Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Irca primum arguitur quod spiritus non sit nomen personae diuinae, Primo sic, non est persona diuina nisi relatiua vt habitum est supra. sed spiritus sanctus non est nomen relatiuum, sed absolutum: quia absolutum est quod dicitur spiritus & similiter quod dicitur sanctus. ergo &c.

⁋ Secundo sic. nomen quod communiter conuenit tribus personis diuinis, essentiale est in diuinis & non personale, vt patet ex supra determinatis. hoc nomen spiritus sanctus conuenit tribus personis. pater enim & spiritus est & sanctus, similiter & filius, & quaecumque alia persona in diuinis. ergo &c.

⁋ Contra. i. Ioan. iii. dicitur. Tres sunt qui testimonium dant in caelo, pater, verbum, & spiritus sanctus. hoc autem non esset nisi spiritus sanctus esset nomen personae. ergo &c.

⁋ Dicunt aliqui quod nomen aliquod dupliciter potest considerari. Vno modo ratio ne sui principalis significati. Alio modo ratione actus sui. Primo quidem modo dicunt quod spiritus sanctus non est proprium nomen personae: sed commune trinitati, vt procedunt duo prima obiecta. Secundo modo (vt procedit tertium obiectum) dicunt quod est, proprium nomen personae in diuinis. Vtuntur enim theologi hoc nomine spiritus sanctus pro nomine relatiuo nondum imposito: licet de se sit absolutum. Quod non oportet dicere: immo simpliciter potest dici quod spiritus sanctus est proprium nomen personae & relatiuum.

⁋ Ad cuius intellectum & ad dissolutionem argumentorum simul, sciendum est quod hoc nomen spi ritus vno modo dicitur a spiritualitate, appellando qualemcunque rem prae naturae suae subtilitate spiritualem spiritum. secundum quod etiam ventus spiritus dicitur. & hoc modo spiritus est in diuinis nomen naturae siue essentiae, & penitus absolutum, conveniens tribus personis: vt procedunt duo prima obiecta. Et hoc modo deus essentialiter supponens & coniter pro tribus personis, dicitur spiritus. loam. iiii. Deus spiritus est. Alio autem modo dicitur spiritus ab actu spiramn d scilicet quia spiratur & spiratione esse habet, & quasi per expulsionem siue excussionem a spirante de eo de quo spiratur: secundum quod supra declaratum est: assignando differentiam inter generationem & spirationem. Hoc autem modo no minando spnitum: spiritus in diuinis est nomen personae, non essentiae: & penitus relatiuum, conveniens solummodo tertiae personae in diuinis: & est institutum a proprietate personali relatiua quae est spirari: sicut genitum impositum est a proprietate relatiua quae est generari. secundum modum superius expositum de genito: & iam exponetur de spiritu sancto. Quia vt dicit Augustinus v. de trinitate. ca. xi. "Spiritus sanctus in eo quod proprie dicitur spiritus sanctus, relatiue dicitur: sed ipsa relatio non apparet in hoc nomine sicut in hoc nomine donum." Quia autem cum nomine spiritus adiugitur sanctus, hoc sit per Antonomasiam: quia huic spiritui sanctitas appropriatur: vt spiritus iste ab aliis spiritibus discernatur: vt sit idem ex parte tertiae personae in diuinis spantum esse: quod est ex parte personae secundae genitum esse. & secundum hoc bene procedit tertia obiectio.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1