Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

CIrca secundum arguitur quod spirari non sit proprium spiritui sancto, Primo sic llli cui conuenit spirare, non est proprium spirari: quia nihil potest esse proprium alicui cui conuenit contrarium illius. spirare autem conuenit spiritui sancto. loannis. iiii. Spiritus vbi vult spirat. ergo &c.

⁋ Secundo sic, quid spiratur, procedit a termino in terminum. aer enim non spiratur, nisi cum procedit intus ab extra per inspirationem, vel extra abintus per respirationem. Spiritus sanctus autem in sua emanatione non procedit a termino in terminum: quia non recedit ab eo a quo emanat. ergo spiritus sanctus non spiratur. si autem non spiratur, spirari non est proprium ei. ergo &c.

⁋ Contra. Spiritus sanctus spiritus dicitur quia spiratur, vt iam tactum est. & hoc non nisi quia spi rari est ei proprium, sicut generari est proprium filio vt. supra expositum est. ergo &c.

⁋ Dico quod sicut secundum superius determinata aliquid dupliciter dicitur gene- rari: Vno modo vt subiectum generationis: alio modo vt terminus generationis: Consimiliter aliquid dicitur spirari vno modo vt subiectum spirationis de quo spirans spirat. Alio modo vt terminus spirationis: vt ille qui spiratur. Primo autem modo spirari potius proprium est ei de quo spiratur, quam ei qui spiratur: & non est proprium ei qui spiratur nisi per quandam reductionem eius de quo spiratur ad illum qui spiratur: ad modum quo hoc superius est expositum de generari, quod conuenit vt subiecto ei de quo generatur. Secundo autem modo spirari proprium est ei qui spiratur: vt spiritui sancto, sicut secundum praedeterminata generari est proprium ei qui generatur, vt filio: sicut procedit vltima obiectio. Illa enim quae superius exposita sunt circa proprietatem filii quae est gene rari: hic intelligenda sunt circa proprietatem spiritus sancti quae est spirari. lpsum enim spirari est proprietas constitutiua personae spiritus sancti secundum eundem modum quo generari est proprietas constitutiua personae filii. Et similiter potentia spirandi passiue est proprietas spiritus sancti & in spiritu sancto, secundum eundem modum quo potentia generandi passiue est proprietas filii & in filio. & sic de pluribus aliis quae supra exposita sunt circa personam filii.

⁋ Ad primum in oppositum: quod spiritui sancto conuenit spirare: ergo non est proprium ei spirari: Dico quod spirare aequiuocum est sicut & generare & procedere. Est enim quaedam generatio aeterna, & simpliciter processio, qua in diuinis vna persona ab alia generatur & procedit. Et similiter est quaedam generatio temporalis, qua in creaturis aliquid recipit esse per creationem a personis diuinis: & hoc extendendo nomen generationis modo quo extenditur Genesis. ii. vbi dicitur. Istae sunt generationes caeli & terrae. vbi exponitur quod non loquitur nisi de generatione creationis. vnde subdit. In die qua creauit dominus caelum & terram. Quae quidem generationes etiam possunt dici processiones: & hoc praeter illam processionem qua in missione ad aliquem effectum in creaturis, vna diuinarum personarum temporaliter dicitur procedere ab alia vel ab aliis: de qua processione habendus est sermo inferius in tractatu de prouidentia dei & gubernatione creaturarum. Et consimiliter est quaedam spiratio aeterna: qua scilicet in diuinis tertia persona procedit a duabus primis. & talis spiratio passiua siue tali spiratione spirari proprium est spiritui sancto secundum iam dicta. Est autem alia spiratio temporalis: qua in creaturis aliquid spirituale procedit a diuinis personis, quod quia est donum gratiae & bonitatis diuinae: licet tali spiratione tota trinitas spirat: ipsa tamen appropriate attribuitur spiritui sancto: de qua procedit obiectio. Et de tali spiratione loquitur beatus Petrus quando dicit. ii. Pe. i. Spiritu sancto inspirati loquuti sunt sancti dei homines. De qua dicit Augustinus super Ioan. ser. i.

