Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

CIrca tertium arguitur: quod prior sit secundum rationem innascibilitas in persona patris am paternitas, Primo sic. Quandocumque in eodem sunt duo respectus seu comparationes duae: vna ad aliquid a quo habet esse: alia ad aliquid habens ab eo esse: ordine quodam conueniunt illi, ita quod secundum rationem nostram prius conueniat ei comparatio ad id a quo habet esse, & prior habet esse in illo proprietas secundum illam comparationem, quam secundum aliam. Verbi gratia, in filio secundum hunc modum sunt duo respectus: vnus ad patrem, alius ad spiritum sanctum: & ordine quodam conveniunt ei secundum superius determinata. & secundum nostram rationem prius conuenit comparatio ad patrem qua dicitur filius, quam ad spiritum sanctum qua dicitur spirator, ita quod propter hoc prior secundum rationem filiatio habet esse in filio quam actiua spiratio. quare cum affirmatio & negatio secundum definitionem contradictionis sunt vnius & eiusdem simul & eodem modo, sicut ergo comparatio qua aliquid affirmatiue comparatur ad ali quid vt a quo habet esse, prior est secundum rationem illa qua comparatur affirmatiue ad aliquid quod ab ipso habet esse: & similiter proprietas quae habet esse in eo ex illa comparatione, prior est in illo secundum rationem uam illa quae habet esse in eodem secundum aliam comparationem: sic comparatio qua aliquid negatiue comparatur ad aliquid vt a quo non habet esse, prior est secundum rationem illa qua comparatur affirmatiue ad id quod ab ipso habet esse: & similiter proprietas proprietate. Quare cum ingenitum in persona patris est ex comparatione negatiua ad id a quo non habet esse, paternitas autem ex comparatione affirmatiua ad illum qui habet esse ab ipso, prior ergo est secundum rationem ingenitum in patre quam paternitas.

⁋ Secundo sic. Quandocumque duo aliqua habent esse in eodem, quorum vnum natum est illi inesse secundum esse absolutum: alterum autem non nisi secundum esse comparatum ad alterum: illud prius inest ei secundum rationem, quod natum est ei inesse secundum esse absolutum: quam quod non nisi secundum esse comparatum: sicut semper secundum rationem absolutum in eodem prius est comparato. Sic se habent in persona patris in genitum & paternitas. Ingenitum enim esset in persona quae prima omnium rerum est in diuinis, etsi esset omnino absoluta: sicut Pagani & ludaei vnam personam absolutam in diuinis imaginantur. Pa in ternitas autem in nulla persona habet esse nisi ex comparatione eius ad alteram. ergo &c.

⁋ Tertio sic. Prior secundum rationem est comparatio ad principium quam ad principiatum: vt filii ad patrem quam ad spiritum sanctum quare cum ingenitum consistit in comparatione ad principium, paternitas vero in comparatione ad principiatum, & prior est proprietas quae consistit in priore comparatione, ergo &c.

⁋ In contrarium est, quandocumque sic se habent circa idem aliqua quorum vnum est per se ratio ponendi alterum & non econverso: illud est prius secundum rationem quod est ratio alterius: quia quodammodo habet rationem principii respectu illius. esse autem primum a quo aliud vel alius, est ratio ponendi quod iste a quo est primo alius, sit non ab alio: quia non potest esse a quo primo alius, si sit ab alio, non esse autem ab alio, nullo modo est per se ratio eius quod non existens ab alio sit a quo alius. Hoc enim ex se non includit. esse autem patrem in diuinis saltem ratione materiae, est esse illum a quo primo alius, vt patet ex dictis in praecedente quaestione: & quod est pater, convenit ei paternitate. ergo &c.

⁋ De ordine proprietatum in patre quo ad spirationem respectu paternitatis & ingeniti, patet quod eundem habet spiratio ad paternitate quem habet generare ad spirare: quia paternitas est ratio generationis, & spiratio est ratio spirandi, aut potius eadem proprietas: vt inferius de clarabitur. Quomodo autem generare & spirare habent ordinem naturalis originis quo generatio naturaliter in diuinis est prima & principalis productio, & spiratio secunda, patet ex praedeterminatis. Propter quod manet dubitatio de ordine in eodem paternitatis & ingenerationis: quia constat quod eodem ordine respiciunt spirationem, non enim conuenit ei vis spiratiua nisi habendo filium: ad quem ordinem naturae habet pater cum suis proprietatibus respectu eius & proprietatum suarum: vt pater sit prima persona, & filius secunda. Et consimili modo proprietates propriae patris quodammodo sunt primae respectu eius quae est filii si sit propria filio, siue communis eidem cum patre. Vt nullo modo dicendum est quod ingenitum supponat communem spirationem actiuam etiam vt patris est, nisi valde in generali & implicite. In speciali enim & explicite non supponit nisi paternitatem. secundum modum iam exponendum. Sed quia paternitas ratio est primae productionis omnium: & cui convenit prima productio actiue, eidem necessario convenit omnis alia, vt in illa notione quae est actiue ratio primae productionis, quasi vir tute & implicite contineatur ratio cuiuslibet alterius productionis: idcirco ingenitum in eo quod in speciali & explicite supponit paternitatem, implicite & in generali quodammodo etiam supponit communem spirationem actiuam: & fortasse etiam potentiam creandi actiue. & hoc vt sunt patris. Vnde ingenitum licet explicite etiam in speciali non negat nisi generari: implicite & in generali negat & spirari & creari.

