Quaestio 4
Quaestio 4
CIrca quartum arguitur quod generatio non sit principalior productio quam sit spiIratio: sed potius econtrario, Primo sic. illa est principalior quae procedit a potentia siue virtute principaliore, quia sicut se habet potentia ad potentiam in principalitate & aliis conditionibus, sic actus ad actum. sicut enim visus principalior siue nobilior sensus est: sic & actus eius quid est videre, nobilior siue principalior actus sentiendi est, quare cum voluntas est vis siue potentia principalior quam tintellectus: quia dominium habet in nobis super intellectum vt alibi saepius declarauimus: ergo in deo est actus voluntatis cuiusmodi est productio quae est spiratio, principalior est quam actus intellect cuiusmodi est generatio.
⁋ Secundo sic. illa productio est principalior per quam adipiscitur maior perfectio: quia actus determinantur per obiecta. sed maior est perfectio quae voluntas sua productione perficitur in amore procedente, quam qua intellectus perficitur in notitia procedente, quia per amorem amans convertitur in amatum: per notitiam vero noscens solum cognito informatur, vt alibi declarauimus. ergo &c.
⁋ In contrarium est Ric. cum dicit quod filius procedit secundum modum principaliorem, vt habitum est supra. Procedit autem secundum generationem. ergo &c.
⁋ Dico in diuinis de principalitate esse sentiendum sicut & de auctoritate & de maioritate. haec enim fundantur super rationem principii siue primitatis in originando: & ob hoc auctoritas attribuitur patri respectu filii: & similiter principalitas atque maioritas. Principa litas autem auctoritas, & maioritas conveniunt deo respectu creaturae ratione respectus siue relationis secundum rationem: respectu vero personarum diuinarum inter se deo conveniunt ratione respectus realis. Licet enim in deo magnitudo non nisi substantiam absolutam & absolute significet: tamen quod secundum Hilarium pater dicitur maior esse filio, hoc non dicitur nisi ratione relationis. Dicitur enim secundum Hilarium & Damascenum maior filio etiam non habendo respectum ad humanitatem filii: & hoc quia pater ipse habet in se vim principiandi filium. Et per hoc etiam habet principalitatem & auctoritatem respectu filii. dicente Damasceno de maioritate patris lib. primo. ca. ix. Cum audimus maiorem filio patrem, causam intelligimus. vbi accipit Damascenus nomen cau sae pro nomine originis siue principii. secundum quod se exponit parum ante dicens sic. Neque secundum aliud: hoc est quam quoniam filius ex patre genitus est. Et secundum hunc modum etiam cum audimus auctorem filii patrem, vel principalem personam in diuinis esse patrem, causam intelligamus: quia scilicet filius est ex patre. Et per aliqualem consimilem modum in proposito: quia vis spiratiua quoquo modo ortum habet a vi generatiua, quantum ordine quodam naturae generatio quasi praeuia est ad spirationem secundum modum iam supra expositum: Dico quod principalior productio in diuinis est generatio quam spiratio, quia scilicet per actum generationis quasi praeuium habet pater quod possit spirare secundum modum praeexpositum: & etiam ipsi filio vim suam spiratiuam generando communicat. Propter quod etiam pater dicitur principaliter spirare spiritum sanctum, vt habitum est supra. Sed hoc non inquantum immediate spirat: & filius aeque immediate cum ipso: quia vna & eadem vi spirant: sed inquantum pater spirat mediante filio: eo quod filius habet per sui generationem a patre etiam vim spiratiuam ab illo. Et secundum hoc concedenda est ratio pro hac parte adducta: quamuis Ricardus non dicat simpliciter quod filius procedit secundum principaliorem modum quam spiritus sanctus: sed quod procedat secundum principaliorem modum naturae. Alia enim ratione dicitur generatio principalior productio simpliciter quam spiratio, quod iam expositum est hic. Alia vero ratione dicitur filius procedere secundum principaliorem modum naturae: quod satis expositum est supra.
