Quaestio 4
Quaestio 4
Irca quartum arguitur: quod ingenitum sit proprietas constitutiua personae pris, Primo sic. Damascenus. i. lib. c. x. loquendo de diuinis personis dicit sic. Oia quaecumque habent: noc est quiapiter habet ea praeter ingenerationem, generationem, & processionem. In his enim solis hypostaticis proprietatibus abiuicem differunt hae tres hypostases non sub stantia. Characteristicae vero hypostaseos, non sunt autem characteristicae & distinctiuae nisi quia sunt personae constitutiuae. Constituit ergo ingeneratio personam patris sicut generatio personam filii, & processio personam spiritus sancti.
⁋ Secundo sic. Hila. dicit. iiii. de trinitate. ca. xv. Neque consortem nomen vnigeniti admittit, sicut non recipit innascibilis eo quod innascibilis participen. Vterque itaque vnus est solus. proprietate videlicet in vnoquoque & innascibilitatis & originis. est ergo pater vnus solus proprietate innascibilitatis, sicut filius proprietate originis. sed ex eo res habet esse & esse vna: ergo & proprietate innascibilitatis persona habet esse persona sicut & vna: hoc autem non est ni si quia est constitutiua personae. ergo &c.
⁋ Tertio sic. Dignius est habere perfectionem non ab alio quam ipsam conmunicare alii. sicut maior est dignitas in rege quod ipse a nullo teneat regnum suum, quam quod faciat alios participes regni sui. dignior est ergo proprietas quae est ingenitum, quam illa quae est generare. dignum autem est quod dignam personam dignior proprietas constituat. ergo &c.
⁋ In contrarium est, quoniam personam non constituit proprietas nisi quae eam ab alia distinguit persona: quia relatiua oppositio multiplicat trinitatem. sed personam patris non distinguit ab aliquo inascibilitas: sed paternitas & processio actiua: quia solum per has proprietates habet respectum ad illas. ergo &c.
⁋ Praeterea proprietatibus pluribus in eadem persona existentibus non est personae constitutiua nisi prima illarum. Aliter enim illa prima non est proprietas personae sed essentiae, quod non est verum, quamquam omnes fundentur in essentia, quare cum secundum determinata in praecedente quaestione paternitas est proprietas prima respectu ingeniti. ergo &c.
⁋ Dicendum ad hoc: quod persona in diuinis quia est quis subsistens relatiue, proprietate qua constituitur subsistit & refertur ad alterum, a quo per hoc distinguitur. Relatiue autem non potest subsistere proprietate negatiua: sed solum positiua. Proprietate enim negatiua non ponit illum ad quem est: sed denegat potius ipsum. & ideo quantum est ex se, posset esse suppositi absoluti vt praedictum est: quia non ponit id cuius est fore distinctum ab alio. Non enim ponit alium subsistentem: & non est distinctio nisi inter subsistentes. lta quod si non esset alia proprietas constitutiua personae cuius proprietas est ingenitum, quae proprietas constitutiua esset relatiua & affirmatiua, nullo modo persona illa ex eo quod persona est, relatiua esset ad principiatum: sed esset persona absoluta: & si paternitate esset relatiua ad personam filii productam a se, paternitas sua non esset proprietas personalis sed personae tantum: quemadmodum, proprietas spirandi qua pater refertur ad spiritum sanctum, non est personalis sed personae tantum. & sic relatio in diuinis non multiplicaret trinitatem nisi quo ad duas personas constitutas proprietatibus relatiuis quae sunt filius & spiritus sanctus. Ingenitum enim quantum est ex se, non ponit respectum nisi ad principium: & nullo modo ad principiatum, nisi ratione naturae dinae in quae est, supponendo quod ille cuius est, necessario est a quo alius est: ita quod ratio illa quae alius est ab ipso, prior est quam illa quae non est ab alio. secundum praedicta. Proprietas autem quae prima est, necessario est personae constitutiua: aliter enim illa non esset proprietas personae sed essentiae: quod non est verum: quia essentiae non assignantur proprietates nisi attributales. Ingenitum ergo nullo modo potest esse proprietas constitutima personae. Vnde & dicit Praepositinus. Innascibilitas non proprie ostendit quod sit: sed quod ipse a nullo sit. & ideo magis paternitas quam innascibilitas proprietas personalis dicenda est. Propter quod & Augustinus loquens de proprietatibus personalibus constitutiuis, negat igenitum siue non natum esse, proprium pris sic inquiens. Neque enim in illa trinitate, proprium est solius pris quia non est natus ipse: si quod vnum filium genuit. Neque proprium solius filii quia non genuit ipse: sed quia de pris essentia natus est. Neque proprium spiritus sancti quia nec natus est nec genuit: si quia solus de pilre filioque procedit. Praepositinus tamen dicit in summa sua sic. Non est ratio quaere paternitas est magis personalis proprietas quam innascibilitas: & vix aut nunquam poteris inuenire rationem.
