Quaestio 10
Quaestio 10
CIrca Decimum arguitur quod spiritus sanctus non datur vt donum a patre & filio nec econverso, Primo sic. sicut nemo dat aut potest dare quod non habet apud se: sic ne mini datur nec potest dari id quod habet apud se, quare cum filius habeat apud se spi ritum sanctum: quia procedit ab ipso: & similiter pater: & in diuinis procedens semper est in eo a quo procedit, non recedens ab illo: spiritus sanctus ergo nequaquam a patre datur aut potest dari filio, nec econverso.
⁋ Secundo sic. id quid datur alicui, non habetur ab illo cui datur si non detur eidem, quia de illo quod quis habet ex alterius dono, potest dici illud Apostoli. i. Cori. iii. Quid habes quod non accepisti: Si ergo ipisis sanctus a patre daretur filio aut econ uerso, neuter haberet in se spiritum sanctum si non ab vtroque vtrique daretur. consequens falsum est: quia filius & similiter pater habent in se spiritum sanctum ex actu procedendi illius de substantia illorum, sicut pater habet in se filium manentem ex actu generationis eius de sua substantia: non autem ex alicuius dono. ergo &c.
⁋ Tertio sic. si a patre datur vt donum filio spiritus sanctus aut econverso: aut ergo datur spiritus sanctus iam existens vel non iam existens, non secundo modo: quia sicut nemo potest dare quod non habet, sic nihil potest dari quod non iam existit. Si ergo dicto modo datur spiritus sanctus, oportet quod detur iam existens vt possit dari. quod si sic, cum spiritus sanctus processione existit, alia est actio qua mutuo datur a patre & filio: & qua procedit ab vtroque. Vtraque autem est aeterna & intranea. quare cum non sit dare istund, actio essentialis eo quod non convenit spiritu sancto: quia non dat seipsum patri aut filio: erit ergo actio personalis & notionalis. consequens falsum est: quia tunc non essent solum duae actiones notionales generare & spirare: & duae quasi passiones notionales scilicet generari & spirari: sed etiam dare spntum sctantm esset actio notionalis: & similiter dari, esset quasi passio notionalis: & similiter actio notionalis esset recipere spcanium sctuntum tam ex parte patris quam ex parte filii. consequens falsum est: quia tunc essent plures notiones quam expositae: quod falsum est secundum sanctos, & etiam apud doctores. ergo &c.
⁋ Contra. illud quod voluntate liberali ab vno in alterum procedit: & per hoc habet esse illius: datur ab illo a quo sic procedit vt donum illi in quo procedit. In hoc enim procedit ratio dationis doni quae dicitur donatio. Spiritus sctuns autem sic procedit a patre in filium etiam secundum graecos, qui non ponunt ipsum procedere a filio: sicut patet ex supra deteriatis. ergo &c.
⁋ Dico iuxta processum vltimae rationis, quod spiritus sanctus datur vt donum a patre filio, & econverso: in hoc videlicet quod ab vtroque procedit liberali voluntate: non solum vt persona distincta ab illis a quibus procedit, & in se subsistens: sed etiam cum hoc vt in alio existens. lta quod actus procedendi quo spiritus sanctus procedit: non solum terminatur ad spntum sctunim vt ad personam quae producitur: sed etiam ad personam in qua producitur, vt ad filium inquantum procedit a patre in filium: & ad patrem inquantum procedit a filio in patrem. lta quod licet vnica productione siue processione aeterna spiritus sanctus procedat a patre & filio secundum superius determinata: est tamen istam processionem dupliciter considerare. Vno scilicet modo vt ipsa est a patre: alio autem modo vt ipsa est a filio: sicut & vnicam substantiam deitatis est considerare vt est patris, & siliter vt est filii: & aliquod aliter attribuitur ei vt est patris, quam vt est filii: vt patet ex supius determinatis. Et vtroque modo est processionem illam considerare dupliciter. Vno scilicet modo vt est terminata ad personam spiritus sancti subsistentem secundum se. Alio modo vt quando vlterius progreditur & terminatur ad personam in qua spiritus sanctus producitur. Et hoc ad modum quo gratiae creatio in anima consideratur vno modo vt terminatur ad ipsam gratiam de non esse in esse productam. Alio modo vt mediante gratia per hoc quod producitur in anima, terminatur quoquo modo in animam. Et primo modo processio spiritus sancti considerata proprie dicitur