Quaestio 5
Quaestio 5
CIrca Quintum arguitur quod actiua spiratio sit proprietas constitutiua personae Primo sic, non est minoris efficaciae passio quam actio: quia quicquid in se continet passio procedit ab actione, quare cum spiratio passiua sit proprietas constitutiua personae: ergo & consimiliter spiratio actiua.
⁋ Secundo sic, non est mino ris efficaciae in agendo apud deum voluntas quam natura: quia ambo sunt per se principia agendi, quare cum natura in agendo actione quae est productio, illa constituit personam vt generatione actiua: consimiliter ergo & voluntas in agendo actione quae est productio, illa constituit personam vt spiratione actiua.
⁋ Contra est: quod illa persona esset alia a persona patris & filii: quae tamen nec esset a patre nec a filio: sed a nulla omnino: sicut nec pater a qua esset spiritus sanctus ex parte voluntatis: sicut & filius a patre ex parte intellectus: & esset quaternitas personarum in diuinis: & duplex binarius personarum in connexarum secundum relationes: quarum duae non essent ab alia aut aliis omnino: & duae essent ab aliis a quibus nullae aliae: & duae ex parte voluntatis, sicut sunt & duae ex parte intellectus: nec esset voluntas in illis quae sunt ex parte intellectus: nec intellectus in illis quae sunt ex parte voluntatis. nisi diceretur contra Augustinum. xiii. de Trinitate, quod illae duae quae sunt ex parte intellectus, non tantum sibi sed aliis duabus intelligerent: & illae duae quae sunt ex parte voluntatis, non tantum sibi sed aliis duabus vellent: & illae quae sunt ex parte intellectus, nihil sibi aut aliis vellent: & similiter illae quae sunt ex parte voluntatis, nihil sibi aut aliis intelligerent: quod est contra fidem catholicam.
⁋ Dico: quod differt dicere proprietatem aliquam esse proprietatem personae: & esse proprietatem constitutiuam personae. Quia omnis proprietas constitutiua personae, etiam est ir prietas illius personae quam constituit: sed non econuerso omnis proprietas personae est constitutiua personae illius cuius est proprietas. Et etiam alio & alio modo est illa proprietas personae: & ista. Illa enim quae est constitutiua personae est in persona: & aliquid personae: ad modum quo differentia est in specie aliquid ipsius speciei. & non solum dicitur proprietas personae: sed etiam dicitur proprietas personalis. Ista vero quae non est constitutiua personae est in persona & aliquid ipsius personae ad modum quo proprium est in specie aliquid ipsius speciei, scilicet consequens ad ipsam iam constitutam in esse speciei per differentiam. Propter quod secundum Boethium proprium in creaturis est aduentitiae naturae: & manat de genere accidentium. Et ideo in diuinis talis proprietas licet dicatur proprietas personae: non tamen dicitur proprietas personalis & habet magis rationem aduentitii & accidentis respectu personae cuius est, quam proprietas illa quae est personalis: & hoc quia est personae iam constitutae in esse personae per aliam proprietatem, vt inter istas duas proprietates sit ordo quidam naturae secundum modum supra expositu. Quia igitur spiratio actiua non est nisi proprietas personae iam constitutae in esse personae per anam proprietatem, puta paternitate secundum Graecos ponentes quod solus pater spirat: vel potius etiam filiatione secundum latinos ponentes quod ambo, scilicet pater & filius spirant: idcirco nullo modo spi ratio actiua est vel potest esse proprietas constitutiua personae: aut oportet ponere quod nec pater nec filius spirarent: sed solum illa persona constituta in esse personae per spirationem actiuam: sicut pater constituitur in esse personae per generationem actiuam. & sequerentur inconuenienria conclusa in tertia ratione. Et quod amplius est, si per spirationem actiuam esset persona aliqua constituta, hoc non esset sub ratione eius quod est spirare: sed potius sub ratione spirari, secundum tacta superius circa generare.
⁋ Ad rationem primam in oppositum, quod non est maioris efficaciae spiratio passio in spiratio actio, ergo &c. Dico quod si spiratio passio est constitutiua personae: non sic spiratio actio: hoc non facit efficacia aliqua quae maior sit in passione quam in actione. Sed hoc solum facit conditio earum, quod scilicet spiratio actio quasi aduenit personae iam constitutae in esse personae: non sic autem spiratio passio. Spiratus enim nulla alia ratione subsistit, siue vt qui ab alio, siue vt a quo alius, quam spiratione passiua: spirans autem actiue non est nisi subsistens aut vt a quo alius alio modo sicut pater: aut vt qui ab alio sicut filius, vt iam videbitur.
