Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

CIrca quintum arguitur quod spiritus sanctus in eo quod spiratur non procedit vt amor, Primo sic. Amor cum sit passio quaedam contraria timori, procedit in esse per impressionem a conmodo siue bono aestimato: sicut timor procedit in esse per impressionem a nociuo siue malo aestimato. spiritus sanctus autem non procedit per modum impressionis: sed potius per modum expressionis, vt habitum est iam supra. ergo &c.

⁋ Secundo sic. sicut uase habet natura ad id quod procedit modo naturae, sic se amor habet ad id quod procedit modo amoris. sed eius quid procedit modo naturae natura est ratio productiua ex parte producentis & in producente: non autem in producto, vt patet in productione filii qui producitur modo naturae. ergo & eius qui producitur modo amoris, amor est ratio productiua ex parte producentis. & in producente. nunc autem amor non est ratio productiua spiritus sancti in producentibus: sed voluntas nuda conuersa, secundum modum saepe tactum superius. ergo &c.

⁋ Contra. spiritus sanctus procedit a principio quod est voluntas. nunc quod procedit a principio quod est voluntas, eo modo procedit ab illo sicut natum est aliquid procedere a principio quod est amor: quia quod voluntas agit, libere agit: quod est age re modo amoris: ergo & spiritus sanctus dicendus est procedere modo amoris.

⁋Dico quod quaestio ista potest habere intellectum triplicem. Tripliciter enim aliquid potest intelligi procedere vt amor siue modo amoris. Vno enim modo aliquid dicitur procedere modo ali cuius, quia illud est ratio quod istud procedit: & ideo modo illius procedit: quemadmodum dicimus quod filius in diuinis procedit modo naturae: quia. scilicet natura est ratio qua procedit. Secundo autem modo dicitur aliquid procedere modo alicuius: quia procedit a suo principio eo modo quo aliquid natum est ab illo procedere: quemadmodum dicimus quod ea quae procedunt ex antiqua consuetudine fiunt modo naturae: quia procedunt ab illa eo modo quo natum est aliquid procedere a principio quod est natura. Tertio vero modo dicitur aliquid procedere modo alicuius: quia ipsum procedit sicut illud natum est procedere: quemadmodum dicimus quod filius in diuinis procedit modo verbi quia procedit eo modo quo verbum natum est procedere. Primo istorum modorum dico quod spiritus sanctus non procedit modo amoris, secundum quod procedit secunda ratio. Amor enim non est ratio elicitiua actus quo producitur spiritus sanctus, sicut natura est ratio elicitiua qua in diuinis producitur filius: sicut expressius iam declarabitur in quaestione sequenti. Secundo autem modo & similiter tertio dico quod spiritus sanctus dicendus est procedere modo amoris. Secundo quidem modo procedit modo amoris secundum quod procedit tertia ratio. Sicut enim modus naturae est quod agat impetu quodam, sic etiam modus antiquae consuetudinis est quod agat impetu quodam: & ideo dicitur agere modo naturae: & illud quod procedit a tali consuetudine, di citur procedere modo naturae. Consimiliter autem sicut modus amoris est quod id quod ab amore vt a ratio ne elicitiua actus procedit, libere procedit: ita modus voluntatis nudae est quod id quod ab ipsa vt a ratione elicitiua actus procedit, libere procedit. Propter quod spiritus sanctus quia procedit vt a ratio ne elicitiua actus procedendi eius a voluntate nuda conuersa secundum praeexpositum modum: ideo secundum hoc competenter dicitur procedere modo amoris. Tertio vero modo in quo consistit difficultas quaestionis, spiritus sanctus dicendus est procedere modo amoris: quia procedit a voluntate: quemadmodum amor natus est ab illa procedere. & hoc secundum Gregorium in Homil. Pentec. super illud euangelii, Si quis diligit me sermonem meum seruabit. Spiritus sanctus amor est. Veruntamen de amore distiguendum est ex parte voluntatis circa productionem spiritus sancti: quemadmodum supra distinctum est de notitia circa productionem filii siue verbi. Sicut enim est quaedam notitia simplex & essentialis, & quaedam declaratiua siue illustratiua & personalis, quae verbum est secundum superius declarata: sic est quidam amor simplex & essentialis, & quidam incentiuus siue gratificatiuus & personalis, qui zelus dici potest: & se habet ad spiritum sanctum sicut se habet verbum ad filium: & actus quo producitur potest dici flagrare: & se habet ad spirare sicut se habet dicere ad generare, vt tactum est aliquantulum supra. Vnde qualiacunque dicta & determinata sunt ex parte itellectus de dicere & de verbo, talia & consimilia dici & determinari debent hic ex parte voluntatis de flagrare & de zelo. Sicut enim verbum est notitia declaratiua veri & illustratiua intellectus ad cognoscendum verum declaratiue: sic zaelus est amor gratificatiuus boni, & incentiuus voluntatis ad amandum bonum incentiue. Verbum enim & intellectum illustrat, quem perficit: & clarum facit ei omne verum: Selus autem & voluntatem inflammat, quam perficit, & gratum facit ei omne bonum. Vnde sicut verbum non solum habet respectum ad dicentem: sed ad omnia quae determinantur & clara fiunt verbo: vt cognoscenda declaratiue per ipsum ab intellectu qui ipso verbo illustratur: quae simpliciter cognoscuntur per simplicem notitiam & essentialem: sic zelus non solum habet respectum ad flagrantem ipsum: sed etiam ad omnia alia quae gratificantur zelo vt amanda incentiue per ipsum a voluntate quae ipso zaelo incenditur: quae simpliciter amantur per simplicem amorem & essentialem. Verbum enim non solum apud intellectum illustratum libere est declaratiua notitia personae illius a qua dicitur, & de qua enima nat: sed etiam omnium aliorum quae in illa declaratiua notitia habent cognosci: & idcirco non solum importat respectum ad illum de quo emanat vt declaratiuum illius apud intellectum suum, & apud quemlibet alium videntem ipsum verbum: vt quasi clarius cognoscatur ipsa notitia declaratiua seu in ipsa, quam nosceretur simplici notitia vel in ipsa: sed est ad omnia alia vt manifestatiuum & declaratiuum illorum apud intellectum quenlibet illustratum verbo: vt quasi clarius cognoscantur ipsa notitia declaratiua seu in ipsa, quam noscerentur notitia simplici seu in ipsa, quae quidem alia quodammodo in ipso verbo dicuntur, vt habitum est supra in quaestione de dicere. Et similiter aelus non solum apud voluntatem incensam zelo est amor gratificatiuus illarum personarum a quibus flagratur & emanat: sed etiam omnium aliorum quae illo amore habent amari: & idcirco non solum importat respectum ad illos a quibus emanat vt gratificatiuum illorum apud voluntatem illorum, & apud quamlibet aliam voluntatem incensam ipso zelo, vt gratiosius & ardentius amentur ipso amore gratifica tiuo siue in ipso quam amaretur amore simplici vel in ipso: sed etiam ad omnia alia vt gratificatiuum illorum apud voluntatem quamlibet incensam zelo vt quasi ardentius amentur ipso amore gratificatiuo siue in ipso, quam amaretur amore simplici vel in ipso, quae quidem alia quodammodo in ipso zelo flagrantur, modo proportionali quo secundum superius determinata in ipso verbo dicuntur. Et sic sicut ipsum dicere in suo significato secundum superius determinata cum actione producendi includit rationem siue actionem manifestandi siue declarandi, & ali quando accipitur notionaliter pro sola actione producendi, aliquando autem essentialiter pro sola actione manifestandi secundum superius determinata: sic ipsum flagrare quod respondet ipsi dicere in suo significato cum actio ne producendi includit actionem siue rationem gratificandi: & aliquando accipitur notionaliter pro sola actione producendi: aliquando etiam essentialiter pro sola actione gratificandi: vt omnibus consimilibus modis quibus dicere accipitur, vt habitum est supra, sic accipiatur & flagrare. Sicut etiam secundum praedicta non est verbum in diuinis nisi personale, sic nec zelus. Est tamen zelare personale & essentiale, sicut & dicere.

