Quaestio 4
Quaestio 4
CIrca Quartum arguitur: quod omnes proprietates sunt notiones, Primo sic. iillud est notio quo res innotescit: sed qualibet proprietate personae diuinae nobis innotescunt: quia secundum Ambrosium, sunt quasi quaedam qualitates, et secundum Damascenum, quasi quaedam accidentia: vt patet ex praedictis. Et talia secundum philosophum i i. de anima, maximam partem conferunt ad cognoscendum quod quod est. ergo &c.
⁋ Secundo sic. essentialius conveniunt deo proprietates per quas personae respiciunt sese mutuo, quam illae per quaes respicit deus creaturas: quia & illae verius dicuntur notiones personarum quam istae dei tatis. sed illae notiones sunt per quaes nobis essentialia deitatis innotescunt: cuiusmodi sunt esse creatorem, esse gubernatorem, & huiusmodi. ergo &c.
⁋ In oppositum arguitur, Primo quod nulla proprietas sit notio. cum enim notio non debet dici nisi ratio & principium cognoscendi rem: tale autem in diuinis respectu personarum non est nisi communis essentia a qua habent esse: quia secundum philosophum eadem est ratio essendi & cognoscendi. ergo &c.
⁋ Secundo quod comomunis spiratio actiua non debet dici notio: sic. illud solummodo debet dici notio quod propriam cognitionem de re manifestat., propter quod de definitione dicit philosophus, quod est notificationis gratia. Importat enim propropriam notitiam de re: & ideo proprie notio rei dicitur: non autem genus, quod conem notitiam de re inportat. sed spiratio actiua quia communis est patri & filio, nullam, propriam notitiam importat. ergo &c.
⁋ Praeterea secundum philosophum, eadem sunt principia essendi & cognoscendi. sed communis spiratio actiua, nullius personae est principium essendi: quia non est personae constitutiua. ergo &c.
⁋ Tertio arguitur quod innascibilitas non est notio: quia nihil praeter alias proprietates personales importat nisi negationem. Negatio autem non est per se principium cognoscendi, quale debet esse notio in diuinis. aliter enim plures aliae negationes, notiones in diuinis dici deberent, vt infra magis patebit. ergo &c.
⁋ Quarto arguitur, quod generatio passiua & spiratio passiua non possunt dici notiones quia notio debet esse principium declarandi aliquod dignitatis in eo cuius est notio: quod non faciunt passiua generatio & spiratio: quia dicunt personam esse, sed ab alio. vbi licet sit dignitatis ipsum esse. nullius tamen dignitatis est ipsum esse habere ab alio: immo magis videtur esse defectus: quia quod habet aliquis omnino non nisi ab alio, non habet illud ex se: quod est magnae indignitatis. ergo &c.
⁋ Dicendum ad hoc: quod notio multipliciter dicitur. Vno enim modo dicitur aliquid notio formaliter: quia est ipsa cognitio de re omnino impressa menti, sic nihil aliud est quam simplex mentis conceptus in quo res cognoscitur. Alio vero modo dicitur aliquid notio effectiue: quia facit & causat notitiam rei in mente. & hoc contingit dupliciter: quia tale aut est aliquid extra rem, ordinem tamen ad rem habens: sic omnis effectus notio potest dici respectu suae causae. Vel aliquid in re: & hoc dupliciter. Vel vt aliquid essentiae rei quo constituitur in esse: & hoc modo definitio, & vniuersali ter quod est forma essentialis inre: dicitur notio rei: & hoc modo solum tres proprietates personales personarum constitutiuae, dicendae sunt notiones personarum. Vel vt aliquid virtute existens in eo quo res constituitur in esse: quemadmodum vis motiua omnium vniuersaliter consistit in vi motiua primi mobilis: & est notio respectu motoris primi mobilis: & hoc modo innascibile siue ingenitum, est notio patris. secundum quod inferius declarabitur loquendo de innascibili. Vel vt aliquid concomitans rem essentialiter in esse constitutam: quemadmodum accidentia sequuntur substantiam: & sunt notiones. Et iuxta hunc modum re moto tamen omni modo accidentalitatis, duplex notio est in diuinis personis: quia aut consequuntur personam ratione personae: vel ratione diuinae essentiae in ipsa. Primo modo communis