productio a liberali voluntate naturali: sicut productio gratiae de non esse in esse dicitur creatio. Secundo autem modo considerata proprie dicitur datio siue donatio a voluntate liberali: sicut creatio gratiae in anima proprie dicitur datio siue donatio. Et tam productio spiritus sancti quam donatio coniter dicitur processio: sicut tam creatio gratiae quam eius donatio coniter dicitur processio qua spiritus sanctus procedit in dono suo in creaturam. Sed processio spiritus sancti secundum seipsum vtroque illorum modorum aeterna est, & vna & eadem actio secundum rem, differens sola ratione. Processio autem eius in dono suo vtroque illorum modorum est tporalis. Differt autem secundum rationem processio spiritus sancti secundum seipsum vtroque dictorum modorum tam ex parte terminorum quam ex parte procedentis. Primo enim modo processionis terminus est ipse spiritus sanctus procedens. Secundo auntem modo terminus est ille in quem procedit. Item primo modo processionis procedit ipse spiritus sctuns proprie vt est spiritus & persona in se subsistens. Secundo autem modo proprie procedit vt est amor duos inter se connectens. Pater enim spirando spiritum sanctum in filium, dat ipsum filio vt amorem suum quo illum diligit: & hoc aeternaliter eodem actu quo ipsum spirat: tam in ordine ad illum quid ipsum dat quam in ordine ad illum cui datur lpsum enim spcentum sanctum dari filio non est aliud quam ipsum spirari in filium: & similiter patrem dare spiritum sctantm filio, non est aliud quam ipsum spirare in filium: & differunt sola ratione & ordine atque relatione: quia spirare & spirari simpliciter solummodo dicunt ordinem realem & relationem inter spirantem & spiratum: & spirari in filium vel in patrem mediante spirato, dicit ordinem rationis inter spirantem atque dantem spiritum sanctum: & illum in quem spiratur, siue accipientem cui datur: & similiter inter spcantum sanctum vt est donum, & illum quid illum dat: & similiter cui datur. Et est vndique relatio rationis: in quo differt ista datio a datione quae datur vt donum a patre & filio creaturae intellectuali temporaliter. Illa enim datio in ordine ad illum cui datur, vt est actiua in dante, relationem importat solummodo secundum rationem: sed aeternam: & nouam determinationem quando secundum actum dat: vt est eadem secundum rem cum processione aeterna qua procedit & spiratur ille cui datur. Vt vero est illa datio passiua & receptio quaedam in eo cui datur, in ordine ad dantem temporalis est: & secundum rem alia processio ab illa qua procedit aeternaliter a dante: & fundatur in illa relatio realis quae est in recipiente in ordine ad dantem, & similiter in ordine ad ipsum. Recipitur enim vera transmutatione reali temporaliter a recipiente licet detur absque omni transmutatione dantis & doni. Et per hoc etiam ipsa processio spiritus sancti in creaturam licet aeterna sit vt est processio, & in ordine ad illos a quibus procedit: temporalis tamen est vt est receptio & in ordine ad illud in quod procedit: & fundatur secundum eam relatio realis in eo in quem procedit ad illos a quibus procedit: & similiter in ipso dono ad illud in quod procedit. Quae tamen est aeterna, licet nouam recipiat denominationem: sicut & quaelibet relatio dei ad creaturam: ex parte dei secundum rationem est et aeterna: & solummodo nouam sortitur denominationem: licet tamen econverso ex parte creaturae sit tmporalis: & secundum rem: secundum quod hoc alibi latius declarauimus. Illa autem datio quae pertinet ad dationem spiritus scti creaturae, in ferius exponenda est: nec de ipsa aliquod ad propositum. De ista autem datione qua datur filio a patre vel econverso quo ad relationes quae circa illum considerantur, est aduertendum quod respectus & relatio in hoc conveniunt & differunt, quod non est respectus sine relatione, nec econverso. Dis etiam relatio est respectus quidam: sed non econverso: puta dextrum in animali relatio est ad sinistrum in eodem, & respectus ad illud, siue respectum est habens ad illud. Dextrum autem in animali respectum habet ad columnam quae sita est a dextris ipsius animalis: & per hoc est finistra animali: & est finistrum in colunna relatio secundum rationem ad dextrum in animali: & respectus ad