Text List

Quaestio 9

Quaestio 9

Quaestio. 9. Irca nonum arguitur quod spiritus sanctus non sit donum quo caetera dona donantur, Primo sic. sine dono quo caetera dona donantur nullum aliud donum donatur & illo dato non est aliquod donum quod non donetur: quia ipsum est propria causa & ratio donandi caetera. & posita causa tali necesse est poni effectum: & remota lla necesse est remoueri effectum sed sine dono quod est spiritus sanctus dato, multa dona donantur, & illo dato multa alia non simul donantur, puta dona gratis data, quae dantur quandoque illis quibus datur spiritus sanctus: & similiter non datur x illis quibus datur spiritus sanctus. ergo &c.

⁋ Secundo sic. Apostolus dicit primae Corinthorm Qui pro nobis illum donauit filium suum spiritum sanctum, quomodo non cum eo donauit nobis omnia: filius ergo donum est quo caetera dona donantur, non ergo hoc est proprium dono quod est spiritus sanin ctus.

⁋ Tertio sic. illuminatio sapientiae donum est quod proprie datur dono quid est verbum siue filius: quia vt dicitur loannis primo, erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, non est ergo proprium dono quod est spiritus sanctus, quod ipso donetur donum hoc.

⁋ Contra. in quolibet genere vno est vnum primum quod est ratio omnium illorum quae sunt in illo genere secundum Philosophum. x. metaphysicae, ergo & in genere donorum. hoc autem non est nisi spiritus sanctus in diuinis: quia ipse solus est proprie donum quo caetera dona donantur, sicut lux est primum visibile quo caetera videntur. ergo &c.

⁋ Dico secundum processum vltimae rationis, quod spiritus sanctus donum est in quo consi stit perfectissime ratio doni siue donabilis: sicut in quolibet primo cuiuslibet generis entium perfectissime consistit ratio naturae & perfectionis illius generis: vt ratio coloris in albedine, & visibilis in luce: & vniversale cuiuslibet mensurae inquantum mensura est, in sua mensura prima. Et convenit hoc spi ritui sancto ex modo suo procedendi: quia secundum praedicta ab illo habet quod sit proprium donum: & per hoc similite verissime habet rationem doni: ita quod in quocumque alio sit ratio aliqua doni vel donabilis: illa est per quandam participationem respectu rationis doni quae est in spiritu sctom: & est per essentiam: quemadmodum ratio visi bilis in alio est per quandam participationem respectu rationis visibilis in luce: & ratio mensurae in quacumque posteriori mensura est per quandam participationem respectu rationis mensurae in prima mensura. Nunc autem ita est quod illud in quo consistit penitus ratio alicuius generis: non solum est ratio praeuia aliorum quae sunt sub eodem genere quo ad rationem illam qua sunt sub illo genere: sed etiam actus illius conuenit illis qui sunt sub eodem genere ex ratione illa qua existunt sub illo genere: puta in genere actus actiue dicti: cuiusmodi est actus mensurandi: quia mensura mensurat mensuratum. Vncia enim quae est ratio mensurae qua libra dicitur mensura: etiam est mensura & ratio actus quo libra mensurat mensurata. Quare cum actus donandi passiue illis quae sicut dona donantur sub genere donabilium convenit ratione doni quae simpliciter est in illis secundum rationem primi doni, in quo consistit prima ratio doni: est ergo in illis actus donandi quo donantur passiue secundum rationem primi doni. Nulla enim est quo ad hoc differentia in actibus actiue & passiue dictis. Quare cum spiritus sanctus sit ratio cuiuslibet doni: quia illud est donum atque donabile: consimiliter est ratio actus donandi quo illud donatur. Spiritus sanctus ergo est ratio qua caetera dona donantur.