⁋ Ad secundum cum dicitur, id quid spiratur procedit a ter mino in terminum &c. Dico quod aliquid potest intelligi procedere a termino in terminum dupliciter. Vno enim modo vt aliquid praeexistens in vtroque termino tanquam habens esse actu in illis. & sic existens in illo ab illo procedit vt existat in aliud: Et quid sic spiratione procedit ab vno termino in alterum, non habet esse per spirationem: sed solummodo per spirationem habet transitum ab vno termino in alterum praesupposito esse eius. Et talis spiratio solum conuenit rebus corporalibus aliquam spiritualitatem ratione suae subtilitatis habentibus: propter quod earum transitus talis, spiratio quaedam dicitur: quemadmodum aer dicitur spirari quando abextra trahitur inspiratione in pulmonem & expellitur a pulmone per expirationem: de qua principaliter procedit obiectio. Alio autem modo aliquid intelligitur procedere a termino in terminum non vt aliquid praeexistens in vtroque termino: tanquam habens esse actu in illis: sed solummodo vt existens virtute in termino a quo procedit, inquantum procedit ab illo. & sic existens in illo, ab illo procedit in alterum: in quo a primo habet esse in illum secundum actum. Et quid sic spi ratione procedit ab vno termino in alterum, non solum procedit in alterum terminum per spirationem vt habeat esse suum in illo: sed etiam vt habeat esse in seipso simpliciter: & in seipso sit terminus spirationis. Et ideo quod sic spiratur, per spirationem non habet transitum ab vno termino in alterum supposito esse eius in vno. Immo per ipsam spirationem habet esse non solum in altero: sed etiam in seipso. Et talis spiratio passiua conuenit alicui dupliciter. Vno modo vt producto in esse ab alio vt a principio producente: non autem vt a subiecto & materia. & hoc modo dona sapientiae & bonitatis spiritualiter spi ratione quadam praedicta producuntur in animas sanctas a tota trinitate principaliter: sed appropriate a spiritu sancto: vt iam dictum est. Alio autem modo vt cui per productionem communicatur esse ab alio vt a principio producente: & vt a principio quasi subiecto & materiali de quo producitur. & hoc modo spiritus sanctus spiratione producitur a patre & filio per voluntatem eorum concordem vt est nuda & conuersa super seipsam informatam amore simplici & essentiali: & habet esse ab vtroque & est tertia persona in diuinis: & de substantia ipsorum: vt ipsa est voluntas informata amore simplici & essentiali. secundum quod haec determinata sunt superius. Producitur etiam hoc modo spiritus sanctus a patre in filium, vt in terminum: & econuerso a filio in patrem: secundum quod iam declarabitur inferius. Et est hic aduertendum quod ista productio spiritus sancti inquantum habet esse a producentibus, non dif sert a modo producendi filium: nisi quod productio filii est a solo patre: & per principium quod est intellectus Productio autem spiritus sancti est simul a patre & filio: & per principium quod est voluntas, secundum modum superius expositum. Inquantum vero ista productio spiritus sancti habet esse ab illo de quo vt de qua si subiecto & principio materiali producitur: differt a modo producendi filium non solum in hoc quod productio filii est de intellectu simplici conuerso super se vt est informatus notitia simplici & essentia li: productio vero spiritus sancti est de voluntate informata amore simplici & essentiali secundum modum superius expositum: sed etiam differt ab illo in hoc, quod productio filii est de intellectu vt de subiecto & quasi materia per quasi illius informationem & impressionem factam in illo ab intellectu informato notitia simplici: a quo in intellectu quasi formatur notitia declaratiua quae verbum est & filius. Productio autem spiritus sancti est de voluntate informata amore essentiali: vt de subiecto & quasi materia, non per quasi informationem aut impressionem quacumque: sed potius per quasi excussionem siue exusfiationem, siue expressionem, aut expulsionem quandam factam a voluntate nuda: a qua vt a ratione spiratiua existente in patre & filio, quasi excutitur de voluntate informata amore simpli ci amor incentiuus qui est spiritus sanctus: secundum quod supra declaratum est: & iam amplius declarabitur inferius. Talis autem excussio siue exufflatio spiritualis spiratio dicitur: & est similis spiratio ni corporali qua virtute cordis excuteretur siue exufflaretur aer per expirationem de pulmone vt de subiecto & principio materiali: qui prius non fuisset contentus in pulmone per inspirationem in ips sum attractus. Sed est differentia in hoc: quod aer iste excuteretur de pulmone per quendam transitum & recessum ab illo. Spiritus sanctus autem excutitur de voluntate informata amore simplici abs quod transitu & recessu ex parte spiritus sancti a patre & filio, aut ab eo de quo producitur. Nihilominus tamen procedit ab illo, modo praedicto: & sic vere spiratur: licet aliter quam aliquid spiretur temporaliter: vt patet ex iam dictis. Et quia secundum modum iam dictum spiritus sanctus in sua emanatione non solum procedit a producentibus: sed etiam ab illo de quo emanat: inquantum videlicet ab illo excutitur: filius autem in sua emanatione solummodo procedit a producente: nullo autem modo ab illo de quo emanat, inquantum videlicet in illo quasi imprimitur: propter hoc licet communiter vtraque emanatio dicatur processio: proprie tamen emanatio spiritus sancti, dicitur processio: non autem filii: & hoc non ratione eius quod spiritus sanctus habet procedere a producentibus: sed solummodo ratione qua procedit modo iam dicto a principio quasi materiali & subiecto. Propter quod etiam talis emanatio proprie dicitur spiratio: sicut emanatio filii proprie dicitur generatio. Vnde ex parte modi producendi personas de aliquo vt de subiecto & quasi materia, debet accipi differentia emanationum: non autem ex parte modi producendi ab ipsis producentibus: secundum quod superius eorum differentiam assignauimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2