Quaestio 3
Quaestio 3
CIrca tertium arguitur quod generari sit proprietas constitutiua personae filii, Primo sic. esse ab alio per generationem est ratio pertinens ad originem, distinctiua filii a patre: quae eadem est constitutiua filii. generari autem non est nisi esse ab alio per generationem. ergo &c.
⁋ Secundo sic, quid est, proprium personae & non constitutiuum eius, est supueniens psonae iam constitutae. generari est, proprium personae filii, vt iam habitum est. ergo si non est constitutiuum eius, superueniens est ei iam constitutae: aut non erit proprietas personae. consequens falsum est: quia generari est proprietas personae. filius enim non habet esse nisi quia generatur. ergo &c.
⁋ Contra. terminus generationis tam actiuae quam passiuae est per suppositum sed quod est constitutum generatione, non est terminus illius, quia tunc idem esset terminus suiipsius: quod falsum est. ergo &c
⁋ Hic distinguendum est de generari respectu filii: secundum quod supra in quaestione praecedente distinctum est de generare respectu patris. Generari enim obiectiue in filio de quo ad prae sens est sermo, vt habitum est ibidem, dupliciter consideratur. Vno modo communiter, vt comprehendit sub se omnem modum quo genitum respicit generantem. Alio modo proprie, vt secundum rationem distinguitur a genito esse & potente generari obiectiue, & habente secum ipsum generantem. Loquendo autem de generari primo modo, bene verum est quod est proprietas constitutiua personae filii, vt procedunt duo prima obiecta. Sic enim praeter generari non est alia proprietas propria filio: sicut praeter generare non est alia positiua propria patri, vt habitum est supra. Loquendo autem de generari secundo modo, sic proprie intelligitur proponi quaestio. An scilicet generari sub ratione eius quod est generari, sit proprietas constitutiua personae filii: an sub ratione geniti: an sub aliqua alia ratione.
⁋ Et est dicendum, quod quia generari sub ratione generari dicit quasi passionem circa subiectum generationis terminatam in personam genitam, quae necessario includit proprietatem constitutiuam sui sub ratione termini, sub qua non potest includi id quod est ad terminum inquantum huiusmodi: nullo igitur modo generari sub ratione eius quod est generari, potest esse proprietas constitutiua personae filii, secundum quod procedit tertia obiectio: immo ordine quodam rationis ratio secundum quam proprietas est constitutiua personae filii, debet esse secundo respectu eius quod est generari, secundum rationem eius quod est generari considerati. Ad cuius intellectum sciendum est, quod sicut secundum supra determinata in proprietate propria patris quae est alia ab ingenito, quae pertinet ad generationem actiuam, est considerare identitatem secundum rem & alietatem secundum rationem: sic & in proprietate propria filii, quae pertinet ad generationem passiuam. Sic tamen licet in patre sit ponere plures proprias proprietates diuersas secundum rem, vnam affirmatiuam & aliam negatiuam ex ordine ad diuersa obiecta ad vnum affirmatiue: & ad alterum negatiue, vt habitum est supra: in filio tamen non est ponere proprietatem secundum rem nisi vnicam: quia proprie non habet ordinem nisi ad vnicum obiectum, scilicet ad patrem a quo est. Quia enim habet ordine ad spiritum sanctum: hoc est ei commune cum patre. Est autem in proprietate filii quae pertinet ad generationem passiuam, considerare diuersitatem secundum rationem penens iiii. respondentia illis. iiii. quae superius considerata sunt circa generare: quae sunt posse generari, generari, genitum esse, filium esse. Et hoc in comparatione ad ipsum patrem eius oppositum secundum mediatius & immediatius: & per hoc secundum rationem primi, secundi, tertii, & huiusmodi. Quia semper ratio secundum quam mediatius respicit generantem, prima est respectu cuiuslibet alterius: & quia non respicit generantem nisi vt persona constituta in esse: ideo non est nisi proprietas vna secundum rem qua geni tum constituitur in esse: & qua secundum plures rationes respicit generantem. Quia vero non constituit personam nisi vt est dans esse eidem: ideo non est constitutiua personae filii: nisi secundum rationem illam quae dat esse eidem. Haec autem ratio