⁋ De ordine igitur paternitatis & ingenerationis inter se sciendum quod dupliciter possunt considera ri. Vno modo secundum se, & quasi ratione formae. Alio modo secundum quod considerantur in tali natura, scilicet deitatis: & quasi ratione materiae. Primo modo non se habent per aliquem ordinem rei, aut rationis: neque habitudinem habent inter se: quia neque ab eo quod est non esse ab alio, habetur quod ali quis est a quo alius: neque econuerso. Etenim si aliquis etiam in diuinis non genuisset, nec esset pater, nihil prohibet ipsum esse ingenitum: & econuerso si non esset ingenitus, nihil prohibet ipsum generare & esse patrem quantum est ex forma terminorum, sed poni non potest vnum sine alio nisi per impossibile: vt patet ex tactis in praecedentibus quaestionibus. Secundo autem modo & esse non ab alio ponit a quo alius per generationem & econuerso. & hoc ideo, quia in natura diuina aliquem esse a quo est alius per generationem, est esse eum a quo primo est alius: quod necessario ponit ipsum non esse ab alio: vt sit positio ipsa ratio essendi talis negationis. Propter quid solummodo in diuinis vera paternitas est a qua omnis alia paternitas secundum quandam imitationem nominatur. Non enim est vere pater qui patrem habet: sicut non est vere domins quid dominum habet. Propter quod dicit Damascenus lib. i. c. ix. Non ex nobis translatum est ad beatam deitatem paternitatis & filiationis & processionis nomen: econtrario autem est inde nobis traditum: vt ait diuinus apostolus. Electo genua mea ad patrem, a quo omnis paternitas. vt sic ex natura rei huiusmodi nomina prius, verius, & perfectius habent esse in deo quam in creaturis: licet contrarium sit secundum vsum & nominis impositionem. Econuerso etiam eum non esse ab alio ratione talis naturae ponit necessario ipsum esse a quo alius, non vt negatio sit ratio essen di ipsius affirmationis: sed consequendi tantum: quia circa idem semper affirmatio est essendi ratio negationi & non econverso: vt quod homo est animal, est ratio eius quod non est lapis, & non econuerso. & sic negatio illa supponit in subiecto talem affirmationem.

⁋ Sed est aduertendum quod quamquam ingenitum supera ponit circa id circa quoid est, quod non est nisi natura diuina, quod sit a quo aliquid: & hoc ratione materiae siue naturae diuinae circa quam est, non ratione formae sui significati: vt dictum est: cum similit (vt dictum est) ratione sui significati indifferenter est suppositi, siue absoluti, siue relatiui: siliter indifferenter super quod ab ipso est aliquid vt ab absoluto, aut vt a relatiuo: vt si per impossibile ingenitum in diuinis esset persona absoluta, ponit quod ipsa est a quo omne aliud & omnis alius: sed hoc non secundum actum sed secundum habitum: quia a persona absoluta in diuinis nihil est natum procedere nisi creaturae, quae nulla necessitate naturae ab ipsa procederent: licet hoc posuerunt Philosophi. Nunc autem cum secundum veritatem & naturae necessitatem (vt supra declaratum est) in diuinis non sit persona nisi relatiua, ingenitum in diuinis ponit quod id cuius est, sit a quo omne aliud in creaturis, & omnis alius in diuinis, & hoc secundum actum respectu eorum qui sunt alii in diuinis, & secundum habitum respectu eorum quae sunt aliud in creaturis. Vnde respiciendo ad alios in diuinis, dicit Ric. vi. de trinitate. ca. i. Sicut innascibilis naturae est ab alio non procedere, sic ei naturale est de se procedentem habere. Et ad hoc respiciebant illi qui secundum superius declarata ponebant substratum positiuum negationi in nomine ingeniti significatae esse rationem principii aut vniuersalis secundum primam opinionem, aut personalis secundum secundam & tertiam. & vere substratum est: sed alio modo quam sit substratum id circa quid habet fundari illa negatio: vt patet ex praedeterminatis.

