Quaestio 4
Quaestio 4
CIrca Quartum arguitur quod in filio sit aliqua alia proprietas a generari, Primo sic. Filiatio est proprietas filii, & est alia a generari: quia non ex hoc aliquis est filius quod generatur, vt iam habitum est supra. ergo &c.
⁋ Secundo sic. Augusti nus dicit libro de trinitate. vi. ca. ii. quod non est in diuinis imago nisi filius, quod autem soli lfilio conuenit est eius proprietas. Imago autem alia est a generari: quia per generari habetur ratio imaginis. ergo &c.
⁋ Tertio sic. dicit Augustinus lii. de Trinitate. xv. scap. xvii. & li. vii. cap. vltimo. & li. vi. caplo ii. quod in diuinis non dicitur verbum nisi filius. sed quid soli filio conuenit proprium est eius: ergo verbum, proprium est filio. sed verbum non est idem quod generari: quia filius per generari habet quod sit verbum: eo quod generare idem est quod dicere: & generari idem est quod dici. ergo &c.
⁋ Contra. si in filio esset alia proprietas a generari cum omnis proprietas est notio: tunc in filio essent plures notiones propriae quam vna: & essent plu res notiones quam quinque: & plures proprietates quam quatuor: quod est contra superius determinata. ergo &c.
⁋ Item filius non est imago patris nisi quia procedit a patre vt similis a simili. imaginis enim ratio fundatur in ratione similitudinis. sed spiritus sanctus procedit a patre & filio vt similis illis. ergo eadem ratione diceretur esse imago illorum. consequens falsum est. ergo &c.
⁋ Praeterea in patre non sunt nisi substantia & proprietas personae constitutiua. filius autem non potest dici imago patris ratione substantiae: quia ratione substantiae est eadem veritas cum patre: non autem est eadem ratione ad aliquod quod imago eius. Adhuc: eadem est substantia spiritus sancti cum patre sicut & filii: & tamen ratione illius spiritus sanctus non dicitur imago patris.
⁋ Nec simiter filius potest dici imago patris ratione proprietatis: quia ratione proprietatis pater habet oppositionem ad filium, & econverso, siue distinctionem ad illum & differentiam ab illo. Imago autem eo quod est imago non ponit nisi convenientiam ad id cuius est imago, quae repugnat oppositioni, distinctioni, & differentiae. nullo ergo modo filius est imago patris. Sed praeter imaginem non apparet alia proprietas in filio quam generari. ergo &c.
⁋ Praeterea, verbum est idem quod filius: & est nomen personae sicut est filius: & eiusdem personae, vt habitum est supra. tale autem nullo modo potest esse proprietas illius. ergo &c. vt iam supra conclusum est.
⁋ Dicendum: quod licet proprietas aliquando extenditur ad commune pluribus personis secundum quod communis spiratio actiua dicitur esse communis proprietas, sicut est communis notio patris & filii: tamen in proposito proprietas appellatur, proprium quod tantum vni personae convenit. Sed vni personae aliquid convenire potest tripliciter. Primo modo quia est constitutiuum personae & distinctiuum illius ab alio. Alio modo quia habet esse in ipsa persona ratione eius quod est constitutiuum illius. Tertio modo quia est significatiuum ipsius personae. Primo modo secundum praedeterminata non est in vna persona nisi vna proprietas secundum rem: licet in ea sit aliqua alia illi propria non constitutiua personae: vt est ingenitum in patre, praeter generatiuum quod est proprietas constitutiua personae patris: & licet illa vna secundum rem possit plurificari secundum rationem, vt supra expositum est. Et sic in filio non est alia proprietas a generari siue generatum esse: quod idem est secundum rem, licet differant secundum rationem, quem admodum generare & generatiuum esse, vt habitum est supra. Et hoc modo nec imago nec verbum nec aliquid aliud potest dici proprietas filii, etsi secundum rem sint idem cum, proprietate constitutiua per sonae filii: & differunt ab illa sola ratione: quoniam id quod ponunt non est aliquid pertinens ad personae constitutionem & distinctionem tamquam quo constituitur & distinguitur. Vnde secundo modo imago est proprietas filii: quia licet ratio imaginis non sit constitutiua personae filii, nec cadit in idem re, notionaliter sumendo rem, cum eo quod est constitutiuum personae filii, sicut cum generatiuo in patre inquantum est proprietas constitutiua personae patris cadunt in idem re notionaliter non solum essentialiter sumendo rem, potentia generandi & generare & paternitas, vt habitum est supra: conuenit tamen ratio imaginis filio ratione eius quod est constitutiuum personae ipsius scilicet ratione eius quod est generari siue generatum esse. Ex eo enim quod filius procedit modo generationis naturalis: & secundum rationem assimilandi & vt simie, dicitur similitudo & imago patris a quo procedit. Natura enim est vis insita