Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

Irca sextum arguitur: quod verbum in diuinis sit verbum practicum non speculatiuum, Primo sic. Augustinus dicit. iiii. de triniitate. c. v. de hoc verbo siue de filio, quod est ars plena omnium rationum viuentium. Ars autem ad praxim pertinet, non ad speculationem. ergo &c.

⁋ Secundo sic. Id quod est principium factiuum & operandi potentia, practicum est & non speculatiuum: vt patet in arte. verbum diuinum principium factiuum est. Ioan. i. "Omnia per ipsum facta sunt". & similiter potentia siue virtus operandi. Ad Rom. i. Praedicamus Christum dei virtutem &c.

⁋ Contra, quod est dignissimum & nobilissimum semper deo attribuem l dum est, vt habitum est supra in sermone de attributis. esse speculatiuum dignius est. & nobilius quam esse practicum. secundum Philosophum in i. Metaphysicae. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc: quod verbum diuinum dupliciter potest considerari. Vno modo vt est aliquid in se subsistens: & sic vt est verbum solius patris: & terminus ipsius actus dicendi notionalis. Alio modo vt est perfectio intellectus essentialis dei: & sic vt est perfectio essentialis intellectus totius trinitatis, & ratio actus dicendi essentialis. Et primo quidem modo consideratum pure speculatiuum est, quia absque omni ordine & respectu ad creaturas consideratur: vt patet ex dictis iam in praecedente quaestione. Ratio autem praxis nullo modo potest conuenire verbo diuino nisi ex respectu & ordi ne quem habet ad creaturas. & sic si verbum diuinum vllo modo possit practicum dici, oportet quod hoc sit ex ipso considerato secundo modo.

