Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

CIrca quartum arguitur quod spiritus sanctus non spiretur a patre in filium nec econ uerso, Primo sic. spiritus sanctus spiratur vt subsistens persona. Persona autem omnis subsistens vt subsistens subsistit in seipsa: vt patet ex natura personae superius ex posita: ergo spiritus sanctus spiratur vt in seipso subsistens, quaere inquantum spiratur a patre spiratur in seipso: & sic non in alium vt in filium: & inquantum spiratur a filio, similiter spiratur in seipso & non in patrem.

⁋ Secundo sic. spiritus sanctus spiratur vt amor procedens per expressionem siue excussionem aut exsufflationem a voluntate communi patris & filii, econtrario generationi filii qui generatur vt notitia procedens per impressionem siue informatio nem a notitia simplici patris in intellectu paterno secundum superius dicta & inferius amplius dicenda. sed procedens ab aliquo vt expressum siue excussum ab aliquo, non procedit in illud, quia reciperetur in illud. idem autem non potest esse terminus a quo excussionis, & in quem receptionis: quia sunt termini quasi vnius motus, cuius non potest esse terminus a quo vnius & ad quem. Quod enim est terminus a quo motus deorsum, nequaquam potest esse terminus ad quem eius: quia contraria essent simul in eodem. ergo voluntas conis patris & filii cum sit terminus a quo amoris procedentis qui est spiritus sanctus, nullo modo ergo potest esse terminus in quem spiratur, siue per spirationem procedit spiritus sanctus. Sed amor non procedit aut recipitur in aliquid, nisi in voluntate recipiatur: quare cum a patre procedens spiratur, non potest procedere in voluntatem filii, nec econuerso: quia eadem est voluntas patris & filii a qua procedit. nullo ergo modo spiritus sanctus cum spiratur a patre. spiratur in filium nec econuerso.

⁋ Contra. dicit Damasce. lib. i. cap. x. secundum opinionem graecorum. Spnium sanctum procedere a patre dicimus procedere autem ipsum a filio non dicimus. sed procedens a patre quiescit in filio. sed non quiesceret in filio pro cedens a patre, nisi prcedens a philrse procederet in filium. ista autem processio spiratio est. spiritus sanctus ergo a patre spiratur in filium secundum sententiam graecorum tantum. in hoc quod procedens a patre quiescit in filio, non contradicunt latini: ergo eadem ratione procedens a filio secundum latinos procedit in patrem, quare cum secundum latinos quando spiratur procedit simul a patre & filio, consimiliter spiratur etiam a patre in filium, & econuerso.

⁋ Priusquam ad dissolutionem huius quaestionis descendatur, aduertendum est in qua emanatione proponatur, & quomodo proponatur. Proponitur autem quaestio praesens de emanatione secunda in diuinis: quia in ipsa sola, & non in emanatione prima potest habere locum. Prima enim emanatio est secundae personae a prima vna in qua procedit a sola altera: vt propterea non sit dubitatio: quin sicut vna sola est terminus a quo: sic vna sola sit terminus ad quem: in quae sistat emanatio vt in se subsistente: & nullo modo in alium tendente. Secunda vero emanatio est tertiae personae a sola persona prima secundum graecos vel a prima & secunda simul secundum latinos: vt propterea licet certum esset de termino a quo: an scilicet essent due personae, an vna sola: dubitatio tamen manet an vna sola persona sit terminus ad quem in qua sistat emanatio. Quia talis emanatio sistere potest in aliquo dupliciter. Vno modo vt in producto subsistente. Alio modo vt in recipiente in seipsum, productum. De primo quidem modo terminandi eam certum est quod vnica persona est terminus eius in quo sistat ipsa persona spiritus sancti producta. De secundo autem modo est dubitatio in vtroque modo producendi spnium sanctum, & secundum graecos, & secundum latinos. siue enim a solo patre procedat: siue non: cum emanatio filii sit prima re spectu emanationis spiritus sancti, semper dubitatio manet an cum hoc quod procedat a patre vt persona subsistens, eius productio quasi vlterius tendat in filium, vt ipse productus a patre per suam productionem recipiatur in filium vin terminum vlteriorem & alterius generis. Alia enim est ratio termini qua aliquis est terminus productionis vt ipsum productum: & alia qua aliquis est terminus productionis vt receptiuum in se ipsius producti: quemadmodum alius est terminus generationis grauis scilicet ipsum graue: alius vero est ipse locus grauis deorsum.