rebus ex similibus similia producens. Dico autem secundum rationem assimilandi prout comprehendit assimilationem secundum quamlibet speciem qualitatis: vt scilicet similitudo quae proprie dicitur secundum tres primas species qualitatis: est comprehendit rationem imaginis quae dicitur proprie secundum quartam speciem qualitatis. Et sic imago seu similitudo est proprietas filii non ratione substantiae eius aut eorum quae sunt substantialia in ipsa. Ratione enim illorum quae libet personarum dicitur similis alteri: de qua similitudine inferius sermo est habendus: sicut & de aequalitate. Sed tali similitudine nulla diuinarum personarum dicitur esse similitudo alterius, de qua hic sermo est: immo quod filius sic dicitur similitudo aut imago patris, hoc ei convenit ex suo modo procedendi: & sic ratione eius quod est constitutiuum & distinctiuum personae filii a persona patris: & hoc quodammodo quemadmodum risibile & vniuersaliter proprium suum conuenit cuilibet speciei in creatu ris ratione suae differentiae specisicae. vt secundum hoc in diuinis imago vel similitudo magis habet rationem, proprii in diuinis quam proprietas constitutiua personae filii: & illa magis habet rationem dicitriae. Et est duertendum quod cum filius procedit vt filius modo naturae simpliciter: vt verbum autem procedit modo naturae intellectualis, inquantum procedit modo naturae simpliciter, principaliter ei convenit quod sit similitudo aut imago. Quoniam procedens modo naturae simpliciter in corporalibus & natura libus absque processu modo intellectuali, procedit vt similitudo & imago. Quae ratio imaginis in corporalibus, includit in se rationem figurae & characteris. Generatio enim naturalis & processus modo naturae sit impressione quadam formae in materia in rebus naturalibus ad modum aliqualiter quo sigillum similitudinem & imaginem suam imprimit in caeram mollem configurando & characterizando eam sibi. Aquibus ratio imaginis, figurae, & characteris, & talium tranffertur ad diuina: vt filius ratione processus modo generationis naturalis simpliciter proprie dicatur imago & figura & character patris. vt quia processus naturalis modo intellectuali quasi addit aliquid supra modum procedendi modo naturali simpliciter, idcirco secundum rationem processus ille qui est modo naturae simpliciter, & id quid per se ratione eius convenit procedenti, primum secundum rationem est respectu modi procedendi modo intellectuali, & eius quod procedenti ratione illius convenit. Nunc autem sicut filio inquantum est filius ratione processus modo naturae simpliciter: vt ratione suae proprietatis constitutiuae personae inquantum est filius simpliciter, conuenit quod sit imago figura & character: sic eidem inquantum est verbum ratione processus sui modo naturae intellectualis, vt ratione proprietatis eiusdem constitutiuae personae eiusdem inquantum est verbum, conuenit quod sit splendor candor lux aut lumen. Primum ergo secundum rationem sunt generatum esse quo constituitur persona filii vt est filius & imago figura siue character: quae rationem eandem vnius proprietatis important respectu eius quod est dictum esse, quo constituitur persona verbi vt est verbum & splendor candor lux siue lumen. Sicut enim idem sunt re differentia sola ratione generare & dicere, vt actus productiui: similiter filius & verbum secundum supius determinata sic idem sunt re: & sunt eadem notio constitutiua personae eiusdem secundum rem generatum esse & dictum esse. Et similiter eadem proprietas consequens ex eo quod est constitutiuum personae, sunt imago, figura, character, cum splendore, candore, & luce: differunt autem sola ratione. Vnde si inter rationes proprietatum personarum cum. xxix. praedictis & praeordinatis in quaestione praecedenti in suo ordine iuxta generatum esse connumerentur imago, sigura, siue character sub vna ratione vnius proprietatis: & deinde iuxta dictum esse connumerentur splendor, lux, & huiusmodi, sub vna ratione vnius proprietatis, erunt rationes proprietatum. xxxi. quibus si connumeretur dictum quod est, proprium spiritus sancti, quemadmodum imago est, proprium filii, erunt in vniuerso rationes. xxxii. vt infra videbitur. Tertio autem modo praedictorum conuenit tantum vni personae scilicet quia est significatiuum ipsius personae quod sit verbum hoc enim est proprium personae filii. vtrumque enim tam filius quam verbum est nomen significatiuum personae Dicitur tamen potius, verbum est, proprium personae filii, quam econuerso: quia (vt iam dictum est) filius & verbum differunt secundum rationem: & ratio qua persona est filius, prima est respectu illius qua est verbum: sed idcirco hoc modo improprie dicitur aliquid esse proprium vel proprietas alterius.