⁋ Sed hoc secundo modo adhuc potest considerari dupliciter. Vno modo, vt est ratio actus dicendi essentialis quo ad manifestationem & declarationem notitiae creaturarum. Alio modo vt est ratio eius quo ad actum producendi ipsas creaturas dispositiue: vt infra dicetur. Actus enim dicendi essentialis respectu creaturarum, & actum manifestandi ipsas, & actum dispositiue pducendi easdem importat: vt patet ex dictis in proxima quaestione praecedente, & etiam ex dictis in quaestione de dicere. Primo modo, scilicet quo ad actum manifestandi, adhuc clarum est quod verbum diuinum est pure speculatiuum: quia ratio manifestandi solum notitiam speculatiuam importat: & nullum ordinem ad creaturarum productionem siue ad aliquam operationem aliam circa ipsas. Ratio autem praxis nullo modo potest convenire verbo diuino nisi in ordine ad productionem creaturarum, vel ad aliquam aliam operationem siue actionem circa ipsas. Et sic si verbum diuinum dicendum est aliquo modo fore practicum, oportet quod hoc sit inquantum est perfectio intellectus essentialis dei: & vt est toti trinitati ratio dicendi essentialiter creaturas in producendo illas, vel in agendo aliquid aliud circa ipsas iam productas, quarum inquantum huiusmodi verbum diuinum quoquo modo est ratio & similitudo, vt in praecedentibus declaratum est. Sed praeter modum quo tres communiter dicunt verbo: quia verbum est perfectio intellectus essentialis eorum: vt patet ibidem: pater specialiter dicit verbo quia verbum ab ipso procedit, & filius specialiter dicit verbo quia ipse est verbum, & similiter idem verbum est sapientia & ratio qua tres simul operanda disponunt, non solus pater per se, sed simul cum ipso filius & spiritus sanctus. Vt secundum hoc si aliquo modo verbum diuinum sit practicum, oportet quod hoc sit aut inquantum est virtus siue potentia operis circa creaturas elicitiua: si tamen sit talis potenm tia, quod non puto: aut inquantum est sapientia operandorum dispositiua. Vtroque enim modo dicitur aliquid potentia qua agens agit. Verbi gratia, Aedificator dicitur potens aedificare: vt potentia elicitiua actus virtute naturali, quae primo est motiua membrorum, & secundo per membra mota est motiua instrumentorum, & tertio per instrumenta est motiua materiae domus, puta lignorum & lapidum: vt eis forma domus imprimatur. Dicitur autem aedificator potens aedificare: vt potentia dispositiua operandorum ipsa arte aedificatoria regulatiua motuum membrorum & instrumentorum in modo mouendi materiam. Primo quidem modo clarum est quod verbum diuinum non est potentia operatiua: qua scilicet pater aut tota trinitas eliciat actum creandi siue producendi aut agendi aliquid circa creaturas: quoniam potentia huiusmodi est id quo pater & filius & spiritus sanctus sunt vnum principium immediatum creaturarum: quod non potest esse nisi aliquid essentiale, in quo vnum sunt tres personae sub quadam indistinctione: quale non est verbum diuinum: quod non est nisi personale siue no tionale: sed hoc est solum ipsa diuina essentia indistincta, & hoc vt est essentia simpliciter: non autem vt est patris determinate, neque vt est filii determinate, neque vt est spiritus sancti determinate: sed vt est communis & indifferens tribus, & vt in ipsa nullam omnino habet distinctionem, propter quam dicuntur vnus creator, vt habitum est in praecedentibus. Si ergo verbum diuinum sit iuxta secundum modum operandorum dispositiua potentia, oportet quod hoc sit inquantum est sapientia siue ars qua operanda disponuntur. Sed cum duplex sit opus: vnum quod operans omnino operatur in seipso, aliud vero quod operatur in alio & circa aliud extra se: potentia qua quis operatur opus primum, est etiam quicunque habitus pure speculatiuus. Hoc enim modo peritia syllogizandi potentia est qua quis potest expedite syllogizare: & vniuersaliter quilibet habitus cognitiuus potentia est qua quis potest considerare secundum illum si velit. Et est ista potentia in tali operatione non practica sed pure speculatiua, siue fuerit operans in pure speculatiuis, siue fuerit operans in pure practicis: quia non considerat practica siue operanda vt operanda, scilicet ad ipsorum executionem in opus, sed potius vt speculanda, scilicet ad ipsorum notitiam inspiciendam: etiam licet sit consideratio circa modos operandi & exequendi operabilia in opus: licet forte sit verius speculatiua vt est in pure speculatiuis, quam vt est in pure practicis: maxime quo ad modos operandi & exequendi operabilia in opus: circa quos magis est practica, quia respicit particularia: quam vt est circa vniuersalia operandorumvt circa virtutis diuisionem & definitionem & caeterorum huiusmodi. Sicut etiam magis est practica vt est circa particularia cognita per experientiam, quam circa cognita absque omni experientia vt iam dicetur, & magis patebit in prima quaestione articuli sequentis. Et clarum est etiam quod hoc modo verbum diuinum non est practicum sed speculatiuum, inquantum scilicet deus trinitas ipso declaratiue seipsum & essentias creaturarum & operandorum circa ipsas speculatur absque omni ordine & respectu ad operis executionem: licet verius fortasse sit speculatiuum vt ipso speculatur seipsum & essentias rerum secundum se: quam vt specunatur circa ipsas creaturas modos operandi & exequendi operabilia in opus. Absque omni enim ordine ad operis executionem non est aliquis habitus proprie practicus: quae quidem executio pertinet ad operationem in aliud & circa aliud. Potentia