendum secundum quod Ambrosius determinat in libro de incarnati. quod tam in creatu ris quam in diuinis quaedam sunt vocabula quae exprimunt naturam vt homo, leo, deus. Quaedam vero exprimunt naturae modum aliquem aut qualitatem, large accepta quaelitate. Nam (vt dicit) in diuinis significatorium generantis & geniti exprimit substantiae qualitatem. Sed sciendum quod talium qualitatum quaedam sunt suba stantiae vt substantia est, vt sunt bonitas, veritas, & huiusmodi: quae in diuinis dicuntur attributa: Quae dam vero suppositi: & illa sunt quae hic appellantur proprietates. Et secundum hoc dicendum quod in diuinis oportet ponere proprietates sicut & attributa.
⁋ Ad primum in oppositum: quod proprietas est aliquid extra intellectum eius cuius est proprietas: Dicendum quod verum est quando proprietas idem est quod proprium quintum vniuersale. Sic autem non sumitur hic, vt lictum est.
⁋ Ad secundum: quod proprietas non constituit in esse id cuius est proprietas: respondendum est eodem nodo.
⁋ Ad tertium: quod in simplicibus non est differentia concreti & abstracti nisi in modo significandi ec. Propter hanc rationem Mgtur Praepositinus attendens diuinam simplicitatem dixit nullam proprietatem ponendam esse in diuinis, sic inquiens. Innotuit diuersas esse opiniones de proprietatibus, quidam enim pene infinitas constituunt, vt Mgtu Gilbertus: quidam. vi. vt Mgtur Radulphus: quidam tres, vt mgter Robertus: quidam nullam, in qua sententia dicitur fuisse diu Mgtur luo Carnotensis: & huic opinioni consentimus. Et omnes auctoritates & propotones in quibus insinuatur quod proprietates sunt in diuinis, exponit ponendo in ipsis poni abstractum indicans pprietatem siue nomine coni quod est proprietas, siue nomine proprio quid est paternitas aut filiatio, pro concreto in dicante personam, sic inquiens. Cum dicimus Paternitas est in patre, vel pater paternitate distinguitur: filio, modi loquendi sunt: & est sensus, paternitas est in patre. i. pater est pater: sicut cum dico: Rogo dilectionem tuam. i. te dilectum. Cum dicimus: Pater generat filium: idem praedicatur de se: quia is est sensus. Pater est pater filii, siue a patre est filius. Sed contra hoc (vt dicit) videntur clamare omnes auctoritates. Nan Augustinus dicit. Proprium est patri generare: proprium est filio generari: & spiritu scton, proprium est procedere. Similiter alia est proprietas qua pater generat: alia qua filius generatur: &c. Auctoritas sic intelligenda est: proprium est patri generare. id est solus pitur generat. & sic est in aliis. Hila. Proprium est prim quod sit ptre: proprium est filio quod sit filius: proprium est spiritu sctom quod sit spiritus sanctus. ergo alia est proprietas: &c. Haec auctoritas exponatur vt praemissa: se lus pitur est ptr &c. Item Amb In personis proprietas: in essentia vnitas &c. Dicimus quod auctoritas illa sic ex onenda est: in personis proprietasi. i. personae quae sunt distinctae, & sunt vnum in essentia, & aequales in maiestati adorentur. Hiero. Confitemur non tantum nomina: sed etiam nominum proprietates. Sed si diligenter attendatur, apparet quod non dixit: Confitemur proprietates personarum: sed nominium: & proprietas dici solet eius significatio. Est ergo sensus: confitemur non tantum nomina: sed etiam proprietates noim id e. significationes. quae sint autem significationes nominium, exponit cum addit. i. personas. Sed loannes Damascenus magis videtur esse contrarius ait. Idiomata sunt characteristica hypostaseon & non naturae. idest proprietates deteriatiuae sunt ersonarum & non naturae. ldem Io. Singula hypostaseon, proprium existendi modum possidet. Sic rmndemus idiomata &c. i. personae adinuicem distiguuntur: sed non natura ab aliqua earum, quaelibet persona proprium existendi modum possideti. i. quaelibet persona est vna substantia: ita quod non alia. Respondet etiam rationi quae obiicitur contra ipsum, sic inquiens. Sed obiicitur nobis sic: nulla proprietate pitr distiguitur a filio: nec filius a pre, & pte est idem in essentia cum filio: ergo ptr est filius. Instantia. nullo accnte distiguitur ptr a filio, nec filius a pre& pitur est idem cum filio in essentia: ergo ptr est filius. Et intendit quod seipsis distinguuntur sicut simplicia. Aliter enim esset processus in infinitum. Vnde subdit. Quaeritur a nobis: si personae non distiguuntur proprietatibus, quo distiguuntur: Ad hoc dicimus quod seipsis distinguuntur. Dicit. enim Hiero. Personae seipsis & nominbus distiguum tur: ergo pitur seipso distiguitur a filio & spiritu scton, & sic de aliis. Et adducit pro se vnam rationem dicens. Sed uaritur ab illis vtrum illa proprietas quae pitrer distiguitur a filio, sit substantialis: et si hoc, ergo piter substantialitur distinguitur a filio: ergo non est eiusdem substantiae cum filio.
