Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Irca quintum arguitur primo: quod nulla proprietas in deo sit relatio, sic, proprietas in diuinis est ipsa essentia siue substantia. Paternitas enim est deitas. sed quod diuinis est substantia non est relatio: quia ex opposito distiguuntur sicut duo praedicamenta in diuinis: vt patet ex supra determinatis. ergo &c.

⁋ Secundo sic. Verissimo enti non convenit debilissimus modus essendi: quia modus debet ramendere reione, quicquid in deo est, est ens nobilissimum: & modus relationis est modus entis debilissimus. dicente Commentatore super. xi. metaph. Relatio debilioris esse est inter omnia praedicamenta. ergo &c.

⁋ Tertio arguitur quod non omnis proprietas in deo est relatio, sic secundum Damascenum lib. i. cap. xi. Secundum omnia sunt vnum pater & filius & spiritus sanctus, praeter generationem, ingenerationem, & processionem. sed aliae sunt proprietates praeter istas: ergo vnum sunt in eis. sed in relationibus non sunt vnum, immo in sola substantia. ergo omnes aliae proprietates in deo substantiae sunt & non re lationes.

⁋ Quarto ostenditur quod aliqua proprietas in deo vt saltem ingenitum, non sit relatio, sic. non est relatio nisi sint duo extrema, vnum de quo dicitur, & aliud ad quod respicit. sed ingenitum non habet nisi vnum extremum: scilicet de quo dicitur, & non habet aliud ad quod dicatur. ergo &c.

⁋ Si vero dicatur secundum Augustniunum. v. de triniitate. quod dicitur ad non genitorem: hoc non potest stare: quia ille non genitor non potest esse aliqua persona diuina: vt filius vel spiritus sanctus, quia ad ipsas pater refertur aliis relationibus. eadem autem persona ad eandem non refertur pluribus relationibus: vt infra declarabitur. Et praeterea tunc non genitor esset proprietas filii, aut spiritus sancti, sicut ingenitum patris, quod non est verum: vt infra patebit. Nec potest esse creatura, quia ad illam non habet deus aliquem essentialem respectum, nec respectu illius accipitur in deo aliqua notio: quia nihil ponit nobilitatis in deo: & notioidebet esse proprietas ad dignitatem pertinens: nec potest sine respectu alicuius alterius, quia nullum est aliud: & respectu eius quod omnino nihil est, nihil magis accipienda est aliqua notio in deo quam respectu creaturae, quare &c.

⁋ In contrarium est, quoniam quicquid est in deo praeter substantiam relatio est. Plura enim praedicamenta secundum superius habita in deo non sunt. omnes proprietates in deo sunt aliquid praeter substantiam. dicente Augustino libro nono de ciui. dei. Ideo simplex persona dicitur: quia est hoc quod habet, excepto quod relatiue quaeque persona ad alteram dicitur. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc secundum iam determinata, quod proprietates in diuinis nihil aliud sunt quam quaedam qualitates substantiae, & sic quamquam re sunt ipsa substantia siue essentia (paternitas enim est deitas, & similiter caetera huiusmodi) tamen inquantum proprietates sunt, alia est ratio ipsarum, alia substantiae: quae non potest esse ratio aliqua absoluta, quia necessario poneret praeter substantiam ali quam rem absolutam in qua fundaretur & esset in deo compositio. Oportet ergo quod sit ratio relatiua: quae non requirit nisi rem absolutam vt eius fundamentum. sed aliter importatur respectus siue relatio per proprietates substantiae quae sunt attributa, & per proprietates personarum, quae verius proprietates dicuntur: quia illae, vt bonitas, veritas, & huiusmodi, significant ipsam essentiam sub ratione respectus: vt supra determinatum est: non sic autem proprietates personarum: sed significant suo nomine solum respectus: vt paternitas non essentiam significat cum respectu ad alium: hoc enim significat persona quae est pater: vt infra dicetur: sed significat purum respectum quo pater est pater, & sic de caeteris. Vnde dicit Magister id est sentem. distin. xxvii. cap. Nec tamen. Patris nomen non tantum relationem notat: sed etiam hypostasim. i. substantiam significat. ita & filius & spiritus sanctus. Relationum vero vocabula: scilicet paternitas, filiatio, processio, gignere, vel gigni, procedere:, ipsas tantum relationes.

⁋ Ad primum in oppositum, quod proprietas est ipsa essentia: vt paternitas est deitas &c. Dicendum quod circa significatum dictionis licet realitas sit eadem proprietatis siue respectus & sui fundamenti in quo fundatur, quae significatur & nomine fundamenti, & nomine proprietatis tam in deo quam in creaturis: vt in sequente quaestione declarabitur: vt propterea in diuinis proprietas praedicetur de essentia, & econuerso: vt infra declarabitur exponendo modos loquendi & praedicandi in diuinis: semper tamen modus alius est huius & illius: qui licet ex opposito distinguuntur inter se, non tamen respectu sui fundamenti. immo in ipso conveniunt. Praedicamentum enim relationis in realitate a reali tatibus praedicamentorum super quas fundatur non distinguitur: sed solum in modo & ratione praedicamenti: vt superius expositum est. Et sic ratione rei in diuinis substantia est relatio: licet non ratione modi: & ex hoc contingit, quod licet proprietates sint ipsa diuina essentia, tamen proprietatibus distinguuntur diuinae personae & non essentia, secundum quod determinat Magister senten. i. distin. xxxiii. per totam. Et sic vere contingit proprietates poni in deo esse relationes, non obstante quod sunt ipsa diuina essentia.