enim qua quis operatur opus aliquod in aliquid vel circa aliquid extra se, est solummodo habitus practicus siue moralis, qui est circa operabilia proprie loquendo, cuiusmodi sunt iustitia, fortitudo, temperantia: siue intellectualis, & hoc siue sit tantum circa factibilia: vt est ars: siue indifferenter circa agibilia & facti bilia, vt est prudentia. lustitia enim est potentia qua quis potest expedite iusta agere, & sic de aliis. Et est ista potentia in tali operatione vt iustitia in operando iusta, non speculatiua, sed pure practica, quia est circa executionem operandorum particularium: & eo magis est practica quo magis est circa particularium operandorum executionem cognitorum per experientiam operis: quam quo minus, aut quo est circa particularium operandorum executionem cognitorum absque omni experientia. Licet enim habitus aut potentia talis quanto magis descendit ad particularia, tanto magis accedit ad praxim, nullo tamen modo intantum practica potest dici illa quae acquisita est absque omni operis experientia, quantum illa quae est acquisita ex operis experientia. Quantumcunque enim habet quis artem citharizandi aut fabricandi ex doctrina absque experientia, per illam tamen citharizare aut fabricare expedite non potest, quod tamen requiritur ad hoc quod potentia simpliciter & perfecte practica dici possit. Simpliciter ergo nulla potentia talis simpliciter & perfecte potest dici practica nisi sit acquisita ex operum particularium executione & experientia: quam cum quis habet simpliciter potens est operari secundum eam cum vult. & simpliciter practicum denominat habentem: vt carpentarium a tali potentia siue arte carpentandi, aut fabrum a tali potentia siue arte fabrili. Propter quod dicit Philosophus in. i. Ethico. quod citharizantes citharistae fimus, & fabricantes fabri, & sic de caeteris. Vnde faber non potest proprie dici quis quantuncunque sciat artem fabrilem si tantum sciat eam ex sola doctrina absque experientia. Vlterius autem est aduertendum quod talis potentia per operis executionem atque experientiam acquisita potest dupliciter considerari. Vno modo vt secundum ipsam intellectus in formatus proponit voluntati modos operandi particulares possibiles & convenientes, atque impossibiles & inconvenientes, aut magis convenientes & minus convenientes per indifferentiam. Alio modo vt secundum ipsam vnum possibilium & conuenientium determinat voluntati, & illum praefert aliis, dicendo sic esse operandum & non aliter tanquam modo conuenientiori. Primo modo non est adhuc potentia proprie practica, quoniam non est per se principium operandi siue exequendi opus idoneum & sufficiens & proximum. Sicut enim ab eo quod se habet vt principale operans per indifferentiam omnimodam ad plura operabilia, nulla omnino procedit actio nisi sit suiipsius determinatiuum sicut est libera voluntas sic illud quod se habet per indifferentiam ad plura operabilia vt ratio operandi, non est omnino ratio eliciendi etiam dispositiue actum operandi aliquod illorum. Et propter idem nec intellectus, inquantum tali potentia siue habitu perficitur, proprie practicus: sed potius speculatiuus dicendus est. Secundo autem modo potentia proprie practica dicitur, quia est per se principium idoneum & sufficiens & proximum operandi dispositiue, operantem scilicet si velit dirigendo in opus. Et propter idem intellectus inquam tum perficitur tali potentia siue habitu, proprie practicus dicitur, secundum quod haec alibi clarius exposuimus, & inferius quaestione id est articuli sequentis adhuc exponemus. Si ergo verbum diuinum consideretur vt potentia qua tota trinitas operatur extra se ipsas creaturas: vel aliquid circa illas: hoc solo modo habet rationem praxis siquam habet: & dicitur ars plena rationum viuentium, secundum quod procedit prima obiectio. Sunt autem illae rationes ideales, non vt sunt absolute rationes cognoscendi declaratiue operanda & operandi modos: sic enim (vt patet ex iam dictis) potius sunt rationes speculatiuae quam practicae: sed hoc vt sunt rationes dirigendi operantem in operis executione, & hoc quo ad particularia operandorum, quia vt solum sunt rationes dirigendi circa vniuersalia operandorum potius sunt speculatiuae quam practicae: vt patet ex dictis: & quanto magis descendunt ad particularium cognitionem, tanto magis habent rationem praxis. Quia tamen huiusmodi rationes ideales non habentur in verbo ex aliqua operis experientia: sed ex aeterna sapientia sine aliqua experientia (vt dictum est) nihil potest dici simpliciter practicum: idcirco verbum diuinum nullo modo potest propter huiusmodi ratio nes operandorum dici practicum simpliciter, sicut neque ipsa diuina scientia essentialiter dicta, quanuis sit potentia qua trinitas potest operari creaturas, in esse producendo eas vel aliqua circa ipsas. & hoc maxime ideo: quod licet verbum secundum dictas rationes disponit modos diuersos operandorum, & pro ponit eos voluntati, nullum tamen eorum determinat illi. Ipsa enim diuina voluntas sola seipsam circa operanda determinat, secundum quod alibi declarauimus. Et sic multo minus verbum diuinum habet rationem praxis quam habitus particularium operandorum acquisitus ex doctrina absque experientia. Ille enim quodammodo modos operandorum voluntati determinat. Et sic deus sua scientia & verbo simpliciter speculatiuis cognoscit operanda sicut non operanda: & simiter de operandis disponit, licet inquantum huiusmodi quandam rationem praxis habent.

