Praeambulum
Praeambulum
Arti. LX. de spiratione actiua, quae est proprietas patri & filio communis. Equitur de proprietate communi patri & filio, quae est spiratio actiua. Circa quam. x. sunt dubitanda. guorum primum est: vtrum principium elicitiuum eius sint ambo simul natura & voluntas in patre & filio communiter existentes: an alterum eorum tantum. Secundum: vtrum realiter distincta sit & diuersa a generatione. Tertium: vtrum sit aliquis ordo inter generationem & spirationem Quartum: vtrum generatio sit principalior productio quam spiratio. Quintum: vtrum actiua spiratio sit proprietas constitutiua alicuius personae. Sextum: vtrum spiratio actiua sit proprietas siue actio vnius spiratoris. Septimum: vtrum plures spirantes sint vnum principium spirandi. Octauum: vtrum aliquis spirantium habeat rationem spiratiuam ab alio. Nonum: vtrum vnus spirantium scilicet pater, principalius spiret quam alter, puta filius. Decimum: vtrum spirantes habeant aliquam aliam proprietatem communem quam spirationem actiuam.
On this page