⁋ Reuera Praepositinus bene vidit quod proprietates quae propriissime sunt proprietates in diuinis, non habent poni nisi propter necessitatem distiguendi per sonas abinuicem. Vnde qui imaginantur tantum vnicam personam in deo, vt ludaei & Gentiles, non necesse habent ponere aliquas proprietates in illa. Idcirco postquam negauit proprietates esse in diuinis, necesse habuit onere quod personae diuinae seipsis distinguantur. Aliter enim ponendo eas distigui, necesse erat eas pone re distingui aliquibus quae sunt earum aliquid, quae non nisi proprietates (vt dictum est) habent appellari. Vnde di cit Ambrosius in principio de trinitate. Non ipse pater qui filius: sed inter patrem & filium generationis ex pressa distinctio est. vt scilicet proprietate generationis actiuae & passiuae distiguuntur. Sed quod personas diuina non possumus ponere seipsis distingui nisi pro tanto quod distiguuntur per aliquid sui, hoc efficacissime at aret quadruplici ratione contra Praepositinum: quibus apparet error fore in dicto eius, & quod necessario pportet ponere proprietates esse in deo.
⁋ Quarum prima talis est. Quaecumque simplicia seipsis differunt, differunt eo quod est sui: aliter enim differrent aliquo quid est sui, & aliquo non differrent. Quae cunque autem sic differunt omnino differunt, & in nullo conueniunt: quemadmodum differunt genera praedicamentorum substantiae & accidentis. Si ergo sic differrent diuinae personae, omnino differrent: & in nullo convenirent. consequens falsum est: ergo & ans.
⁋ Secunda talis. simplex quidlibet quod seipso secundum totum non aliquid sui differt ab aliis simplicibus, eo penitus quo differt ab vno, & ab altero. si erge hoc modo differrent inter se personae diuinae tres: tunc pater eo penitus quo differt siue distiguitur a si io, differt siue distiguitur & a spiritu sctom. Quare cum personae diuinae non distiguuntur aliquo absoluto: quia tunc differrent in substantia & natura: sed solum aliquo relatiuo: vna ergo & eadem relatione differret ptur a filio & spirius scton. quod si sic: ergo & econverso filius & spiritus sanctus vna & eadem relatione differrent a pre: & essent vna eademque persona: cum in diuinis personas non multiplicat nisi relatio. Quia autem vna relatione filius & spiritus sctuns differrent a pre, si ptr vnica relatione differret ab ambobus: patet. quia ea relatonie quae aliqua differunt ab aliquo: & referuntur ad illud: & omnia relatiua eisdem relationibus adiuicem referuntur quibus ad inuicem opponuntur. Si ant vna est relatio quae ptur refertur ad filium & ad spcntum sctanm: & similiter vna est relatio saltem secundum speciem quae ambo referuntur ad patrem. quia ratio relationis consistit in hoc quod est ad aliud se hre: ad vnum autem per relationem vnam specie n possunt referri plures: secundum plures relationes specie differentes: quemadmodum ad patrem vnum quid est pitur vna relatione secundum speciem quae est prnitas, non pabet referri plures secundum plures relationes specie diciturentes: cuiusmodi sunt filiatio & seruitus.