⁋ Ad cuius ampliorem intellectum aduertendum est quod aliquid dicitur practicum quia est circa operanda & circa operandi modos, multipliciter. Vno modo propriissime & strictissime: quid scilicet est acquisitum circa particularia, & ex particularium experientia, & determinat secundum actum voluntati modum operandi. Propter hoc enim in talibus finis est non verum & cognitio: sed bonum & operatio. & hoc tam ipsius cognoscentis quam ipsius habitus cognitiui. Alio autem modo dicitur aliquid practicum quia est circa operanda & circa operandi modos coniter & large: quid scilicet est acquisitum circa particularia & ex experientia particularium: & determinat voluntati modum operandi non secundum actum: sed secundum habitum tantum: in qualibus finis cognoscentis est verum & cognitio: finis vero notitiae est bonum & operatio. Tertio modo dicitur aliquid practicum quia est circa operanda & circa operandi modos communius & largius: quod scilicet est acquisitum circa particularia absque experientia particularium: sed ex sola doctrina circa particularia indeterminata: quod modum operandi non est natum determinare nisi in vniversali. Quarto modo dicitur aliquid practicum quia est circa operanda & circa operandi modos adhuc communius & largius: quod scilicet est acquisitum circa vniversalia ex sola doctrina vniuersalium absque omni experientia particularium, & hoc maxime quando est circa quiditates eorum: quod siliter non est natum determinare modum operandi nisi in vniversali. Quito modo dicitur aliquid practicum conmunissime & largissime, quia improprie, quia est circa operanda & circa operandi modos: quod scilicet non est omnino acquisitum nec doctrina vniuersalium, nec experientia particularium: quod etiam nullo modo natum est determinare voluntati operandi modum: licet sit circa particularia signatorum operandorum. Sic enim scientia dei simpliciter essentialis de operandis circa creaturas, & similiter verbum quod est notitia declaratiua de eisdem, practica dicuntur, & non alio modo. Nascitur enim verbum circa operanda ex operandorum notitia simplici, sicut circa speculanda ex notitia speculandorum simplici. Et propterea quia scilicet notitia dei siue simplex siue declaratiua non est operis determinatiua respectu voluntatis diuinae vt alibi declarauimus: idcirco scientiae siue notitiae dei, siue fuerit simplex, siue fuerit declaratiua, cuiusmodi est ipsum verbum diuinum: nullo modo est finis operatio siue bonum aliquod extra ipsum quod consistit in creaturis: sed finis eius solummodo est verum, sicut cognitio habita de illis, & hoc non solum ipsius notitiae: sed etiam ipsius cognoscentis. Qui quidem finis qui est notitia non excludit bonum amoris quod est intra, quod est annexum notitiae: immo huiusmodi est finis intra ipsius notitiae diuinae circa quodcumque fuerit. Omnis enim notitia in amore vt in suo fine intra persi citur: simplex scilicet notitia quae est coniter in patre & filio & spiritu sancto, perficitur in amore essentiali simplici qui est ei essentialiter annexus in eisdem: & notitia declaratiua quae proprie verbum est in amore inflammatiuo, qui proprie est spiritus sanctus: vt infra videbitur. In quo etiam mediante notitia declaratiua perficitur amor simpliciter, sicut & notitia simpliciter mediante amore simpliciter perficitur in notitia declaratiua. Sed perficitur notitia simplex in notitia declaratiua, & amor sim plex in amore inflammatiuo, tanquam in eo quod est quasi sui generis: sed notitia simplex perficitur in amore simplici, & notitia declaratiua in amore inflammatiuo, tanquam in eo quod est quasi non sui generis. In quo quidem amore inflammatiuo est quasi finis intra & complementum totius trinitatis: vt secundum hoc finis scientiae dei simplicis aut declaratiuae nullo modo potest esse opus aliquod extra, aut bonum: quemadmodum illud est finis potentiae aut habitus practici: sicut neque est finis amoris sim plicis, aut inflammatiui: sed potius ipsa dei scientia simplex & declaratiua, similiter amor simplex & inflammatiuus, sicut sunt principium omnis eius quod operatur deus trinitas circa creaturas, sic sunt illorum etiam finis. Omnia enim propter semetipsum operatus est domins: vt dicitur in Ecclesiastico: sed finis scientiae dei quasi extra est amor. secundum iam dictum modum: in eo scilicet quod amor est quasi alterius generis quam sit scientia, ex eo quod scientia est ex parte intellectus, amor vero ex par te voluntatis. vt secundum hoc proprie scientia dei simplex aut declaratiua quae verbum est, nullo modo potest dici practica: sed solummodo improprie vt dictum est: & hoc praeter alias dictas causas secundum quod dictum est, quia finis eius nullo modo bonum siue opus aut operatio extra est. Potest tamen dici proprie scientia dei affectiua & verbum affectiuum, inquantum secundum dictum modum scientiae dei finis amor est.

⁋ Per iam dicta patet quid dicendum est ad argumenta. Quod enim assumitur in primo quod verbum est ars &c. Patet quod hoc non dicitur nisi quatenus respicit operanda & modos ope rationum extra. Respectu quorum non dicitur practicum nisi communissime & improprie, & similiter communissime & improprie attribuitur ei nomen artis. Proprie autem ei attribuitur nomen sapientiae: quae vt proprie accipitur, distinguitur contra artem proprie acceptam: vt patetex principio vi. Ethic.

⁋ Quod arguitur secundo, quod verbum diuinum est principium operandi &c. Dicendum quod verum est disponendo tantum: non autem opus determinando aut opus sibi finem statuendo: sine quo nihil proprie dicitur practicum: licet communiter & improprie practicum potest dici: vt similiter patet ex dictis.

⁋ Et secundum hoc tertium, quod erat ad oppositum, concedendum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6