Quaestio 3
Quaestio 3
CIrca tertium arguitur quod in patre sit aliqua proprietas, alia a generare & ingenito. Primo sic. paternitas est patris proprietas, quae nec est ingenitum esse eadem ratione qua ratione generare non est ingenitum esse, nec est ipsum generare: quia non ex eo est aliquis pater quod generat. Homo enim generans nondum est pater quousque habeat filium secun existentem. ergo &c.
⁋ Secundo sic. ratio eliciendi actum generationis non est nisi diuina essentia vt determinata ad talem actum: ad quem non determinatur nisi aliqua proprietate. secundum quod patet ex supra determinatis, proprietas autem illa necessario est alia a generare quia nihil determinat aliud respectu suiipsius. similiter est alia ab ingenito, quia ingenitum supo ponitur principium generandi, vt habitum est supra. ergo &c.
⁋ Contra. si in patre esset proprietas illi propria alia a generare & ingenito, cum illa necessario esset notio, tunc sex essent notiones, tres patris, vna communis patri & filio, vna propria filio, & vna propria spiritu sancto: quod est contra superius determinata.
⁋ Dicendum ad hoc: quod proprietatem vnam ab alia esse aliam, potest intelligi dupliciter: vel secundum rem vel secundum rationem. Si primo modo, hoc secundum superius determinata non contingit ex ordine ad eius fundamentum siue subiectum, sed solummodo ex ordine ad obiectum. Cum enim in diuinis non est proprietas nisi relatiua, & relatio comparationem importat & ad fundamentum siue subiectum & ad obiectum, & in diuinis fundamentum omnium relationum non tam in eadem persona quam in diuersis est idem: vt ipsa diuina essentia: eadem est ergo realitas omnium relationum diuinarum: & ideo secundum huiusmodi comparationem non differunt realiter siue secundum rem. Vnde si in diuinis relatio vna secundum rem est alia ab altera, hoc non contingit nisi ex ordine ad obiectum: quia scilicet illud est aliud & aliud. vt ex alio ordine habeat relatio quod sit realis simpliciter scilicet ex ordie ad subiectum siue fundamentum: & ex alio ordine quod sit relatio vna realis alia ab altera, scilicet exordine ad obiectum. Quare cum pater non potest habere ordinem relatione aliqua nisi ad triplex obiectum ad vnum scilicet proprie negatiue scilicet ad non genitorem, quae importatur per ingenitum: & ad vnum proprie affirmatiue, scilicet ad genitum, quae importatur nomine generare: & ad tertium conmuniter cum filio, scilicet ad spi ratum, quae importatur communi spiratione actiua: quae non est, proprietas propria patris: de quali quaerit quaestio: in patre ergo non possunt esse nisi duae proprietates ei propriae, aliae abinuicem secundum rem, scilicet ingenitum & generare. Loquendo autem de alietate secundum rationem, sic necesse est ponere in patre aliam proprietatem ab in genito & generare: quae tamen non sit alia secundum rem ab altera illarum vt a generare. Proprietas enim importata nomine geniti ad non genitorem, quia est negatiua, & negatio negat vniuersaliter, vnico modo respectum di cit non geniti ad non genitorem. Proprietas vero generantis ad genitum quia est positiua siue affirmatiua necessario pluribus modis secundum rationem dicit respectum generantis ad genitum. Quia vno modo dicit respectum immediate generantis ad genitum, scilicet vt est hambens ipsum secum iam existentem & iam productum: qui importatur nomine prnitatis. pater enim eo est pater, quia secum habet filium a se genitum. Dicente Augustinus vii. de trinitae. in principio. Ideo pater quia est ei filius. Hic etiam dicit Hila. viii. de trinitate. ca. xix. Pater non est pitr nisi per filium. Non autem quia generat aut generauit ipsum, vt tangitur in primo argumento, quia nomen paternitatis qua si consequitur generare & generari. Dicente Hila. ix. de triniitae. ca. xv. Exitio a deo est absoluta natiuitas quam paterni nominis consequuta est confessio. Vnde pater non dicitur pater quia generans nec econverso: sed praecise quia secum habet filium a se genitum: & tam fundatur paternitas super ipsum generantem vt iam generauit, quam super ipsum vt iam generat, aut super actum, aut super potentiam generandi actiue: & similiter filiatio super ipsum genitum. Alio vero modo dicit respectum generantis ad genitum mediante actu generationis, qui tripliciter potest mediare inter generantem & genitum. Vno modo inquantum generans est aptus generare. Alio modo vt est potens generare. Tertio modo vt est actu generans. Et primo modo significatur nomine generatiui: secundo modo nomine potentiae generandi: tertio modo ipso actu generandi. Et sic eadem proprietas secundum rem & ex ordine ad fundatum & ex ordine ad obiectum importatur istis quatuor quae sunt generatiuum, potens generare, generans, pater: alia autem & alia secundum rationem tantum ex diuerso modo respiciendi obiectum.
On this page