⁋ Proponitur etiam ista quaestio de modo producendi ispnium sanctum ex parte termini secundo modo dicti: Aum. scilicet ab vna duarum primarum personarum producatur in alteram, tam quam in illam tendat productio ipsa quasi in terminum abextra: cum dicitur in casu accusatiuo an spiritus sanctus procedat vel spiretur a patre in filium. Non autem proponitur an ab vna illarum primarum personarum producatur in altera, tamquam infra illam fiat ipsa productio quasi infra ipsum: vt diceretur in casu ablatiuo an spiritus sanctus procedat vel spiretur a patre in filio. De hoc enim secundo modo nulla est dubitatio. Cum enim tres diuinae personae sint vnius substantiae: & inseparabiliter vna existat & subsistat in altera secundum modum superius expositum: vna illarum non potest non produci in altera quae prima est re spectu illius. vnde pater producit & generat filium in seipso, & producit siue spirat spantum sanctum in seipso & in filium: sed clarum est quod pater non spirat siue producit sprntum sctuntm in seipsum propter contrarietatem terminorum circa idem: vt tactum est in secunda ratione.

⁋ Restat bona dubitatio: An pater producat siue spiret spantum sanctum in filium & econuerso secundum iam tactum modum propter diuersitatem terminorum a quo & in quem. Dissolutio autem quaestionis est aduertenda ex modo processio- nis spiritus sancti contrario processioni filii. Quia enim filius inquantum verbum est procedit vt notitia, eius pro cessio siue productio est quasi motio in ipsum intellectum paternum terminata & sistens in illo vt de quo producitur. Spiritus autem inquantum est amor, eius processio siue productio est quasi motio in obiectum amatum non terminata aut sistens in voluntate informata amore simplici de qua producitur: sed ipso producto quasi vlterius procedit in obiectum amatum: & hoc ipso amore incentiuo procedente, quid est spiritus sanctus, vt iam inferius declarabitur. Amore autem incentiuo tali qui procedit a patre & filio non solum pater spiritu sancto amat incentiue seipsum: sed etiam filium: nec similiter filius seipsum: sed etiam patrem. Amor enim incentiuus non est contentus vt ipso ametur quis a seipso: sed necessario tendit etiam in alterum. dicente Ricar. lib. iii. de trinitate cap. vii. Summa charitas nondum esse convincitur vbi dilectus summe non diligitur: sed ipsius amoris convincit proprietas quoniam summe diligenti non sufficit si sum me dilectus summa dilectione non rependit. Et cap. xi. Probatio summae charitatis est votiua communio exhibitae sibi dilectionis. & cap. xx. Cordialis amor numquam singularis inuenitur. Propter quod pater spirans spiritum sanctum non solum spirat ipsum vt in semetipsum tendentem & in semetipso manentem & perficientem voluntatem patris vt patris est: sed etiam spirat ipsum vt tendentem in filium & manentem in filio, & perficientem voluntatem filii vt est filii. Consimiliter etiam filius spirans spiritum sanctum non solum spirat ipsum vt in semetipsum tendentem & manentem in ipso & perficientem voluntatem filii vt est filii: sed etiam spirat ipsum vt tendentem in patrem & manentem in ipso & perficientem voluntatem patris vt patris est. Et secundum hoc spiritus sanctus procedens vt amor (secundum quod declarabitur in quaestione sequente) non procedit a patre & filio solummodo vt amor simpliciter: sed etiam vt amor vnitiuus, & per hoc vlterius vt amborum nexus. Et sic simpliciter concedendum est quod spiritus sanctus spiratur a pre in filium & econverso: & simili ter manet & quiescit in vtroque non solum per hoc quod alteruter ipsum spirat in alterum: sed etiam per hoc quod vter quod illorum spirat illum manentem in seipso: qualiter etiam quiesceret & maneret in patre & spiraretur a semetipso in semetipsum etsi secundum Graecos procederet siue spiraretur a solo patre. Et secundum hoc concedenda est vltima ratio pro ista parte adducta.