est terminus omnium rationum secundum quas ipsa habet esse a persona alia vel ab illa emanare, econtra ei quod dictum est supra de ratione illa secundum quam proprietas patris in ordine ad filium est constitutiua personae patris. Et hoc ideo: quia pater sae habet ad filium vt principium FHilius autem ad patrem vt principiatum. Illa autem proprietas in filio remotior a patre dans esse filio est esse genitum. Secundum rationem ergo illam quae est esse genitum, proprietas propria personae filii est constitutiua per sonae ipsius: & terminus in quo stat emanatio filii a patre: & aliae duae rationes sunt quasi praeuiae ad ista. scilicet posse generari obiectiue, & generari obiectiue: & solum ipsum genitum esse sonat in actu producti esse: ipsum autem quod est filium esse, est ratio quasi superuentitia personae iam constitutae in esse. Ex eo enim solo genitus dicitur filius, quod habet secum in esse generantem: qui secundum praedicta vice versa etiam ex hoc solo dicitur pater quod habet secum in esse illum quem genuit. Vnde genitus non habens secum in esse illum quid eum genuit: licet dici possit genitus: non tamen dici potest filius. Vnde econtrario illis quae supra dicta sunt de rationibus proprietatis patris, omnis filius est genitus: sed non econtrario: & omnis genitus generatur obiectiue aut generabatur aliquando: sed non econverso. Dico pro diuersis instantibus distinctis sola ratione, vt habitum est in qua stione praecedente. Et similiter omnis qui generatur obiectiue potest generari obiectiue & non econuerso. Et sic in proprietate filii posse generari est secundum rationem primum: generari vero est secundum ratio nem secundum: genitum esse secundum rationem tertium: filium esse secundum rationem quartum.
⁋ Et est hic aduertendum: quod comparando rationes in proprietate filii respectu patris: & similiter rationes existentes in proprietate patris respectu filii: quod aliae quae sunt in patre & filio a filiatione & paternitate, habent inter se ordinem naturae. Primae enim sunt ordine naturae rationes proprietatis patris respectu rationum proprietatis filii: cum tamen illae quae sunt proprietatis patris, inter se solum habent ordinem rationis & similiter illae inter se quae sunt proprietatis filii. Vnde illa quinque praedicta, a quo alius primo, in genitum, generatiuum, posse generare, generare, inter se habent ordinem rationis: & habent ordinem naturae secundum rationem primi & secundi ad iam dicta tria: quae sunt posse generari obiectiue, generari obiectiue, & geni tum esse: quae inter se non habent nisi ordinem rationis. Rationes autem importatae nomine paternitatis & no mine filiationis, se habent ordine rationis ad omnes praecedentes tam patris quam filii secundae respectu illarum. Pater enim non est pater quia generans, nec econuerso est generans quia est pater, sed solummodo quia habet filium a se genitum secum existentem. dicente Augustino de trinitate, vt habitum est supra. Similiter filius non est filius quia genitus: nec econverso est genitus quia filius: sed solum modo quia habet patrem a quo est genitus secum existentem. Inter se autem paternitas & filiatio nullum ordinem habent neque naturae neque rationis: sed tantummodo simultatem ex eo quod simul habent esse gene tans & genitus. Vnde paternitas sub nomine paternitatis non habet rationem principii respectu filiationis, sicut nec econverso: sed caetera quae sunt in patre: & habent ordinem ad illa quae sunt in filio. & secundum suas rationes habent inter se ea quae sunt in patre, & simliter ea quae sunt in filio, ordinem secundum rationem. Quae enim sunt in pre, habent ordinem ad ea quae sunt in filio secundum rationem principii & principiati: quia ea quae sunt in patre habent rationem principii respectu illorum quae sunt in filio, vt generatiuum ad genitum, posse generare ad posse generari, generare ad generari. Et propterea verissima ratio relationis est inter talia quae simultatem habent absque omni ordine & naturae & rationis: qualis est inter patrem & filium secundum rationes paternitatis & filiationis: & hoc iuxta illam definitionem relatiuorum qua dicitur in praedicamentis quod relatiua sunt simul natura: & neutrum eorum est causa alterius vt sit.