⁋ Ad quaestionem ergo breuiter dicendum: quod in filio non est aliqua alia proprietas a generari secundum rem differens ab illa: & secundum eundem modum proprietatis: & quae vere proprietas debeat dici. Est tamen aliqua alia differens secundum rationem ab illa, & secundum eundem modum, proprietatis: quae vere proprietas constitutiua personae debet dici, vt est posse generari, & similiter dici & posse dici: quae minus secundum rationem differunt quam generari. Est etiam in filio aliqua alia secundum alium modum proprietatis, scilicet non constitutiuae personae, qualis est imago, vt dictum est. Et similiter est aliqua alia quae non vere proprietas dici potest, cuiusmodi est ipsum verbum.
⁋ Quia ergo arguitur primo quod alia sit proprietas filii a generari: quia non ex hoc est aliquis filius quod generatur &c. Dicendum quod non est aliqua alia secundum rem proprietas qua dicitur filius quam sit generari, qua filius est, siue quae est personae filii constitutiua: licet non sub ratione quae est generari sit filii constitutiua: quoniam secundum praedicta, eadem est proprietas filii quae est generari & generatum esse. Tumen non sub ratione generari constitutiua est personae filii: sed sub ratione eius quod est generatum esse: sicut generare sub ratione generare non est constitutiua personae patris: sed solummodo sub ratione eius quod est generatiuum esse. Et similiter non est simpliciter alia proprietas filii quae est constitutiua personae eius a generari: est tamen aliqua proprietas alia consequens principia constitutiua ratione eius quod est personae filii constitutiuum, vt imago sicut dictum est: & illa est vnica secundum rem: sicut in creaturis vnicum est, proprie proprium ratione formae & speciei.
⁋ Ad secundum probans quod imago non est, proprietas filii: Dicendum quod immo est proprietas, & alia a generari: sed secundum alium modum proprietatis. Quia (vt dictum est) generari sub ratione eius quod est generatum esse, est proprietas constitutiua filii. Imago autem est proprietas consecutiua personae filii iam constitutae ratione eius quod est consecutiuum illius.
⁋ Ad tertium: quod verbum est, proprium filio in diuinis quia ei soli conuenit: Dicendum quod aliquod alicui personae conuenit soli tripliciter. Vno modo quia est constitutiuum & distinctiuum personae eius ab aliis. Alio modo: quia est idem ipsi secundum rem, etsi secundum rationem differat ab ipso. Tertio modo: quia est consequens ipsum ratione eius quod est constitutiuum illius. Primo modo proprietas siue proprium dicitur personae constitutiuum illius, quod tamen verius habet rationem di cere: si sic pateretur ipsum nominari consuetudo & modus loquendi sanctorum. Secundo modo proprium filio dicitur verbum. Sunt enim secundum superius declarata filius & verbum eandem personam explicantia: sed tamen verbum potius dicitur proprium filio: quia ratio filii prior est respectu rationis verbi: & ratio verbi secunda, vt patet ex dictis. Tertio autem modo imago proprium est filio, vt dictum est: & iam amplius declarabitur.