⁋ Ad primum in oppositum de dicto lonenis Damasceni, dicunt aliqui quod ibi sumit generationem large ad actiue & passiue dictam: vt comprehendat duas proprietates: quaerum vna est constitutia personae pris: alia vero personae filii. Et quod ibi tangit igenerationem hoc non facit quia personam constituat: sed quia propria est vni personae quae per illam differt ab aliis duabus. S huic repugnat littera, quae dicit has tres esse hypostati cas propretates & characteristicas hypostaseos, quod non esset verum nisi quaelibet illarum esset tal. secundum quod processit obiectio. lon dicendum secundum praedicta superius, quod ibi sub ingenare comprehendit generare: quia vt dictum est, fele con- comitantur in eodem: & per vtrasque pitr differt a filio & spirimu sancto: sed aliter & aliter: quia paternitate differt a filio vt relatione opposita illi quae est in filio: & similiter differt a spiritu sancto spiratione actiua: sed in genito siue in generabilitate differt ab vtroque vt relatione disparata: quemadmodum filius quodammodo differret a spiritusancto si non procederet ab ipso. Sed proprie persona a persona dicitur distigui proprietate illa quae est relatiue opposita. Vnde pitur proprie loquendo distinguitur a filio paternitate, non autem innascibilitate. Propter quod etiam si spiritus sanctus non procederet a filio: licet propter relationes disparatas esset alia persona a persona filii: non tamen proprie diceretur esse distincta ab ea. Comprehendit autem Damascenus potius generare sub ingeneratione, quam econverso: quia per ingenerationem vniformiter dis fert a filio & spiritu sancto, non autem per generare: quia per generare differt a filio vt relatione ope posita: a spiritu sancto autem vt relatione disparata tantum. Quia autem sub ingeneratione comprehendit paternitatem, patet ex eo quod dicit lib. i. c. ix. comparando patrem & filium. Omnia quaecumque habet pater oius sunt praeter ingenerationem. Et tamen constat quod paternitas patris non est filii. & ibidem parum ante. Per omnia similis est patri praeter non generationem. & tamen constat quod non est ei similis in paternitate.
⁋ Ad secundum de dicto Hilarii: Dicendum eodem modo quod sub innascibili tate comprehendit generare: & originem sumit ibi pro origine passiue dicta qua filius habet originari a patre: licet communiter accipi posset quantum est de se pro origine actiue & passiue dicta sicut accipi potest generatio.
⁋ Ad tertium, quod dignior proprietas est ingenitum quam generare, Dicendum quod non est verum: immo si aliqua illarum habet rationem maioris dignitatisi, lla est generare: quia ex hoc quod ipsum est prima productio, habet persona cuius est quod non sit ab alia. & sic quod ingenitum habet esse, habet ex ratione generationis: vt patet ex dictis in praecedente quaestione.
⁋ Ad formam autem argumenti quo dicitur: dignius est habere perfectionem non ab alio quam ipsam alii communicare: Dicendum quod verum est, supposito tamen quod sit habens eam, hoc est quod sit suppositum, non eo quo eam alteri communicat de quo est quaestio. Vnde non procedit ratio nisi petendo quod patet in exemplo argumenti. Rex enim tenporalis non est rex, aut habet regnum ab eo quod alteri communicat ipsum: sed ex se absolute. Nunc autem in persona diuina ingenita summae dignitatis est quod non habet perfectionem nisi in communicando eam, & per hoc non ab alio: quia est primum & primo communicans eam secundum praedictum modum: vt sit multo dignius habere ipsam in communicando: quia liberalius est: quam non ab alio. & semper est multo dignius aliis eisdem retentis bonum communicare alteri, quam non habere ab altero.
On this page