⁋ Est autem aduertendum quod praeter omnes praedictas rationes proprietatum tam in patre quam in filio: & praecipue praeter rationes illas filii quae sunt posse generari & generari obiectiue, sunt adhuc duae rationes quae secundum determinata in quaestione praecedente proprie sunt rationes proprietatis circa diuinam essentiam & in diuina essentia, scilicet generari & posse generari subiectiue: quae habent esse secundum rationem solum quia essentiae nulla est proprietas realis. Et habent istae duae rationes circa diuinam essentiam ordinem rationis inter se: quia omne quod subiectiue generatur, subiectiue potest generari: & non econverso Habent etiam ordinem ad alias rationes praedictas quae sunt in patre & filio: sed secundum rationem tantum. Licet enim (vt dictum est in quaestione praecedente) generari & posse generari subiectiue & obiectiue differum secundum rationem tantum: & similiter posse generare & generare principiatiue differunt secundum rationem tantum a posse generari & generari subiectiue: tamen posse generari & generari inquantum sunt subiectiue dicta in ipsa essentia, sunt quasi principia eorum vt sunt obiectiue dicta in filio generato. Et similiter posse generare & generare, vt sunt principiatiue dicta in patre, sunt quasi principia posse generari & generari vt sunt obiectiue in filio. Vt secundum hoc quamquam praedictae rationes proprietatis quae secundum rem est in patre, ordinem naturae habent ad rationes proprietatis quae secundum rem est in filio, praeter paternitatem & filiationem: & praeter consimilia duo innominata: quorum vnum conmuniter est nomen patris & filii, vt habent secum in esse spiritum sanctum ab illis procedentem: aliud vero est proprium spiritui sancto inquantum secum habet in esse patrem & filium a quibus procedit: ad rationes tamen proprietatis quae secundum rationem tantum habet esse in essentia, ambae rationes & quae sunt in patre & quae sunt in filio, habent ordinem rationis tantum. Vnde colligendo praedicta, series & ordo proprietatum quae sunt in patre & filio, & rationum earum, & ex abundanti quae sunt in spiritu sancto, colligendo eas ex dictis circa rationes proprietatum patris & filii: & consimiles rationes circa proprietates spiritus sancti: patet quod nunerus earum est iste: a quo alius primo, ingenitum, generatiuum, posse generare, generare, posse generari subiectiue, generari subiectiue, posse generari obiectiue, generari obiectiue, genitum esse, paternitas, filiatio, posse spirare actiue, spirare actiue, & tunc est. xv. ratio, posse spirari subiectiue, &. xvi. spirari: subiectiue, &. xvii. posse spirari obiectiue, &. xviii. spira ri obiectiue: &. xix. spiratum esse. Quibus si coniugantur & vnum innominatum circa patrem & filium conmuniter respectu spiritus sancti: & consimiliter vnum inominatum circa spiritum sanctum respectu patris & filii communiter: & similiter si iuxta illa. viii. quae sunt generatiuum &c. vsque genitum esse, coniungantur alia. viii. quae sola ratione differunt ab illis, vt iuxta generatiuum dictiuum, iuxta gene rari posse dici: & sic de caeteris: erunt. xxix. rationes. Per dicta patet quid dicendum ad obiectum.
⁋ Ad primum ergo quod generari est proprietas constitutiua personae filii: quia generari est ab alio esse per generationem: quod est proprietas constitutiua personae filii: Dicendum quod proprie loquendo & distinguendo rationes proprietatum, sicut generare non est esse a quo est alius per generationem: immo hoc potius est ipsum generatiuum: sed generare proprie est actio qua aliquis alteri dat esse: sic generari non est esse ab alio per generationem: immo hoc potius est ipsum genitum esse: sed generari proprie est quasi passio qua aliquis ab altero recipit esse. Et ideo sicut ex parte patris generare non est, proprietas constitutiua personae patris: sed potius generatiuum esse: sic ex parte filii generari non est proprietas constitutiua personae filii: sed potius genitum esse.