⁋ Ex iam dictis patet quod quamquam negatio quae est non ab alio esse significata in ingenito, & affirmatio quae est ab alio esse significata in paternitate, mutuo sese ponunt: tamen illa negatio ponit istam affirmatiuam, ita quod eam supponit, & non est ratio existendi ipsam in subiecto: affirmatio autem negationem ponit & supponit, & est ratio existendi eam in subiecto. Quia autem quaecumque sic se habent quod mutuo sese ponunt in eodem subiecto: sed vnum eorum ponit alterum tantum, & non est ratio essendi ipsum: sed econverso alterum est ratio essendi illius: quamquam sint simul natura & duratione. secundum rationem tamen prius est id quod est ratio essendi alterius, & non econuerso. Et si non proprie dicatur prius, saltem secundum rationem dicatur vnum illorum primum & alterum secundum. vt secundum hoc paternitas in patre dicatur proprietas prima respectu ingeniti, & ingenitum secunda respectu paternitatis. Et secundum hoc concedenda est vltima ratio, quae secundum iam dicta procedit.

⁋ Ad primum in oppositum, quod secundum rationem nostram eidem prius conuenit ratio respectus ad illum a quo habet esse positiue, quam ad eum qui ab eo habet esse: ergo similiter ad eum a quo non habet esse, quam ad eum qui ab ipso habet esse: Dicendum quod non est simile de negatiua & affirmatiua, quoniam affirmatiua qua aliquis est ab alio, semper potius est ratio eius quod ab illo est alius, quam econ uerso. vt quod filius est a patre per generationem, ratio est eius quod a filio est spiritus sanctus per spirationem: & nullo modo econverso. Propter quid secundum rationem nostram prius siue quasi prius aut primun est filium esse a patre, quam a filio esse spiritum sanctum: aut hoc est secundum respectu illius. Econverso autem est de negatiua: vt dictum est. Et quod assumitur quod affirmatio & negatio sunt simul, verum est duratione: quia in eodem instanti intelligitur contradictio fieri secundum affirmationem & negationem. Hoc tamen non repugnat ei quod vnum eorum sit ratio alterius & non econverso: quemadmodum causa secundum actum & causatum secundum actum simul sunt, vnum tamen est ratio alterius & non econverso. propter quod non obstante illa simultate vnum eorum potest secundum rationem esse prius altero: vt dictum est.

⁋ Ad secundum quod esse ingenitum habet esse secundum esse absolutum: paternitas autem non nisi secundum esse comparatum: Dicendum quod hoc verum est, quo ad hoc quod ingenitum licet respectum negatiuum importat ad alium vt a quo non habeat esse, respectum tamen affirmatiuum non importat quantum est ex se ad aliquid vt ad id quod habet esse ab eo. Vnde etsi importet rationem primitatis, hoc non est secundum rationem primi a quo alius: sed secundum illam rationem qui non ab alio: quamuis (vt dictum est) ratione materiae & naturae diuinae circa quam est, necessario ponit a quo alius.

⁋ Sed relatio circa aliquid habet esse dupliciter. Vno modo vt circa fundamentum a quo oritur. Alio modo vt circa subiectum cuius est, & quod denominat. Primo modo (vt supra dictum est) omnes proprietates personarum & relationes in deo habent esse circa ipsam diuinam essentiam. Secundo vero modo habent omnes esse circa personam: sed quodam ordine rationis circa essentiam & circa personam. Sed quando absolutum & comparatum habent esse circa idem vt circa subiectum: & sic vno modo: vt vtrumque eorum sit extra rationem eius circa quod habent esse: sic semper prior est ratio absoluti quam comparati: vt si homo humanitate est risibilis & similis, prior secundum rationem habet esse in eo ratio risibilis quam similis. Et hoc modo se haberent ingenitum & paternitas si essent per se proprietates diuinae essentiae aut alicuius personae absolutae vt subiecti: & esset prius secundum rationem ingenitum quam paternitas. & in hoc membro processit obiectio. Alio autem modo absolutum & comparatum habent esse circa idem subiectum sic vt vnum eorum sit de ratione & constitutione eius circa quod habent esse, & alterum non. Sic semper ratio eius quod est de illius constitutione, prior est: quia alia est quasi consecutiua ipsius constituti iam in esse personali. Sic autem contingit in proposito: quia proprietas constitutiua personae patris, paternitas est siue generare, & non ingenitum: vt iam dicetur in quaestione sequente. Propter quod & generare est proprietas personalis non tantum personae: Ingenitum autem est proprietas non personalis: sed personae tantum: & generare necessatio est prius secundum rationem.

⁋ Ad tertium quod prior est comparatio ad principium quam ad principiatum: Di cendum quod verum est quando vtraque comparatio positiua siue affirmatiua est: & est vtraque proprietas secundum vtramque comparationem extra rationem subiecti: quemadmodum extra rationem hominis sunt risibile & simile. Non autem quando altera est negatiua & altera affirmatiua: & vna proprietatum est de ratione & constitutione subiecti aut quasi subiecti, & non altera: quemadmodum ingenitum non est de constitutione personae patris vt est paternitas: vt iam dicetur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3