⁋ Ad secundum: quod in deo non est minoris efficaciae voluntas quam natura &c. Dico iuxta id quod iam dictum est, quod si actio notionalis voluntatis non constituit sic personam sicut naturae, hoc non facit aliqua maior efficacia in agendo naturae, quam voluntatis: sed conditio, eo scilicet quod voluntas in deo non est elicitiua actionis notionalis nisi quasi praeuia ordine quodam naturae actione notionali naturae ex parte intellectus, sicut patet ex praedictis. Quod etiam amplius declaratur, siue actio notionalis voluntatis ponatur secundum graecos elici a solo patre, siue communiter a patre & filio, licet quoquo modo ali ter & aliter, hoc modo. Quia enim (vt saepius dictum est supra) secundum Augustinum, nihil potest voluntas velle nisi cognitum, ordo semper aliquis est inter actum intelligendi quo sit aliquid cognitum, & actum volendi, etsi non secundum prius & posterius, tamen secundum primum & secundum: vt semper actus intellectus sit primus, & actus voluntatis secundus: & hoc vel secundum rationem & ordinem rationis, vel secundum rem & naturam atque ordinem naturae: vt si actus intelligendi essentialis sit in primo signo aliquo, in a actus volendi erit in secundo aliquo signo alio, puta in bo sed hoc ordine quodam rationis inter actus intellectus & voluntatis essentiales. Nunc autem ita est quod intellectus vt na turalis est, siue vt est natura, cum est in suo actu intelligendi essentiali qui est intelligere in signo a. statim convertit se supra se: & hoc non in eo signo quod est a. sed in alio, scilicet in ire vt simul in eo signo scilicet bi quod secundum rationem est secundum ab a. voluntas elicit suum actum volendi essentialem: & intellectus existens in suo actu intelligendi essentiali conuertit se supra se, & inquantum est informatus notitia essentiali est foecundus actiue ad eliciendum actum suum notionalem qui est generare siue dicere. Inquantum est intellectus purus conuersus, est foecundus passiue vt de ipso producatur filius siue verbum per actum notionalem. Et tunc in tertio signo, puta in c. intellectus elicit suum actum generandi siue dicendi notionalem: & producit verbum siue filium. in eodem etiam signo simul voluntas paterna vt solius est, existens in suo actu volendi essentialiter convertit se supra se, & sic conuersa communicatur per actum generationis filio. In quarto autem signo puta d. voluntate conversa producitur. lta quod licet haec omnia sint in eodem instanti aeternitatis sunt tamen in diuersis signis eiusdem per ordinem se habentibus consideratione intellectus nostri. Et licet ordo rationis tantum sit inter a. b c. est tamen ordo naturae inter c. d. eo quod secundum praedicta actus intellectus notionalis est quasi praeuius ad actum voluntatis notionalem quodam modo vt causa propter quam sit. Quia sine actu intellectus notionali, quo intellectu producitur notitia declaratiua quae verbum est, non est fcocunda voluntas existens in suo actu volendi essentiali, etiam conuersa supra se, non enim potest elicere amorem incentiuum, nisi cognoscens declaratiue: sicut neque amorem simpli citer, nisi cognoscens simpliciter. Et hoc maxime ponendo quod actus notionalis voluntatis non procedit ab illa vt est voluntas simpliciter: sed solummodo vt est concors, & duorum, scilicet patris & filii. Et sic licet voluntas foecunda aequalis efficaciae sit cum intellectu foecundo ad eliciendum suum actum notionalem, ex conditione tamen voluntatis scilicet quod quasi praeuius ad actum eius tam essentialem, quam notionalem sit actus tam essentialis quam notionalis intellectus: & consimiliter quasi praeuia est productio per sonae per actionem intellectus ad productionem personae per actionem notionalem voluntatis, patre actione notionali generandi actiue constituto in esse personae: & similiter filio notione generandi passiua: & hoc in eodem signo, quemadmodum relatiua sunt simul natura) quasi aduenit in alio signo voluntas foecunda qua producitur actio notionalis. & sic notio talis est proprietas quasi aduentitia personae iam constitutae in esse per aliam proprietatem quasi priorem, etiam si per impossibile, immo per incompossibile secundum Graecos ponatur quod actio notionalis