⁋ Quia autem arguitur primo in contrarium: quod si in filio esset alia proprietas quam generari, esset in ipso & alia propria notio: Dicendum quod in diuinis non dicitur proprietas notio nisi sit pertinens ad rationem originis siue originandi per se: & hoc vel actiue vel passiue: qualis non est aliqua propria in filio nisi generari: per quod non excluditur quin sit aliqua alia proprietas consequens illam quae pertinet ad rationem originandi, quae non sit notio: quemadmodum imago in filio sequitur ipsum generari. Et est secundum hoc alius & alius modus proprietatis, nomine imaginis, & eo quod est generari, vt patet ex dictis.
⁋ Ad secundum quod spiritus sanctus procedit a patre & filio vt similis: ergo est imago eorum: nec est ideo imago proprium filio: Dicendum quod cum dicitur, Spiritus sanctus procedit vt similis, ly vt potest notare modum respicientem actum procedendi: sic est falsa. Spiritus sanctus enim ex ratione modi procedendi non procedit vt similis, sed solus filius. De ratione enim generationis est, quia est qua si per formae impressionem, assimilare productum producenti: non sic autem de ratione spirationis: quia non est quasi per formae impressionem in aliud: sed potius quasi per excussionem & exsuf ationem alicuius de aliquo, vt infra videbitur. Vel potest ly vt notare modum respicientem solum modo ipsum productum: sic est vera. Spiritus sanctus enim est persona quae vere similis est illis a quibus procedit. Nunc autem ratio imaginis licet fundatur in similitudine: hoc tamen non est nisi vt respicit modum producendi. nihil enim simile procedens dicitur imago aut similitudo eius a quo procedit nisi procedat actione assimilatiua. Vnde multum differt dicere aliquid esse simile alteri, & esse imaginem siue similitudinem illius. Vt enim dictum est supra in quaestione de dicere, simile dicitur producens producenti & econuerso, siue vnum sit ab altero secundum rationem exempli & exemplati, siue non Similitudo autem aut imago alterius nihil dicitur nisi sit ab alio productum vt exemplatum ab exemplari, quae quidem ratio exemplandi includit productionem secundum rationem assimilandi. Cum ergo aliquid procedit ab alio quantuncumque sit simile illi: si ex modo procedendi non procedit secundum rationem assimilandi & exemplati, non dicitur esse imago aut similitudo eius a quo procedit. Quantuncumque ergo spiritus sanctus sit similis patri & filio: quia tamen non procedit modo assimilandi sicut filius, nullo modo potest dici imago aut similitudo eorum sicut dicitur filius.
⁋ Ad tertium: quod filius non poestest dici imago patris neque ratione substantiae: neque ratione proprie tatis personalis: Dicendum quod immo ratione proprietatis personalis. secundum quod consistit in modo procedendi siue producendi.
⁋ Et quod arguitur, quod proprietate personali differt filius a patre: non ergo per eam est ei similis, neque imago aut similitudo eius: Dicendum quod verum est loquendo de similitudine quae fundatur in identitate qua tres personae inter se sunt similes propter substantiae identitatem nu meralem. vel duo homines quorum vnus non est ab alio, sunt similes propter qualitatis identitatem secundum speciem: propter quam non dicitur vnum eorum similitudo vel imago alterius. Loquendo vero de similitudine quae fundatur in modo procedendi secundum assimilationem, non est verum. Illa enim similitudine eo quod distinguitur vt procedens sit alter ab illo a quo procedit, assimilatur illi non propter identitatem illius quo assimilatur, vt contingit in dicta similitudine: sed propter correspondentiam vnius eorum ad alterum in ratione exemplati ad exemplar, vt dictum est. Et sic similitudo in di uinis aequiuoca est. Vno enim modo nominat tantum vnum extremum relationis, vt similitudo secundum imaginem. Alia continet duo extrema, vt similitudo quae est secundum substantiam.
⁋ Ad quintum: quod verbum non est, proprium filio: quia est nomen eius personae: Dicendum quod verum est secundum praedicta loquem do proprie de proprio siue de proprietate. Propter quod inter rationes proprietatum non debet connumerari. Habet tamen quandam rationem proprii respectu filii: quia illi soli convenit: & ratione differt ab illo quasi consequente ipsum, vt dictum est.
On this page