Quaestio 2
Quaestio 2
CIrca Secundum arguitur quod non sit ponendum plures esse relationes cones nec in di uinis nec in creaturis, sic. Acuius vnitate secundum numerum in aliquibus aliqua dicuntur idem simpliciter, ab eius vnitate secundum speciem dicuntur idem specie, & ab eius vnitate secundum genus dicuntur idem genere: vt patet in praedicamento substam tiae. sed ab vnitate numerali quantitatis & qualitatis dicuntur habentia illam inter se esse idem simpliciter: sicut & ab vnitate numerali substantiae. Cuius probatio est in diuinis, quia enim in illis tanta vnitas numeralis est in quantitate & qualitate: quanta est vnitas numeralis in substantia: ideo non secundum rationem maioris vnitatis referri debent inter se personae diuinae secundum substantiam quam secundum quantitatem aut secundum qualitatem. Nunc autem secundum maiorem rationem vnitatis referuntur adinuicem quae referuntur per identitatem, quam quae referuntur per aequalitatem, aut per similitudinem. Maioris enim vnitatis est aliqua esse eadem, quam aequalia aut similia, quia aequalia aut similia bene negantur esse eadem. prout Ioan. ix. dicebant quidam de caeco nato: nequaquam est hic sed similis ei. sed non econuerso. Quare cum diuinae personae dicantur eaedem simpliciter secundum substantiam numeralem siue singularem quae est in illis: consimiliter ergo debent etiam dici eaedem secundum quantitatem & qualitatem singularem quae est in eis. Consimiliter vlterius etiam in creaturis diuersis in quibus est eadem quantitas aut qualitas secundum speciem, personae debent dici secundum illam eaedem specie. Sed identitates specie & numero & genere pertinent ad vnum modum relationis communis, quare cum relatio communis non accipiatur nisi a substantia, quantitate, & qualitate, non est ergo nisi vnus modus relationis communis in diuinis & in creaturis.
⁋ Specialiter autem quod non sit nisi vnus modus relationis communis in diuinis, arguitur sic. Non est relatio communis in aliquibus, nisi secundum vnum commune absolutum existens in illis: vt iam tactum est supra, & amplius declarabtur infra. In diuinis autem non est nisi vnum commune absolutum scilicet substantia: quae sola cum tribus relatiuis proprietatibus constituit tres personas secundum superius determinata. Ab vno autem in substantia non sequitur ni si vna relatio communis quae est identitas: vt infra declarabitur. ergo &c.
⁋ Contrarium arguitur Primo in creaturis: quia secundum dictum Philosophi. v. Metapis. vt habitum est in quaestione praecedenti, relationes com munes sunt idem, aequale, & simile, & eorum contraria. Isti autem sunt plures modi & diuersi. ergo &c.
⁋ Secundo arguitur idem specialiter in diuinis sic. Quicquid est dignitatis simpliciter: diuinis per-a a sonis attribuendum est secundum superius determinata. Sed dignitatis simpliciter est quod persona quaecumque diuina sit eadem alteri personae diuinae, non solum eadem: sed & similis & aequalis, & tanto maioris dignitatis est hoc illi: quanto persona altera est dignior. Quare cum quaelibet persona diuina sit dignissima, cuilibet ergo personae diuinae tribuendum est quod sit aequalis & similis, non solum eadem cuilibet alteri personae diuinae.
⁋ Dico iuxta dicta in praecedenti quaestione, quod cum communicatio plurium in eodem siue in aliquo vno absoluto sit ratio communis habitudinis illorum adinuicem, in qua consistit ratio relationis communis: plura autem sunt absoluta in quibus aliqui vel aliqua comnmunicare pos sunt: immo in quibus communicant, tam in diuinis quam in creaturis: quia in illis sunt rationes plurium perfectionum, quae omnes in deo ad dignitatem pertinent: vt patet ex superius determinatis: & per consequens communicatio in illis: & similiter habitudines relationum illorum inter se quae fundantur in illis quae communicantur: Propterea igitur necesse est ponere plures relationes communes tam in diuinis quam in creaturis. Et secundum hoc processit vltima ratio specialiter in diuinis, & penultima conmuniter & in diuinis & in creaturis, quae secundum hoc concedendae sunt.