⁋ Tertia ratio talis est: si personae diuinae seipsis secundum totum differunt inter se, aut ergo illud est absolutum aut respectiuum. Non absolutum: quia tunc vt prius differrent in absolutis. Non respectiuum: quia tunc diuinae personae non essent nisi quidam respectus: quod est contra illud Augustinus de tritate. Dem quod relatiue dicitur, aliquid est praeter hoc quod ad aliud dicitur. Et cum ptur & filius eodem respectu referuntur ad spnium sctantum, eadem persona omnino essent ptr & filius sicut & sunt vnum principium spiritus scti.
⁋ Ex quo sumitur quaerta ratio ad idem quam inducit contra se Praepositinus, talis. Si piter & filius sunt vnum principium spiritus scti: sed non sunt vnum in persona: ergo sunt vnum in proprietate quae referuntur ad spntum sctanm: & ideo in deo est ponere proprietatem. et si vnam, eadem ratione & plures. Et ramendet Praepositinus dicens quod ideo vnum sint principium spiritus scti: quia vno modo spirant, quod non valet ei ad suum propositum: quia non spirarent eodem modo nisi es set aliquod idem in eis quo differrent a spiritus scto: quod non potest esse nisi proprietas: quia ratione substantiae communis non sunt vnum principium spiratiuum. Aliter enim ipse spiritus sctuns spiraret.
⁋ Ad argumentum ergo tertium principale supra inductum, quod in simplicibus non differant abstractum & concretum nisi in modo significandi: Dicendum quod est quoddam simplex in quo non est nisi pura vnitas significata: & nullo modo aliquorum pluralitas: qualis significatur hoc nomine deus, vel hoc nomine sapientia. Est vero aliud simplex in quo ali quo modo est significata pluralitas: non tamen repugnans simplicitati. vt in hoc nomine persona vel ptr aut sfi lius aut spiritus sctuns. De simplici primo modo bene procedit obiectio: sed tale simplex non est persona in diuinis: sed secundo modo. Et de illo non est verum quod abstractum & concrerum non differant nisi in modo significandi imo differunt & in significato: quia abstractum significat aliquid eius quod significat concretum, vt illud a quo nomen quasi formaliter imponitur: quod est ipsa proprietas. Concretum vero cum hoc est significat ipsam substantiam conem, vt infra patebit. Et secundum hoc quia proprietas cadit quasi foraliter in significato personae, ipsa est substantialis personae, secundum quod substantiale distiguitur contra accuntale. Non tamen ex hoc sequitur quod sit substantia: neque quod substantialiter, hoc est secundum substantiam, vna persona distinguatur ab alia. Bene tamen potest dici quod substantialiter ex opposito ei quod est distingui accntaliter. Et sic non valet ratio quam pro se inducit Praepositinus.