⁋ Ad primum in oppositum quod voluntas est principalior vis quam sit intellectus: quare & actus voluntatis & eius productio quae est spiratio, principalior est quam sit actus siue productio intellectus quae est generatio: Dico quod duplex est actus siue actio intellectus & voluntatis. Quaedam naturalis: quae dicitur operatio, vt intelligere & velle. Quaedam vero notionalis, quae dicitur pro ductio: vt sunt generare siue dicere ex parte intellectus: & spirare siue flagrare ex parte voluntatis. Et multum differunt inter se ista duo genera actionum: quoniam operatio quae est actio essentialis vt intelligere & velle, causantur a nuda potentia & vi intellectus & voluntatis in ipso intellectu & voluntate a quibus causantur: licet differenter ab intellectu & a voluntate. Quia ab intellectu in seipso causatur operatio vitalis quae est intelligere in virtute obiecti coagentis cum intellectu & mouentis ipsum vt agens & mouens primum: eo quod intellectus est vis passiua: & nihil agit nisi passa prius. Avoluntate autem in seipsa causatur operatio vitalis quae est velle, non in virtute obiecti coagentis cum voluntate & mouentis ipsam: sed solummodo assistente praesentia obiecti in intellectu: eo quod voluntas non est passiua ab alio, & agit non passa ab alio ad praesentiam solam obiecti. Operatio autem quae est actio notionalis, vt generare siue dicere & spirare siue fiagrare, causantur contrario modo ex parte intellectus & voluntatis. Ex parte enim intellectus causatur a notitia simplici in intellectu nudo conuerso supra se & supra notitiam suam simplicem. ita quod intellectus informatus notitia simplici est principium actiuum & elicitiuum actus notionalis intellectus. Ipse autem intellectus nudus conversus non est nisi principium quasi passiuum: de quo quasi de materiali producitur verbum quasi per impressionem. Ex parte autem voluntatis causatur actio notionalis ab ipsa voluntate nuda conuersa supra se & supra suum amorem simplicem in ipsam voluntatem informatam amore simplici: ita quod voluntas nuda conversa est principium actiuum & elicitiuum actus notionalis voluntatis. lpsa vero voluntas informata amore sim plici non est nisi principium quasi passiuum: de quo quasi de materiali producitur spiritus sanctus quasi per quandam exclusionem. secundum quod haec superius amplius sunt exposita. Comparando igitur intellectum & voluntatem penes principalitatem inter se: Dico quod si considerentur in ordine ad actus suos essentiales: semper principalior vis est voluntas quam intellectus: eo quod nullo modo est passiua respectu sui actus essentialis, sed pure actiua a nullo dependens, neque ab intellectus notitia nisi sicut a causa sine qua non. Vis autem intellectus respectu sui actus essentialis potius est passiua quam actiua: quia non actiua, nisi quia prius passiua, vt dictum est. Et quo ad exercitium talis actus intellectus voluntas habet merum imperium super intellectum: licet non quo ad determinationem primi actus intelligendi quid occurrit, sicut contingit ab obiecto, secundum quod in xii. Quolibet satis declaraui. Si vero considerentur intellectus & voluntas in ordine ad actus suos notionales: Dico quod simpliciter principalior vis est intellectus quam voluntas: eo quod intellectus informatus notitia simplici pure actus est, & qui vt agat in intellectum conversum quid est suum, proprium passibile, a nullo dependet: sed a seipso omnino propter perfectam foecunditatem naturalem impetu eliciendi actum notionalem in intellectum nudum conversum & producendum de ipso verbum. Voluntas autem nuda conversa licet sit pure actiua: & a nullo passiua vt dictum est: tamen secundum iam dicta vt agat in voluntatem informatam amore simplici qui est eius, proprium quasi passibile, quasi dependet ab actione notionali intellectus, vt ipsa foecundetur ad eliciendum suum actum notionalem: vel saltem vt sine qua praeuia non potest voluntas suum actum notiona lem elicere. Et sic licet respectu vtriusque generis actionis actio intellectus semper necessario sit praeuia vt causa sine qua non ad actionem voluntatis: respectu tamen actus essentialis principa lior potentia est voluntas quam intellectus: & similiter productus actione voluntatis quam productus actione intellectus etiam si vna illarum procederet ab altera: eo quod intellectus plus passiuus est quam actiuus respectu talis actus: voluntas autem pure actiua, & hoc pura libertate non impetu naturali in eliciendo. Respectu autem actus notionalis principalior potentia est intellectus quam voluntas: & similiter actio notionalis intellectus quam actio notionalis voluntatis in diuinis: eo quod respectu talis actus aeque pure actus est intellectus informatus notitia simplici in diuinis vt voluntas nuda. Et in tali actione sua a nullo ibi dependet intellectus: quemadmodum quasi dependet voluntas ab intellectu: maxime ponendo secundum veritatem catholicam spiritum sanctum procedere non nisi a concordi voluntate patris & filii: sicut patet ex iam dictis. In nobis autem etiam respectu actus quasi notionalis quo concipimus verbum per intellectum, & flagramus amorem incentiuum per voluntatem, omnino voluntas est etiam principalior: quia quo ad hunc actum etiam in nobis nihil positiue habet voluntas ab intellectu sicut habet intellectus a voluntate: quia hunc actum intellectus habet voluntas imperare, & ab ipso si vult retrahere.