⁋ Ad primum in oppositum: quod ab vnitate numerali quantitatis & qualitatis dicuntur habentia illas, idem: ergo & similiter ab vnitate earundem secundum speciem & secundum genus: & sic non est nisi relatio communis identitatis secundum illa &c. Dico quod quantitas & qualitas tam in diuinis quam in creaturis dupliciter possunt considerari. Vno modo comparando illas sibiipsis & eis quae sunt sui generis: puta quantitatem quantitati, & qualitatem qualitati. Alio modo comparando illas ad subiecta in quibus sunt: non vt dantia illis esse simpliciter: sed rationem perfectionis in bene esse. Quod dico ad differentiam substantiae quae in nullo est sicut in subiecto: sed si est in aliquo vt aliquid illius, hoc est solummodo sicut in constituto per illam, & vt recipiente esse simpliciter per illam. sed hoc inquantum includit in se primo: prout infra declarabitur: sicut in creaturis recipit esse compositum & in esse constituitur & a materia & a forma. Si primo modo, bene verum est quod ad illa consequitur identitas: qua. scilicet quantitas aut qualitas vna, dicitur eadem numero: & plures quantitates aut plures qualitates dicuntur eaedem specie aut genere: prout tangitur in argumento: sed in ista comparatione non considerantur in ordine ad substantiam. Propter quod licet secundum istam comparationem identitate denominantur quantitates aut qualitates secundum se: non sequitur tamen quod secundum talem identitatem denominent subiecta habentia illas in se. de quorum subiectorum habitudine per relationes communes fundatas in illis aut in eis quae habentur in illis: siue vt perficientia in esse: siue in bene esse, est hic sermo. Si ergo secundo modo consideretur comparatio quantitatis & qualitatis scilicet in ordine ad sua subiecta: dico quod ad communionem quantitatis aut qualitatis siue secundum numerum, siue secundum speciem, siue secundum genus: nunquam sequitur habitudo identitatis: sed solum modo aequalitatis secundum communionem quantitatis: quia proprium eius est. secundum eam aequale vel inaequale dici: & similitudinis secundum communionem qualitatis: quia proprium eius est. secundum eam simile vel dissimile dici: vt vult Philosophus in praedicamentis. Et ideo sicut a comnmunione substantiae habetur vnus modus relationis communis quae dicitur identitas: sic a communione quantitatis habetur alius qui dicitur aequalitas, & a conmunione qualitatis tertius: qui dicitur similitudo. Et sunt ad minus tres modi isti relationum conmunium in illis in quibus habent esse: substantia quantitas & qualitas, siue in diuinis siue in creaturis.
⁋ Sed quod arguitur quod ab vnitate numerali quantitatis aut qualitatis in diuinis non habetur nisi identitas: ergo nec in creaturis ab identitate secundum speciem, aut secundum genus: Dico quod illud falsum est in diuinis, & etiam falsum est hoc conclusum ex illo in creaturis: quia nec in deo nec in creatu ris sequitur identitas aliqua ex quantitate aut qualitate inquantum habent rationem quantitatis aut qualitatis. Quod ergo ad probationem illius in diuinis dicitur: quod tanta est vnitas numeralis quantitatis aut qualitatis in diuinis personis quanta est substantiae: dico quod verum est, & quod cum hoc etiam verum est quod idcirco etiam non secundum rationem maioris vnitatis debent referri inter se diuinae personae secundum substantiam quam secundum quantitatem aut secundum qualitatem.
⁋ Quod autem assumitur vlterius, quod secundum ratio nem maioris vnitatis referantur inter se quae referuntur secundum identitatem quam quae referuntur secundum aequalitatem aut similitudinem: dico quod non est verum quando referuntur aequalitas aut similitudo a tanta vnitate in quantitate & qualitate, a quanta vnitate sumitur identitas: vt contingit in diuinis, in quibus identitas, aequalitas, & similitudo sumuntur ab vnitate numerali substantiae, quantitatis, & qualitatis, & etiam in creaturis quo ad aequalitatem & similitudinem substantiales & identitatem secundo modo identitatis inferius distinguendae. In diuinis enim in quibus sumuntur identitas, aequalitas, & similitudo ab vnitate numerali substantiae quantitatis & qualitatis, non est maioris vnitatis personas esse easdem quam ipsas esse aequales aut similes. Similiter in creaturis in quibus sumitur identitas secundo modo dicta ab vnitate speciei aut generis, & similiter aequalitas & similitudo substantiales: vt inferius declarabitur: non est maioris vnitatis aliqua esse eadem: puta Petrum & Paulum in humanitate, quam eos esse in humanitate aequales aut similes: sed tunc solummodo verum est, quod secundum rationem maioris vnitatis referuntur inter se quae referuntur secundum identitatem, quam quae referuntur secundum aequalitatem aut similitudinem: quoniam aequalitas & similitudo non sumum tur a tanta vnitate in quantitate & qualitate a quanta vnitate sumitur identitas: vt contingit in creaturis quo ad aequalitatem & similitudinem siue substantiales siue accidentales, & identitatem primo modo dictam: in quibus aequalitas aut similitudo nunquam accipiuntur ab vnitate numerali quam titatis aut qualitatis. Immo sicut aequalia & similia necessario sunt diuersa secundum rem: quia nihil sibiipsi est aequale aut simile, sicut infra patebit: sic alia & alia quantitas est secundum quas dicuntur