Quaestio 4
Quaestio 4
Irca quartum arguitur quod generare non sit proprietas constitutiua personae pris, primo sic. generare non est proprietas nisi personae iam: constitutae, habentis respectum & ordinem ad genitum: quia est actio notionalis, quae non elicitur nisi a persona generante in ordine ad genitum ad quem terminatur. Persona autem non constituitur nisi proprietate: ergo generare est proprietas personae iam constitutae proprietate qua habet respectum ad genitum. ergo &c.
⁋ Secundo sic. Gnare secundum Damascenum est opus naturae, non vt absoluta est: quia sic est in qualibet diuina persona. ergo est opus naturae vt est in determinata persona. persona autem non est determinata nisi proprietate constituente ipsam. ergo &c.
⁋ Contra, non est in diuinis proprietas realiter distinguens vnam personam ab alia nisi sit eius constitutiua: quia tunc esset aduentitia & superueniens personae iam constitutae & distinctae: & esset accidentalis, vel secundum rationem tantum distinguens personam a persona. sed generare realiter distinguit generantem a genito. ergo &c.
⁋ Dicendum quod generare in patre dupliciter consideratur. Vno modo communiter vt distinguitur secundum rem a genito, & comprehendit in se omnem modum quo generans respicit genitum. Alio modo proprie vt distinguitur secundum rationem a generatiuo potente generare & habente secum generatum. Loquendo de generare primo modo, bene verum est quod est proprietas constitutiua personae patris, vt procedit tertia obiectio. Secundo autem modo proprie intelligitur quaestio, an, sci licet generare sub ratione eius quod est generare, sit proprietas constitutiua personae primae: an paternitas sub ratione paternitatis: an generatiuum sub ratione generatiui: an potens generare sub ratione tali. Et est dicendum: quod quia generare sub ratione eius quod est generare, dicit actum elicitum ab vna persona producente alteram per illum actum, qui necessario supponit personam perfectam constitutam actum elicientem, nullo modo generare sub ratione eius quod est generare potest esse proprietas constitutiua personae generantis, secundum quod processerunt duo prima obiecta. Immo ordine quodam rationis, ratio secundum quam proprietas est constitutiua personae illius, debet esse prima respectu eius quod generare, sub ratione eius quod est generare.
⁋ Ad cuius intellectum sciendum: quod alietas secundum rationem Gde qua habitum est in quaestione praecedente) inter illa qua tuor, quae sunt generatiuum, potens generare, generans, pater, siue habens secum genitum, principaliter intelligenda est ex parte ordinis differentis secundum rationem ad ipsum obiectum, secundum me- diatius & immediatius, & per hoc secundum rationem primi, secundi, tertii, & quarti. Ratio enim illa secundum quam immediatius respicit genitum, semper prima est respectu illius secundum quam respicit illum mediatius. Et quia non respicit ipsum genitum nisi vt persona constituta proprietate illa qua respicit: ideo proprietas vna est secundum rem qua generans respicit genitum, quomodocumque differenti secundum rationem respiciat illum. Quia vero non constituit personam proprietas aliqua nisi vt est dans esse personale eidem, ideo non est proprietas illa constitutiua personae patris nisi secundum rationem illam qua dat esse ei. Haec autem ratio est principium rationum secundum quas persona alia ab ipsa habet emanare vel secum esse, cuiusmodi non sunt illae tres vltimae scilicet posse generare, generans, & pater: quia supponunt esse personae cuius sunt. Secundum rationem ergo illam primam qua pater dicitur esse generatiuus, est proprietas dicta constitutiua personae patris, dans ei esse personale, & vt sit principium primum emanandi personam aliam ab ipsa: & omnes aliae rationes sunt quasi supruentitiae personae iam constitutae in esse. Et est in patre ratio proprietatis quae est generatiuum quasi remotior ab obiecto scilicet filio: & sonat in solam aptitudinem producendi illum. Vnde omne potens generare est aptum natum generare, & non econverso. Puer enim est aptus natus generare: sed non potens generare. Et potens generare est remotior a filio quam sit generare, quia omnis generans potest generare, sed non econverso. Dis enim vir perfectus potest generare, sed non omnis generat. Et simiter generans est ratio remotior a filio quam pater, quia non est pater quin generat aut generauerit, sed non