⁋ Non restat igitur nisi respondere ad primam rationem quod amor est passio, modo cuius non procedit spiritus sanctus. Dico secundum superius exposita in quaestione de amore dei, quod amor est equiuocum: quia & est passio vno modo in parte concupiscibili: & bene verum est quod modo talis amoris non pecedit spiritus sanctus, sicut procedit ratio, & bene. Est etiam alio modo opeatio in parte rationali voluntatis: & hoc vel essentialis, quae non est nisi in hoc velle quoddam secundum actum: sicut ex parte intellectus notitia essentialis in deo non est nisi intelligere siue nosse quiddam secundum actum: vel notionalis, quae procedit naturali actione voluntatis: sicut verbum actione naturali intellectus: licet non sit actio voluntatis principaliori modo naturae sicut est illa quae est intellectus. eo quod illa quae est ex parte intellectus procedit impetu naturae: illa vero quae est ex parte voluntatis, non: sed liberaliter siue libere: licet necessitate incommutabili, vt habitum est supra. Et sicut ex parte intellectus dicere siue generare non est intelligere, licet non sit sine illo, quod etiam non est nisi essentiale: sic ex parte voluntatis flagrare siue spirare non est velle licet non sit fine illo, quod simi liter non est essentiale. & modo talis amoris procedit spiritus sanctus: quia ipse amor quidam est, vt iam dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5