equales, & alia & alia qualitas secundum quas dicuntur similes: prout similiter infra declarabitur. Identitate autem primo modo identitatis: qua. scilicet aliquid dicitur idem sibiipsi: bene accidit ab vnitate substantiae numerali in creaturis esse maioris vnitatis personas aliquas esse easdem quam aequales aut similes: sicut in exemplo de Io. ix. Illi enim qui demonstrato caeco prius dicebant de illuminato, nequaquam est hic sed similis illi, intendebant per similitudinem illam excludere identitatem, quasi dicerent: simi lis est illi, sed non idem. Sed postquam secundum veritatem vna persona erat prius caeca: & postea illuminata non erat similis sed eadem, non solum in substantia: sed etiam in personalitate. quo ad hoc enim nulla est differentia in creaturis. Quaecumque enim persona creata est eadem alteri in substantia, est eadem alteri in personalita te: quia in creaturis idem numero non diuersificatur nisi nomine & definitione, proprio & accidente: vt dicitur in Topicis. & in proposito diuersa erat solo accidente persona prius caeca & postea illuminata: licet quo ad illud magna sit differentia in diuinis: quia in diuinis vna persona bene est eadem alteri in substantia: & hoc secundo modo identitatis, quo non est aliquis vel aliquid idem sibiipsi sed alteri tantum: licet nulla sit eadem alteri in personalitate. Sic enim non est persona eadem nisi sibiipsi. & hoc primo modo identitatis. Propter quod similitudo in diuinis excludit identitatem in persona: sed non in substantia. Et iuxta assuetudinem nostram circa creanturas in intelligendo eadem aequalia & similia secundum rationem maioris & minoris vnitatis, non tanta occurrit prima fronte animo nostro vnitatis perceptio inter personas etiam diuinas quando dicuntur aequales aut similes, sicut quando dicuntur esse eaedem. Et sic non solum in creaturis sed etiam in diuinis sicut ab vnitate substantiae habetur identitas, & non nisi identitas: sic ab vnitate quantitatis habetur aequalitas & non nisi aequalitas: & ab vnitate qualitatis similitudo & non nisi similitudo, non obstante quod tanta est vnitas numeralis in deo quantitatis & qualitatis, quanta est substantiae: licet propter hoc alio modo habeant esse & differenter identitas, aequalitas, & similitudo in deo & in creaturis, sicut infra patebit. Veruntamen quia propter vniformen vnitatem in deo numeralem substans tiae quantitatis & qualitatis tres personae sicut sunt vnum in substantia & vna substantia: sic sunt vnum in quantitate & vna quantitas: puta magnitudo: & vnum in qualitate, & vna qualitas: puta sapientia. Et etiam quia vna res singularis sunt in deo substantia, quantitas, & qualitas: ideo aliqui putauerunt quod in deo idem penitus & eadem relatio essent identitas, aequalitas, & similitudo, aut omnino conformes: ita quod illud quod de vna illarum dicitur de aliis intelligatur. Propter quod (vt putatur) Magister in sententiis, & Magistri in scriptis suis disputant aliqua de aequalitate: modicam autem aut nullam mentionem faciunt de identitate aut similitudine, dantes intelligi de identitate & similitudine illa quae determinant de aequalitate: licet magna diuersitas sit inter hoc tam in diuinis quam in creaturis, maxime identitatis ad aequalitatem & similitudinem: quae magis inter se conueniunt tam in diuinis quam in crea turis, quam identitas conueniat cum illis ambabus, vel cum altera illarum, secundum quod haec omnia patebunt inferius. Et quod tres personae (vt dictum est) sicut sunt vna substantia, & vnum in substantia: sic sunt vnum in quantitate & qualitate, & vna quantitas atque vna qualitas: hoc pertinet ad primam comparationem quantitatis & qualitatis praedictam. Vnde & propter hoc tres personae bene dicuntur esse idem in quantitate & eadem quantitas, & idem in qualititate sicut & eadem qualitas: quemadmodum dicuntur esse idem in substantia & eadem substantia. Sed de hoc nihil ad aequalitatem & similitudinem: quod scilicet in diuinis debeant esse eadem relatio communis cum identitate, & hoc ideo, quia sequuntur quantitatem & qualitatem secundum aliam earum comparationem: vt dictum est. De hoc etiam nihil ad propositum, quod scilicet idem re sint & vnum in diuinis substantia quantitas & qualitas. Hoc enim non facit nisi ad hoc quod identitas & aequalitas atque similitudo differant in diuinis secundum rationem, cum tamen in creaturis differant secundum rem: vt infra patebit. Sed nihil facit hoc ad differentiam secundum formam & speciem rationis inquantum sunt relationes secundum rationem, sicut in creaturis differunt secundum formam & speciem rei: inquantum sunt relationes secundum rem: secundum quod etiam infra patebit.
⁋ Per hoc patet ad secundum. Cum arguitur, non est commune absolutum in deo super quod fundetur communis relatio nisi substantia: dico quod verum est secundum rem differens a substantia. Sunt tamen in ipso quantitas & qualitas absoluta quaedam differentia a substantia secundum rationem, secundum superius determinata. Et ideo relationes communes fundatae super illas sunt diuersae secundum rationem, ab illa quae fundatur su per substantiam: licet non secundum rem ab illa differant: & licet solummodo differant per rationem, nihil minus tamen differunt secundum formam & speciem: vt iam dictum est.
On this page