⁋ Sed est aduertendum quod esse donum quo caetera dona donantur, contingit intelligi dupliciter. Quia enim actus donandi ordinem habet non solum ad illud quod donatur, sed etiam ad illum a quo do natur: omittendo ad praesens ordinem eius ad illum cui donatur: dico quod donum illud quo caetera dona donam tur, contingit intelligi aliquid esse dupliciter. Vno scilicet modo in ordine ad illud quod donatur. Alio modo in ordine ad illum a quo donatur. Primo modo indubitanter spiritus sanctus secundum iam expositum modum est ratio qua caetera dona donantur: & hoc passiue, ex pere scilicet donati: quia a ratione primi doni in quolibet alio. Sed hoc modo magis proprie dicitur quod spiritus sanctus est donum quo caetera dona habent quod sint dona, quam quo caetera dona donantur. Secundo consiliter modo spiritus sanctus est donum quo caetera dona donantur, & hoc actiue, ex pere scilicet donantis: quia ratio primi doni inclinat donantem in caetera dona ad donandum illa: Sed hoc non inquantum est donum: secundum rationem enim qua est donum, solummodo respicit actum donandi passiue iam dicto modo: sed inquantum est amor, siue secundum rationem qua est amor procedens quo pater & filius sese mutuo gratuito & zelatiue diligunt, est ratio qua diligunt gratuito & ae latiue creaturam intellectualem: dilectione dico zelatiua, ad modum quo verbum est ratio qua dicunt creaturam: & illo amore aelatiuo creaturae intellectuali & illi dona conferunt gratuita, & gratis data supnaturalia. Naturalia autem dona conferunt amore zelatiuo omni creaturae generaliter. Cuius collationis tam in donis naturalibus quam gratuitis radix & origo est amor essentialis: sicut & dilectionis zelatiuae radix & origo est amor simplex essentialis: & notitiae zelatiuae radix & origo est no titia simplex essentialis. Sed quod amore zelatiuo conferunt dona, hoc aliter contingit in donis gratis datis & in donis gratuitis: quia in dando dona gratis data non simul datur spiritus sanctus: quia illa etiam malis & paruersis manentibus dantur: non sic autem spiritus sanctus. Cum istis aute scilicet donis gratuitis, simul datur & spiritus sanctus, quia pater & filius non dant illa nisi illis quibus prius naturali ordine dant amorem a se procedentem non solum ab vno in alterum ab aeterno: sed ab ambobus ex tempore in creaturam rationalem. secundum quod inferius declarandum est, disputando de processione spiritus sancti temporali.

⁋ Quia arguitur primo quod spiritus sanctus non est donum quo caetera dona donanturquia sine eo aliqua dona donantur: & cum illo dato aliqua dona non donantur: Dico quod ablatiuus ille quo caetera dona donantur, potest construi cum verbo illo donantur associatiue vel causaliter. Et primo modo spiritus sanctus solummodo est donum quo donantur dona gratuita: quae non dantur nisi cum spiritus sancto, qui etiam non datur sine illis. Non autem isto modo est donum quo dantur naturalia aut dona gratis data, de quibus bene procedit obiectio. Sed de hoc modo non intelligitur praesens quaestio: sed de secundo modo: illo enim modo nullum donum naturale aut supnaturale siue gratuitum siue gratis datum confertur creaturae intellectuali non spiritus sctom: vt causa siue ratione intellectiua voluntatis ad donandum illis: licet solum ipsemet detur cum donis gratuitis: & dona gratuita non nisi cum ipso. Alia autem bene dantur fine spiritus sancto & ipse fine illis. secundum quod tangit argumentum. & de illo secundo modo intelligitur praesens quaestio solummodo.

⁋ Ad secundum: quod filius est quo caetera dona donantur: ergo non est hoc proprium spiritu sctom: Dico quod illud verum est primo modo scilicet per associationem siue concomitantiam. secundum quod sonat verbum Apostoli. Cum filio enim nobis donato pater omnia nobis donauit: non vt in effectu sed in virtute: & hoc singulis quo ad dona gratuita necessaria ad salutem, & caetera diuersis prout opus erat: licet non singulis. Vt enim dicitur loannem. i. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios dei fieri his quid credunt in eum. Et bene hoc exponit cum subdit. Et verbum caro factum est. Et vidimus eum plenum gratia & veritate. Et de plenitudine eius omnes accepimus gratiam pro gratia. Secundo autem modo scilicet causalitate & ratione donandi illud convenit soli spiritu sancto: quia proprie donum est & amor procedens non filius, vt habitum est supra: licet nobis datus sit in incarnatione. secundum illud Esa. Puer natus est nobis, & filius datus est nobis. Vund scilicet quod filius datus est nobis: ideo est spiritus.

⁋ Ad tertium: quod donum sapientiae proprie datur verbo: quod videtur directe esse contra iam dicta: Dico quod praeter dictos modos eius quod est quo aliquid donatur, ad huc est vnus quo aliquid donatur effectiue: & hoc solo modo filio inquantum lux est & verbum aut sapientia genita datur creaturae rationali sapientia, vt procedit obiectio. Sed de isto modo nihil ad praesentem quaestionem. Vt causalis enim ratio donandi istud donum solummodo est donum quod est spiritus sanctus, secundum iam dicta: licet cau sale principium effectiuum siue donatinum illius sit solummodo verbum: & hoc non nisi per quandam appropriationem. Quia enim ei appropriatur quod sit lux & sapientia essentialis: ideo appropriatiue dicitur solum verbum dare sapientiam, licet principaliter & coniter ipsam det tota trinitas, sicut & caetera dona. Et per hunc modum appropriationis solus pater dicitur dare potentiam: quia potentia illi soli appropriatur: & solus spiritus sanctus bonitatem: quia illa ipsi soli appropriatur.

⁋ Argumentum in oppositum non procedit nisi de ratione donandi passiue in ordine ad donatum: & bene verum est quod illo modo spiritus sanctus vt est do num, est ratio donandi caetera dona. & praeter hoc etiam est ratio donandi illa actiue in ordine ad donantem: sed hoc non nisi inquantum est amor procedens, sicut patet ex iam dictis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 9