econverso. mortuus enim ante formationem prolis in vtero generauit eum quoquo modo, numquam tamen fuit pitur eius: quia nunquam fuit simul existens cum prole Idcirco ergo generatiuum est secundum rationem primum, potens generare secundum, generare vero tertium, ptr autem quartum. Propter quod proprietas illa realis vnica qua generans respicit genitum nec sub ratione pris, nec sub ratione generare, nec sub ratione potentis generare, est constitutiua personae generantis: sed solummodo sub ratione generatiui, & sub illa ratione sola supponit eam proprietas alia quae est igenitu, aut sub alia ratione coniori, d scilicet est a quo alius primo, inquantum includitur in aliquo determinato, siue fuerit generatiuum, siue spiratiuum, siue creatiuum, siue aliud huiusmodi vt infra declarabitur. Et sic filius est progenies ingeniti. vt dicit Hila. ii. de trinitate. ca. v. vt ordine quodam rationis generatiuum est primum. Et per hoc persona illa habet rationem primitatis omnimodae vt sit primus, quia est ille qui ex se est, & a quo omne quid est consistit. Dicente Hila. ii. de Trinit. capi. iiii. Pater ex quo omne quod est consistit: certe in se est, non aliunde quod est sumens, sed illud quod est in se ex se continens. Et ex hoc vlterius habet rationem ingeniti: vt ingenitum ordine quodam rationis: sit secundum respectu generatiui. Quemadmodum cum primum secundum duplicem respectum suum vno modo dicitur quia ab ipso alius, alio modo quia ipsum non ab alio, ordine quodam rationis in diuinis prior est ratio ordinis qua dicitur primum eo quod ab illo est alius, quam eo quod ipsum non est ab alio, quia non conuenit ei omnino ratio primi nisi ratione suppositi, & ratio suppositi nullo modo accipi potest in diuinis nisi ex ordine & respectu ad aliud suppositum. & hoc respectu positiuo qui est ad illum qui ab ipso, non negatiuo qui est ad non illum a quo ipse, vt habitum est ex supra determinatis, vt de ordine generatiui & ingeniti contrarium contingat modo in diuinis, cum non est in eis nisi suppositum relatiuum, ei quod contingeret si esset in eis suppositum primum absolutum. In illo enim supposito absoluto prior secundum rationem esset ratio ingeniti quam generatiui: in absoluto enim prior est ratio non essendi ab alio quam a quo alius in relatiuo autem contingit econtrario, quia constituitur in esse personae per hoc quod est a quo alius, non autem per hoc quod non est ab alio. Sed hoc quod non est ab alio, necessario convenit ei ex hoc quod ab eo est omnis alius, & omne aliud: & praecipue ex hoc quod ab eo est ille qui est ab alio primo. Ex hoc enim quod est a quo alius, est aliquis simpliciter, & ex hoc quod est a quo alius primo est, est ille qui est is qui est omne quod est in se ex se obtinens non ab alio: & ex hoc est in genitus. ita quod licet ratio ingeniti supponit in prima persona rationem qua alius est primo ab ipso, & rationem qua ex se omnia sua in se obtinet: & ab vtraque trahatur ratio ingeniti: dicente Hila. iiii. de trinitate. ca. v. Inter caetera addiderunt se solum patrem innascibilem cognoscere: tanquam quisquam possit ambigere eum esse a quo ille genitus: sit per quem omnia sunt, id quod ipse est a nemine consecutum: trahitur tamen ipsa ratio ingeniti vt a ratione prima ab illa qua alius est a persona prima: trahitur vero vt a ratione proxima ab illa qua persona illa habet in se omnia ex se non ab alio. Vt quo ad secundum intelligamus dictum illud Hila. iii. de trinitate. cap iii. Pater est extra omnia & in omnibus, non aliunde quid sumens, sed ad id quod ita manet sibi ipse sufficiens: hoc igitur est ingenitum. Quo ad primum vero intelligamus dictum illud eiusdem. iiii. de trinit. cap iii. Nouit ecclesia vnum deum ex quo omnia, & vnum per quem, ab vno vniuersorum originem per vnum cunctorum originem & creationem. In vno ex quo auctoritatem innascibilitatis intelligit. Confitetur patrem aeternum, ab origine liberum: confitetur & filii originem ab aterno non per seipsum sed ab illo qui a nemine semper est. Est igitur in persona prima ratio prima esse generatiuum. secundum quam est constitutiua personae illius principaliter: secunda vero ratio est ingenitum, tertia vero potentia generandi actiua, quarta vero generare, quinta vero & vltima patrem esse. & secundum nullam istarum quatuor est personae constitutiua: licet secundum omnes illas rationes est eadem proprietas secundum rem.
On this page