illud secundum rationem fundatur in relatione secundum rationem: cum econverso respectus in animali ad columnam sit respectus secundum rationem fundatus in relatione secundum rem quae est dextrum in animali, quam habet non ad finistrum columnae, ad quod non habet relationem neque respectum nisi secundum rationem: sed ad sinistrum animalis: ad quod etiam habet respectum secundum rem. Et secundum hoc omnis relatio secundum rem est respectus secundum rem in ordine ad illud ad quod refertur secundum rem, & econverso. Et similiter omnis relatio secundum rationem sic est respectus secundum rationem ad illud ad quod refertur secundum rationem, & econverso. Relatio etiam secundum rem bene habet in se respectum secundum rationem fundatum in illa in ordine ad illud ad quod refertur secundum rationem: propter scilicet respectum secundum rationem fundatum in illa: vt in dextris animalis fundatur respectus secundum rationem ad sinistrum colunnae propter illum respectum. Et per hunc modum quo omnis relatio inter animal & columnam secundum dextrum & finistrum ortum habet a dextro quid secundum rem est in animali: quia. scilicet in dextro animalis fundatur respectus secundum rationem ad columnam, per quod coluna secundum rationem est sinistra animali: Dico quod omnis relatio inter donum quod est spiritus sctuns, & donantem, & illum cui donatur, & illorum per consequens inter se, ortum habet a relatione quae secundum se est in dono quod est spiritus sctuns: quia. scilicet in illa fundatur respectus quo spiritus sctuns donum est, & respicit donantem & illum cui donatur: & est respectus secundum rationem, a quo habet ad illos relationem secundum rationem & illi etiam inter se. & hoc siue consideretur vt donum datum creaturae a diuinis personis, siue vni personae diuinae ab alia. Et per hunc modum respectus verbi ad ea quae dicuntur verbo, & similiter ad dicentem verbo, & dicentis verbo ad dictum verbo inter se secundum rationem fundatur in relatione reali qua est verbum dictum a patre. Ex quo patet magna differentia inter verbum & donum. Verbum enim quod est filius, eo quod est verbum respectum realem importat ad dicentem verbum: & respectum rationalem ad dicentes verbo: & similiter ad dicta verbo. Donum enim quod est spiritus sanctus, eo quod donum est nullum respectum realem importat ad dantem ipsum: neque ad illum vel illud cui datur: sed secundum rationem tantum: quae tamen propria est spiritui sancto: sicut proprium est soli filio: non tantum quod sit verbum quod dicitur: sed etiam quod sit verbum quo singula dicuntur.
⁋ Quod arguitur primo contra iam determinata: quod spiritus sanctus non datur vt donum a patre filio nec econuerso: quia tam filius quam pater habent spiritum sanctum apud se in eo quod ab ipsis procedit: Dico quod habens aliquid in se, siue apud se, vno modo bene etiam potest illud recipere & habere ab alio, alio modo. & sic recipit quod habet: sed modo alio quam quo habet illud. sicut aliquis qui habet aliquid vno modo: sed non habet illud alio modo: puta qui habet alicuius rei ossessionem: sed non proprietatem: potest illam dare quo ad possessionem: nequaquam autem quo ad proprietatem. Vnde filius licet habeat spiritum sanctum eo quod ab ipso procedit non recedendo, vt procedit argumentum quia tamen vt amor etiam procedit a patre in filium secundum superius determinata: ideo vt procedit a patre bene a patre datur filio: & filius eum recipit a patre. Et sic eum habet alio modo a patre quam a se: quia a se habet ipsum per hoc quod a se procedit subsistens in eo. Apatre autem habet ipsum per hoc quod a patre procedit in ipsum vt in amatum ab eodem procedentem. Et sic sicut nemo potest dare quod nullo modo habet: bene tamen potest dare vno modo quid non habet alio modo: sic non potest accipere ab alio id quod habet a se secundum omnem modum quo natum est haberi: potest tamen bene accipere ab alio secundum vnum modum id quod habet a se secundum alium modum. Et sic filius spiritum sanctum quem habet in se vt est persona subsistens per hoc quod ab ipso procedit: bene habet etiam a patre vt ille est amor connectens per hoc quod procedit patre secundum determinata. sic etiam econverso contingit habere. scilicet a se, & etiam a filio.