⁋ Ad secundum: quod si gene rari non esset proprietas constitutiua personae filii, esset superueniens personae filii iam institutae aut non esset proprietas personae: consequens falsum est: Dicendum est quod in ordine rationum constitutiuarum personarum patris & filii, posse generare, & generare ex parte patris respectu personae patris & respectu rationis constitutiuae personae ipsius, contrario modo se habent ipsi posse generari obiectiue, & generari obiectiue ex parte filii respectu personae filii, & respectu rationis constitutiuae personae filii. Quia ex parte patris ratio constitutiua personae habet rationem principii siue primi respectu posse generare, & generare: eo enim pater quod est generatiuus habendo naturalem foecunditatem potest generare: & eo quod potest generare, potentia quae est necessitas generat. Propter quod ratio eius quod est posse generare, & generare, est personae patris vt supueniens in illo rationi constitutiuae ipsius personae. Ex parte vero filii ratio constitutiua personae filii habet rationem termini respectu posse gene rari obiectiue, & generari obiectiue: eo enim quod potest generari obiectiue, potentia quae est necessitas generatur obiectiue: & eo quod generatur genitum est. Propter quod ratio eius quod est posse generari, & generari obiectiue, est personae filii vt praeueniens in illa rationem constitutiuam ipsius personae. Vt secundum hoc aliqualiter alio modo sunt proprietates personarum generare & generari. Generare enim sub ratione generare est proprietas personae quia est actio elicita a persona in id de quo generat. Generari vero sub ratione generari est proprietas personae quia est quasi passio terminata ad personam ex eo de quo generatur. Et sic sicut generare est proprietas personae: non quia sub ratione eius quod est generare est per se in persona generante: sed quia est ab ipso in subiecto generationis, sicut & in naturalibus actio est agentis proprietas non quia est in agente, sed quia est ab agente in subiecto passo subiectiue: consimiliter generari obiectiue est proprietas personae non quia sub ratione eius quod est generari, est per se in persona genita: sed quia est ad ipsum in illo existens, ex quo vt ex subiecto generatur. Non enim (vt dictum est supra) generatur aliquod obiectiue nisi quia generatur aliquid subiectiue. Et sic quod proprietates dicuntur esse in personis, hoc non intelligitur proprie nisi secundum rationes illas secundum quas sunt personarum constitutiuae. Secundum rationes autem generare & generari. secundum quas non sunt constitutiuae (vt dictum est) nequaquam. Proprie dico loquendo. Vnde nec omnis proprietas non constitutiua personae est supueniens personae iam constitutae, vt dicitur in argumento. Hoc enim verum esset si non esset proprietas personae nisi quia esset in persona proprie loquendo: nunc autem quia dicitur proprietas non solum quia est in persona, sed etiam quia est a persona aut ad personam, vt dictum est: ideo secundum huiusmodi ratio nes proprietas personae quia est a persona, est quasi consequens & superueniens personalitati: Proprietas vero personae quia est ad personam, proprietas personae quasi praecedens eam. Vnde secundum hoc. v. sunt modi proprietatis personalis. Quaedam quasi praecedens personam & ad personam: non in persona proprie: sed potius in eo ex quo habet generari subiectiue, vt generari & posse generari subiectiue. Quaedam vero est in persona & quasi praecedens, vt posse generari & generari obiectiue. Quaedam vero est constitutiua personae & in persona, vt generatiuum respectu patris, & generatum esse respectu filii. Quaedam autem quasi consecutiua personae, & a persona, non in persona: sed in eo quod subiicitur: vt generare. Quaedam vero quasi consecutiua personae & a persona, vt paternitas in patre, & filiatio in filio: & similiter posse generare in patre.
On this page