voluntatis eliciatur a solo patre, & nullo modo actio notionalis intellectus esset vt causa propter quam sic respectu actionis notionalis voluntatis: nec quo ad hoc esset principalior actio notionalis intellectus quam voluntatis, nec vllo modo voluntas conversa foecundaretur ad eliciendum actum spirandi per actum dicendi praeuium: quae necesse habent ponere Graeci: & negare quod ad actum spirandi requiritur voluntas concors duorum: & dice re quod sola voluntas paterna, & vt solius patris est, per solam conversionem supra se est foecunda ad actum spirandi & actiue & passiue. & si sit praeuius quoquo modo actus dicendi hoc solum est vt causa sine qua, non & nullo modo vt quo foecundatur voluntas ad actum spirandi. Si enim sic esset praeuia foecundationi voluntatis productio filii: sic voluntas foecundaretur non solum vt est patris, sed etiam vt iam filio est conicata a patre: vt in signo c. ponantur haec quatuor esse, videlicet voluntatis paternae conversio, filii generatio, & voluntatis conversae ipsi filio conicatio, & ipsius voluntatis conuersae foecun datio. Siquam autem rationem habent graeci ad ponendum solum patrem spirare (vt aestimo) illa est quod putant non posse in eodem signo scilicet c, esse voluntatis conversionem supra se & ipsius conversae communicationem, quemadmodum impossibile videtur quod graue in aliquo signo generetur sursum, & in eodem factum sit per descensum deorsum, dato quod non sit medium resistens. Quare cum nihil conmunicetur filio nisi in dicto signo c. in quo generatur, & in eodem signo secundum dicta sit voluntatis paternae conuersio: impossibile ergo est secundum graecos quod voluntas vt conuersa communicetur filio, etsi ei communicetur vt voluntas informata simpliciter amore essentiali. Quare cum non est vis spiratiua nisi in voluntate conuersa, secundum modum supra expositum: nullo modo (vt videtur) filio conicatur a patre per generationem vis spiratiua, nec spiritus sanctus spiratur a filio. Quia cum spiratur voluntate conversa vt nuda est de ipsa vt est essentialis, & informata amore essentiali, sicut expositum est supra, voluntas vt sic est essentialis & informata conicata est a patre filio per generationem. In eo autem est per productionem is qui producitur, in quo est id de quo producitur. Et ideo licet secundum graecos spiritus sanctus non procedat a filio, secundum eosdem tamen a patre procedit in filio, & requiescit in ipso. sicut dicit Damase. lib. i. cap. xi. Sed proculdubio in dicto signo c. sunt & voluntatis conversio & ipsius communicatio: licet ordine quodam. Neo est simile de graui. quod enim impossibile est illud in eodem signo sursum generari, & deorsum ferri, hoc contingit quia illi termini sursum & deorsum sunt extra essentiam grauis, & re differentes ab ipso. In proposito autem non sic est, quia terminus conversionis voluntatis est ipsa voluntas informata amore simplici, supra quem ipsa nuda se convertit. Terminus autem communicationis est ipse filius, cui conicatur ipsa voluntas essentialis informata & etiam conversa. Propter quod bene in eodem signo possunt esse & conversio voluntatis & eiusdem communicatio. Quemadmodum in eodem signo temporis potest esse lux generata in aliquo puncto medii, & ab illa eadem altera lux generata in alio puncto,. secundum iam dicta supra in corpore solutionis. Nullo modo spiratio actiua potest esse proprietas constitutiua personae: sed solummodo est proprietas personae. Et sic impossibile est quod in diuinis alia notio actiua sit personae constitutiua, quam illa quae consistit in prima productione actiua qua constituitur in esse personae illa persona quae in diuinis est prima omnino. Omnes enim aliae productiones actiuae si plures essent, essent notiones siue proprietates personae aut personarum iam constitutarum in esse personali per alias proprietates: & omnes aliae personae ab illa quae est omnino prima non constituuntur in esse personae nisi per notiones siue per proprietates passiuas: nec est aliqua notio, siue proprietas passiua personae iam constitutae in esse personae, sed quaelibet illarum est constitutiua personae, etiam si productio personarum in diuinis procederet in infinitum.
On this page