spiratio actiua ne tio est patris & filii: ordine enim quodam consequitur foecunditas spirationis generationem, vt habitum est supra. Secundo modo vniuersaliter omnes aliae proprietates quae sunt in personis secundum essentiam siue personarum comparatarum inter se: vt sunt aequalitas, similitudo, & huiusmodi: siue singularum personarum secundum se, vt sunt attributa essentialia, notiones dicuntur. Vnde inspiciendo dicta patet quod in proposito solum dicuntur notiones proprietates illae quae sunt personarum constitutiuae, aut in unt personis ratione qua sunt personae, non ratione qua sunt essentiae. Et tales sunt solummodo quinque: quarum numerus accipitur sic. Cum enim (secundum supra determinata) persona in deo non est nisi relatiua: et hoc secundum rationem originis: relatio autem secundum rationem originis potest esse vel vnius d vnum: quorum vnus est a quo alius: & alius qui ab alio: & vnus ab vno: sic sunt duae notiones: vna patris, vt paternitas siue generatio actiua quae alius est ab eo: alia vero filii, vt filiatio siue na scibilitas qua ipse est ab alio: vel potest esse plurium ad vnum qui est ab illis pluribus: et sic est notio communis spirationis actiuae patris & filii: vel potest esse vnius ad plures: & hoc vel vnius quo sunt plures: & sic est notio patris innascibilitas, vt infra patebit: vel vnius qui est a pluribus: sic spiratio passiua est notio spiritus sancti.
⁋ Ad dissolutionem quorundam argumentorum distinguendum est hic de notione sicut supra distinctum est de proprietate: quoniam aliquid potest dici notio largissime, large, stricte, & strictissime. Primo modo, omnis proprietas diuina largissime accepta proprietate potest dici notio. secundum pber procedunt duo prima obiecta. Large autem loquendo de notionibus personarum, non dicuntur nisi. v. proprie ates quae sunt in personis secundum ipsas personas: non secundum essentiam communem, vt dictum est. Stricte autem louendo non sunt nisi quatuor ex illis. Communis enim spiratio actiua nullam notitiam personae propriam facit. Stricte autem loquendo non potest dici notio. secundum quod procedit quarta ratio: & similiter quinta. ptrictissime autem loquendo non sunt notiones nisi tres personales proprietates. Innascibilitas enim ratione negationis quam importat, notio esse non potest, vt procedit penultima ratio Ratio autem affirmationis intelectae quicquod dignitatis simpliciter importat, continetur in actiua generatione & spiratione: & quo ad hoc ac llas reducitur, vt inferius patebit loquendo de innascibilitate.
⁋ Ad illud quod assumitur in tertia ratione: quod nulla proprietas est notio, quia non est principium essendi in personis: sed solum ipsa essentia: Dicendum quod in personis & est esse & est ad aliud esse. Primum est ab essentia, & est commune tribus. Secundum vero a proprietate, & distinguitur secundum distinctionem proprietatum. dicente Augustino. vii. de trinitate. Substantia patris ipse pater est: non quo pater est: sed quo est. Et sic vno modo principium & ratio cognoscendi personas est essentia: & alio modo proprietas. Sed ista propria est personis, secundum quod sunt personae: & ideo proprie dicuntur notiones personarum & non ipsa essentia.
⁋ Ad vltimum quod generatio & spiratio passiuae non possunt dici notiones: Dicendum quod in eo quod est ab alio habere esse per generationem aut spirationem, est tria considerare. scilicet ipsum habere es se, quod est dignitatis, & commune omnibus, & ideo non dat rationem notionis. Et ipsum simpliciter ab alio habere illud, quod non ponit rationem dignitatis, neque etiam indignitatis: & ideo etiam non dat rationem notionis. Est etiam in illo tertium considerare, scilicet habere ab alio esse sic, scilicet per naturalem generationem aut spirationem, quae quia sunt nobiles modi habendi, idcirco dant rationem notionis. Quomodo autem sunt nobiles modi habendi, satis declaratur primo sententiarum distin xxv. de filio, cap. Hic quaeritur. de spiritu sancto, cap. lta etiam.
On this page