⁋ Per. hoc pa et responsio ad secundum. Quod dicitur, id quid datur alicui non habetur ab illo cui datur si non detur eidem &c. Dico quod verum est si daretur illi omni modo quo natum est haberi: quia vt procedit argumentum vlterius de eo quod habet quis ex alterius dono, quo ad modum quo habet illud ex dono: potest dici, Quid habes quod non accepisti: Sed quando aliquid datur tantum secundum modum vnum habendi, quod etiam est haberi secundum alium modum habendi: bene potest illud ab aliquo haberi de seipso: & etiam ex alterius dono. vt contingit in voluntate secundum iam dicta de spiritu sancto: de quo verum est dicere tam ex parte filii quam ex parte patris, quod vterque illorum habet ab illo vno modo illum quem non accepit: sed ex se habuit alio modo. Sed secus est de diuina substantia habita in filio a patre per generationem: & in spiritu sancto ab vtroque per spirationem: quia filius secundum nullum modum habendi quo diuina substantia nata est haberi, aliunde est quam a patre: similiter nec spiritus sanctus aliunde quam a patre & filio. Propter quod de diuina substantia ex parte filii & spiritus sancti potest dici. Quid habes quod non accepisti: quia nullo modo ex se habent diuinam substantiam: sed ab alio: non ex dono, sed ex naturali processione.
⁋ Ad tertium: si spiritus sanctus detur vt donum filio a patre: aut ergo datur vt iam existens aut vt non existens: Dico quod cum ista interrogatio implicet ordinem quendam existentiae dati ad actum dationis: ordo iste potest intelligi fore durationis vel naturae. Si primo modo, dico quod neutra pars dif iunctionis concedenda est: quia spiritus datur a patre filio aut econuerso neque vt iam existens priusquam detur: neque vt prius non existens. Non primo modo: quia & existit procedendo ab aeterno a patre: & similiter datur filio & econuerso: & sic datur vt nunquam praeexistens. Neque secundo modo: quia vt procedit argumentum, Spiritus sanctus nunquam fuit non existens: & sic non datur vt prius quam detur non existens: & simul cum eo quod datur accipiendo existere. Sed secundo modo dico quod spiritus sanctus datur non vt iam in dando non existens: sed vt in dando existens. ita quod simul duratione sint existere eius secundum esse personale & subsistentiae a patre & filio: & datio eius filio a patre, & patri a filio. sed ordine quodam naturae existentia illius est primum: & dari eiusdem secundum. Et per hunt modum spiritus sanctus si debeat dari existit primo vt possit dari secundo.
⁋ Et quod tunc vlterius arguitur, quod si ita est, alia ergo est actio qua spiritus sanctus datur mu tuo filio a patre & econuerso: & qua procedit ab vtroque: Dico quod secundum iam dicta spiritum sanctum procedere a patre & filio vt est persona subsistens, reuera ordine quodam naturae primum est, & ipsum procedere in filium a patre vel econuerso vt donum quod est dare ipsum, est secundum. Licet enim eadem processio vtrobique sit secundum rem, differt tamen secundum rationem: sicut differunt secundum ra- tionem productio spiritus sancti secundum se, & productio eius in filio a patre vel econverso. Et est ordine naturae ratio processionis spiritus sancti prima respectu rationis processionis eiusdem in alterutrum illorum. Spitus sctuns enim a patre procedit quasi accipiendo esse: licet non potest non esse neque duratione: neque natura. Ab eodem autem procedit quasi vlterius in filium vt iam habens. Re vera ergo vt procedit obiectio, alia est actio qua spiritus sanctus mutuo datur filio a patre: & qua procedit ab vtroque: sed secundum rationem tantum. Propter quod non sequitur vlterius quod dare spiritum & spirare ipsum sint duae actiones notionales: non secundum rationem tantum: & similiter dari & spirari: quod nullum est inconveniens: Quemadmodum verbum & filius sunt duae relationes notionales differentes secundum rationem tantum.
On this page