⁋ Ad primam rationem in oppositum, quod spiritus sanctus procedit vt persona subsistens in seipsa: ergo non spiratur in alium: Dico quod reuera spiritus sanctus spiratur vt subsistens persona & in seipso subsistens. Quisquis enim subsistit, in seipso subsistit, per quod excluditur subsistere in alio non vt in continente: sed vt in subiecto. Subsistere enim hoc in alio vt in subiecto, oppositio est in adiecto Subsistere enim est in seipso existere: cui opponitur existere in alio vt in subiecto. Isti enim sunt duo modi existendi inter se distincti & oppositi: quibus inter se distinguuntur praedicamentum substantiae & praedicamenta accidentium, vt habitum est supra in quaestione quadam de praedicamentis in diuinis. Subsistere autem & hoc in alio vt in continente, non repugnant: sicut neque ipsum subsistere, & ad aliud subsistere. Sic enim diuinae personae habent esse vna in altera, vt habitum est supra. Et sic in altero subsistunt: & tamen in semetipsis subsistunt: sicut & ad alterum subsistunt. sicut spiritus sanctus subsistit in semetipso & spiratur in seipso: per quod etiam nequaquam excluditur quin spiretur in alium in quo habet esse & quiescere sicut in continente, secundum praeexpositum modum.

⁋ Ad secundum, quod spiritus sanctus spiratur per excussionem a voluntate communi patris & filii: ergo non procedit per spirationem in illam: Dico quod verum est processio ne directa: & vt voluntas illa est vnius & eiusdem: quia sic idem haberet rationem contrariorum terminorum vt procedit argumentum. Processione autem non directa sed quasi reflexa, aut etiam processio ne directa, sed vt ipsa voluntas est alterius & alterius, nullam ponit terminorum contrarietatem. Primo modo scilicet processione quasi reflexa pater voluntate sua conuersa super seipsam vt est informata amo re simplici quo diligit seipsum, in qua est voluntas illa vt informata & conuersa, de illa voluntate in formata excutiendo spirat spiritum sanctum in seipsum, & in ipsam voluntatem conuersam quae spiratur: in qua est eius perfectio & amor incentiuus: quemadmodum verbum est perfectio in intellectu paterno de quo generatur vt notitia declaratiua. Vnde de ista productione spiritus sancti a patre in seipsum quasi per quandam reflexionem simul & de productione dicit quaedam propositio de maximis theologiae. Monas monadem gignit: & in se suum reflectit amorem. Et ista reflexio a termino eodem in eudem nullam ponit contrarietatem: sicut nec motus circularis ab eodem termino in eundem aliquam contrarietatem ponit. Secundo autem modo scilicet processione directa vt ipsa voluntas est alterius & alterius, simili ter nullam ponit contrarietatem: quia licet tunc voluntas sit vna secundum rem, est tamen quasi alia & alia vt est alterius & alterius. Et hoc modo pater voluntate sua vt patris est conversa supra se vt est informata amore simplici quo diligit filium, in quo est eadem voluntas conuersa, de illa voluntate informata vt est in patre excutiendo spirat spiritum sanctum in filium & in ipsam voluntatem conuersam: in qua similiter existit vt eius perfectio quasi amor quidam incentiuus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4