⁋ Quod autem ponit Praepositinus quod omnes praedicationes quae videntur insinuare proprietates esse in deo, debent exponi emphatica loquutione ponendo abstractum pro concreto: non est verum. Si enim secundum quod dicit, idem est dicere paternitas est in pirse aut piter generat, quod piter est pitre: tunc simliter idem esset dicere ptr generat: & simiter pater spirat: quod pitr est. Quare cum patrem esse patrem semper est idem: & quaecumque vni & ei dem sunt eadem, inter se sunt eadem, idem ergo esset dicere: Pliitur generat & pter spirat, & per consequens eadem esset persona generata & spirata: quod falsum est. Aliter hoc improbat Magtur. i. Sententiarum distin. xxvi. ca. Hic quaeri potest. Similiter quod dicit quod idem est dicere, proprium est pilrsiophs generare, & quod solus ptr generat, non est verum: licet vnum concomitatur alterum. Non enim solus generaret nisi solus haberet proprietatem quae est ad generare. Auctoritatem Ambrosii forte bene exponit: quia nihil in diuinis est adorandum nisi ratione deitatis. Propter quod & vnica adoratione trinitas est adoranda. Sed de hoc nihil ad praesens: nec obstat quando proprietates sint in diuinis: etsi ex hoc adorandae quod radicantur in essentia deitatis, & diuinas personas constituunt. Et quod dicit attendendum in auctoritate Hieronymi: quod non dicit proprietates personarum: sed nominum: non oportet. Quod plane exprimit Hierony. in principio auctoritatis sic inquiens. Exceptis vocabulis quae proprietatem indicant personarum, quicquid de vna persona dicitur de tribus potest intelligi. & infra. Impietatem Sabellii declinantes tres personas expressas sub proprietate distinguimus. Et sic proprietates sunt personarum, vt constituentes & distinguentes eas: & sunt nominium vt a quibus nominia quasi foraliter imponuntur: quas tamen solas non significant nomina: sed cum substantia cmouni: quae ambo includuntur in significato personae. Propter quod addit. i. personas: non quia persona significetur per nomen, & non personae proprietas, vt. vult Praepositinus. Vnde & Magtur Sententiarum l id es. dist. xxv. ca. vlti. illa auctoritate probat quod persona ibi stat pro proprietate. & dist. xxvi. ca. Quocirca. Dictum autem Damasceni li. iii. ca. vi. manifeste exponit contra intentionem litterae quae sic iacet. Neque differunt abiuicem hypostases secundum substantiam sed secundum accntia, quae sunt characteristica scilicet designatiua idiomata. characteristica vero hypostaseos & non naturae. Etenm hypostasim determinant subiecta cum accntibus. Quare quod cone est cum proprietatibus habet hypostasis. i. persona. Apopellat autem largissimo nomine accidetia ipsas proprietates. Ecce quam plane non intendat per haec verba solum personas inter se esse distinctas, & non naturam a personis, vt dicit Praepositinus: sed quod personae distinctae sunt nter se secundum proprietates: & non secundum substantiam: quae proprietates determinatiuae sunt substantiae non naturae, vt infra declarabitur: ita quod persona in suo significato & substantiam & proprietatem contineat. Et uod dicit in exponne secundae auctoritatis de libr. iii. ca. v. quod quaelibet persona, proprium modum existendi posside id est quaelibet persona est vna substantia: ita quod non alia: manifeste est contra illud Damas. li. i. c. xi. Secundum omni vnum sunt pater, filius, & spiritus sanctus, praeter ingenerationem, generationem, & processionem. vnum enim deum cognoscimus: in solis vero proprietatibus & paternitatis & filiationis & processionis & secundum camm & cau sale: quia pater est causa, & filius ex hac causa, & spiritus sanctus, & secundum perfectitudinem hypostaseos scilicet existentiae modum, differentiam intelligimus. Ecce, quia per illud quod dicit: quaelibet persona, proprium modum existendi possidet: non intelligit quod quaelibet persona est substantia deitatis, & non alia: sed quod quaelibet persona habet proprium modum existendi: hoc est subsistendi secundum suam proprietatem scilicet vt a qua alia, vel quae ab alia, vel quae ab aliis. Et secundum hoc in diuinis vsitatur triplex modus interrogandi siue praedicandi: qui sunt per quid, quid respi cit substantiam: per qui, qui respicit personam: per quomodo, qui respicit proprietatem. Sed qui & quomodo reducuntur ad vnum modum. scilicet relationis, quia quid respondet ei quod refertur, quom respondet ei quo refertur, siue nominaliter siue participialiter significetur.
⁋ Et quod arguit Praepositinus quod non sequitur, personae non distinguuntur proprietatibus: ergo non distinguuntur: Sicut non sequitur, Non distinguuntur accidentibus: ergo non distinguuntur: Dicendum quod non est simile: quia in eis quae distinguuntur secundum accidentia: restat alia distinctio quae est secundum substantiam. propter quod non sequitur: si aliqua non distinguuntur secundum substantiam: quod non distinguuntur. In diuinis autem personis praeter distinctionem secundum proprietates: non restat alia distinctio, vt visum est. Et ideo bene sequitur: Non distinguuntur secundum proprietates: ergo non distinguuntur.
On this page