⁋ Ad secundum quod modus debilissimus essendi est relationis: qui non debet conuenire enti nobilissimo: Dicendum quod in creaturis modus essendi relationis etiam quae est re latio secundum esse, debilissimus est: quia est in eis per dependentiam quandam non solum ad realitatem sui fundamenti siue subiecti: sed etiam sui obiecti, quia in diuersis subiectis fundantur semper in creaturis relatiua secundum esse: vt paternitas in substantia patris, & filiatio in substantia filii, & similitudo in duabus albedinibus, ita quod si realitas destruatur in obiecto, etiam deficit relatio in vtroque extremo. Vnde quidam putabant relationem esse de secundis intentionibus, & rem rationis in animo solum existentem. Non sic autem est circa relationes reales in diuinis: quia in diuinis non est relatio in vno extremo per aliquam dependentiam: sed solum per ordinem quendam ad aliud extremum eo quod relatio in vtroque extremo fundatur super eandem essentiam. Hoc modo quod naturaliter est sub huiusmodi respectibus, sine illis esse non potest, plusquam sine suo modo essendi qui proprius est ei secundum quod est substantia siue essentia. Propter quod in diuinis non magis debilis est modus relationis quam substantiae: nec res relationis quam substantiae: quia est vna & eadem.

⁋ Ad tertium dicendum quod Damascenus oquitur de proprietatibus strictissime: & sub vna illraum conprehendit processionem actiuam & passiuam, & sub ingeneratione comprehendit generationem actiuam: vt infra videbitur. In caeteris autem proprietatibus conueniunt: quia substantiales sunt: vt similitudo, aequalitas, & huiusmodi. & ideo per hoc quod sunt vnum in istis, non excluditur quin sunt vnum in sola substantia: uia illarum vnitas in personis est per vnitatem substantiae: vt infra declarabitur.

⁋ Ad quartum le ingenito, quod non est relatio, dicendum est quod hoc non est verum. Ad cuius intellectum sciendum st quod ingenitum ad aliud dicitur non ad se. quod ostendit Augustinus. v. de triniitate. cap. vii. sic inquiens. Negatiua porro ista particula non, id efficit: vt quod sine illa relatiue dicitur, eadem praeposita substantialiter dicatur: sed id tantum negatur, quod sine illa agebatur, sicut in caeteris praedicamentis: velut cum dicimus homo est, substantiam designamus: qui ergo dicit non homo, non aliud genus praedicamenti nunciat: sed tantum illud negat &c. "Non ergo receditur a praedicamento relationis cum dicitur ingenitus. Sicut enim genitum non ad seipsum dicitur, sed quod ex genitore sit: ita cum dicitur ingenitus non ad seipsum dicitur, sed quod ex genitore non sit, ostenditur, quia sicut filius ad patrem, & non filius ad non patrem refertur, ita genitus ad genitorem, & non genitus ad non genitorem referatur necesse est". Sed quia ista re latio negatiua est, ideo aliqui negabant ingenitum esse relationem: & de numero. v. notionum ponebant tantum quatuor illarum esse relationes. Et verum est quod non sint nisi quatuor positiuae, negatiua tamen non minus est relatio secundum dicta Augustini quam aliae, & hoc realis: quia sicut ex natura rei absque intellectus consideratione habent fundari illae affirmatiuae, similiter & ista negatiua, quae facit relationem realem: vt infra declarabitur.

⁋ Quia ergo arguitur quod non genitus non dicitur ad non genitorem vt ad aliquam personam diuinam, aut ad creaturam: Dicendum quod bene verum est, immo refertur ad aliud quod nec est, nec esse potest in rerum natura: vt ad non genitorem. Et quod arguitur quod respectu talis non otest haberi notio: Dicendum quod verum est ratione negationis purae, aut relationis negatiuae. est tamen notio ratione affirmationis cointellectae: vt infra patebit.

⁋ Aliter autem respondet Praepositinus sic dicens. Ad hoc quod obiicitur: quod si innascibilitas sit relatio, oportet quod alia sit correlatio, sic respondemus: quod non omnis relatio habet correlationem. Nam quaedam relatio inest vel adest creaturae respectu creatoris: nulla tamen inest vel adest respectu creaturae. Quod verum est secundum rem. inest tamen ei siue adest secundum rationem & considerationem intellectus. Et sic in proposito adest relatio alteri extremo secundum considerationem intellectus negatiue, & sic nec est, nec potest esse aliquid in re. Praepositinus autem dicit quod ingenitum dicitur relatiue ad filium & spiritum sanctum, sic inquiens. Praeterea proprietate illa dicitur referri ad filium & ad spiritum sanctum, quia per eam ostenditur remoueri a patre proprietas filii, & proprietas spiritus sancti, quod non vsquequaque absurdum est: vt infra videbitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5