⁋ Ad secundum: quod per productionem quae est spiratio, maior adipiscitur perfectio: ergo &c. Dico quod in diuinis secundum rem & substantiam non sunt magis & minus: licet possunt esse ratione modi perficiendi: qui in creaturis bene ponit maiorem & minorem perfectionem secundum rem. Vnde in diuinis secundum rem non est maior perfectio qua voluntas perficitur in amore, quam qua intellectus perficitur in cognitione, vt procedit obiectio. Quia tamen in creaturis est maior persectio secundum rem qua voluntas perficitur in amore, quam qua intellectus perficitur in cognitione: bene potest in diuinis modum maioris perfectionis secundum rationem intelligendi habere voluntas in amore quam intellectus in cognitione. Et est distinguendum de amore & cognitione: quia possunt considerari in ordine ad terminum siue obiectum amatum aut cognitum: & in ordine ad principium elicitiuum quod est amans & intelligens. Est etiam aduertendum quod circa adeptionem perfectionis duo considerantur, scilicet ipsa perfectio adeptiua, quae per se respicit ordinem ad terminum: & modus adipiscendi illam: qui per se respicit elicitiuum principium. Licet ergo quana tum est de ratione perfectionis adeptae maior perfectio adipiscatur per productionem amoris quam cognitionis: eo quod magis perficitur voluntas per amorem productum in ipsa quam intellectus per cognitionem productam in illo, vt procedit obiectio: quantum tamen est de ratione modi adipiicendi illam perfectionem, perfectiori modo adipisci potest perfectio cognitionis in intellectu quam amoris in voluntate. Et hoc vbi in eliciendo suam actionem qua adipiscitur sua perfectio, minus dependet ab alio intellectus quam voluntas. Nunc autem ita est in proposito quod licet voluntas in sua actione essentiali qua adipiscitur perfectionem secundum amorem essentialem, minus dependet ab alio quam intellectus in sua actione essentiali qua adipiscitur perfectionem secundum cognitionem essentialem: eo quod intellectus non elicit illam actionem nisi passus ab obiecto: voluntas autem eam elicit non passa omnino: & sic comparando intellectum & voluntatem inter se secundum perfectionem respectu essentialis amoris & cognitionis secundum vtrunque dictorum ordinum, & ratione ipsius perfectionis adeptae, & etiam ratione modi adipiscendi illam, principalior est actio voluntatis qua adipiscitur perfectio eius secundum amorem: quam intellectus qua acquiritur persectio eius secundum cognitionem: Voluntas tamen in sua actione notionali qua adipiscitur persectionem secundum amorem notionalem, magis dependet ab alio quam intellectus in sua actione notionali qua adipiscitur persectionem secundum cognitionem notionalem: eo quod intellectus elicit illam actionem pure actiue absque omni alia actione praeuia. Voluntas autem etsi illam elicit pure actiue, non tamen sine actione notionali intellectus praeuia vt dictum est iam. Et ideo comparando intellectum & voluntatem inter se secundum perfectionem notionalis amoris & cognitionis, licet ratione modi ipsius perfectionis adeptae principalior esset actio notionalis voluntatis quam intellectus: Modus enim est maioris perfectionis in deo diligere se quam cognoscere se cum notionali dilectione & cognitione quam essentiali: ratione tamen modi adipiscendi perfectionem, principalior est actio notionalis intellectus quam voluntatis. Modus enim perfectior est eliciendi actum notionalem intellectus absque omni dependentia ad actionem alterius, quam sit modus eliciendi actum notionalem voluntatis cum dependentia vel quasi ad actionem intellectus. Et haec est perfectio quae per se respicit ipsum actum: quia per se est circa ipsum. Praecedens autem perfectio respicit ipsum per accidens: quia non est per se nisi circa subiectum actionis. Propter quod loquaendo de principalitate actuum simpliciter, principalior est actio notionalis intellectus quam voluntatis in diuinis. secus autem est in nobis, vt dictum est.
On this page