Quaestio 1
Quaestio 1
CIrca Primum arguitur quod non sit aliqua relatio communis, Primo sic generaliter tam in diuinis quam in creaturis. Sicut non dicitur relatio propria nisi quia solum vni creatorum convenit: puta paternitas in diuinis soli patri, & filiatio soli filio, & vniverstalit illae quae sunt in actiuis & passiuis: sic non dicitur relatio communis nisi quia convenit vtrique extremorum relatorum inter se. Sed non est aliqua relatio talis neque in diuinis neque in creaturis: quia tam in his quam in illis relationis esse est ad aliud se habere: nec est relatio nisi inter relatiue opposita: Talia autem non sunt aliquibus communia: contraria enim & vniversale opposita non sunt simul in eisdem. ergo &c.
⁋ Secundo sic. cum opposita nata sint fieri circa idem: cone autem opponitur proprio: si ergo sint relationes cones in deo aut in creaturis: opponuntur propriis relationibus in eisdem. hoc autem falsum est: quia in diuinis relationes propriae non opponuntur nisi inter se tantum. Similiter in creaturis non sunt rlesiones propriae: sed quae sunt, non sunt nisi in actiuis & passiuis, & in mensuris: quae non opponuntur nisi inter se. ergo &c.
⁋ ldem arguitur tertio: sed specialiter in diuinis. Primo sic. secundum Damas. li. Sententiarum suarum ca. ii. &. xi. Pater & filius & spiritus sanctus secundum omnia sunt vnum praeter generationem, ingenerationem, & processionem. Sed relationes cones siquae sunt in diuinis sunt, praeter genera rationem & ingenerationem & processionem: quia istae non sunt communes sed, propriae secundum ratione principii aut principiati: suntque praeter illa vnum: tum quia illud est substantia: & substantia non est relatio: tum quia secundum relationem ipsa relata non sunt vnum: sed potius alia & alia, quia (vt iam dictum est) relationis esse est ad aliud se habere. ergo &c.
⁋ Quarto sic. in dicto cap. xi. dicit Damasc.s In omnibus creaturis conitas siue quod cone est: ratione consideratur. in supsubstantiali autem trinitate econtrario est. illic enim cone & vnum re consideratur. Sed relationes cones re non possunt considerari in diuinis: quia in diuinis nihil potest considerari re nisi substantia: quae est res vna absoluta & non relatio: sicut dictum est & tres personae quae sunt tres res subsistentes relatiue: & quaetuor relationes reales: quaerum nulla est communis tiritit bus personis. ergo &c.
⁋ Quinto sic. quaelibet relatio communis habet aliam relationem communem sibi contrariam & oppositam: puta in creaturis identitas diuersitatem: aequalitas inaequalitatem: similitudo dissimilitudinem. Nunc autem ita est de oppositis & contrariis quod nata sunt esse circa idem, quare cum tales contrarietates relationum communium nullo modo natae sint esse circa deum: quia in ipso nulla cadit diuersitas: nulla inaequalitas nulla dissimilitudo: vt infra videbitur. ergo &c.
⁋ Contrarium arguitur Primo coniter tam in deo quam in crea turis sic. Relatio quae eodem nomine & eadem ratione denominat vtrumque relatorum: & cui secundum idipsum convenit esse in illis: est relatio communis. In hoc enim consistit ratio communis. Talis relatio habet esse tam in diuinis quam in creaturis, vt infra patebit de identitate, aequalitate, & similitudine. ergo &c.
⁋ Secundo arguitur idem specialiter in diuinis sic. secundum philosophum. i. Ethicorum. quanto aliquod est communius tanto est diuinius, nobilius, atque dignius: & ideo tanto etiam magis deo conuenit & eidem attribuendum est secundum superius determinata, quare cum in diuinis sint relationes propriae quales inueniuntur in creaturis: multo fortius ergo & in eis sunt aliquae communes.
⁋ Hic oportet primo videre quare relatio dicitur communis & quae. Secundo vnde habet quod sit communis. Tertio concludetur intentum.
⁋ De primo aduertendum est quod relatio dicitur communis quae secundum idem nomen & eandem rem & eadem ratione relatis per ipsam conuenit. & haec est ratio quare dicitur communis. Vnde hilosophus. v. meta. loquens de relationibus comomunibus, dicit quod aequale simile & idem omnia dicuntur secundum eundem modum: quia referuntur ad vnum. Quod tamquam cam dictorum exponens Commeto. dicit ibidem sic. Proprium est istis tribus generibus relatiuis: quod proportio in eis est eadem in vtroque extremo. Similium enim vtrumque simile: & similiter aequalia. Et hoc intendebat cum dixit: quia referuntur ad vnum. id est quia conveniunt in aliquo. Et econtrario in aliis speciebus relationis scilicet secundum potentias & mensurationes. Et intellige de contrariis eorum quod dictum est de eodem aequali & similit quia diuersorum vtrumque diuersum est: & inaequalium vtrumque est in aequale & dissimilium vtrumque dissimile est: quae sunt tres contrarietates secundum tria genera relationum conmunium, vt infra patebit. Et sumit hic Commetn. proportionem eandem pro conformi & mutua habitudine extremorum adinuicem. Et hoc (vt dicit) intendebat Aristotel. cum dixit: Quia referuntur ad vnum. id est secundum Comment. quia conveniunt in aliquo. Econtra in aliis spebus relationis. Conveniunt autem in vno, & hoc vel in speciali: vt vbi sub ommuni habitudine & conformi nulla continetur habitudo difformis: vt puta sub idem titate aequalitate & similitudine omnis habitudo contenta est conformis Qualis enim est habitudo vnius extremi ad alterum: talis est econverso. Vel in generali: vt si sub communi habitudine conformi continentur habitudines difformes: prout sub inaequalitate quae sub ratione & nomine inaequalitatis est relatio communis inaequalium: quod vtrumque est inaequale: continentur habitudines sic difformes: vt scilicet alterius modi sit habi bitudo vnius extremorum ad alterum: alterius vero econverso. Cum enim duo & quatuor sunt iaequalia & vtrumque eorum est & dicitur aequale alteri: tamen quia secundum philosophum. x. Met. inaequale continet maius & minus: vnum eorum, puta quatuor, est inaequale duplum: alterum vero, puta duo, est inaequale sub duplum. Et sic licet sit eadem habitudo inaequalitatis in generali illorum adinuicem: tamen est alia & alia habitudo in speciali: qua vnum dicitur ad aliud habitudine dupli ad subduplum. Alterum vero econverso habitudine subdupli ad duplum. Dicuntur tamen nihilominus omnia haec: relatiua relatione communi: & hoc propter conem habitudinem generalem sub nomine inaequalis: sub quo ambo continentur: & duplum tamquam maius: & subduplum tamquam minus: & sic de caeteris habitudinibus diuersis contentis sub inaequali: & similiter de contem tis sub diuerso & dissiii. Et propter talem conformitatem relationum conmunium in nomine: relationes cones appellari possunt relationes consimilium nominium: Et hoc ad differentiam relationum in actiuis & passiuis at quod in mensuris: quae semper sunt consimilium nominium: licet non solum propter nominium conionem dicantur relationes cones sed potius propter conionem rationis & rei super quam fundantur, vt iam dicetur.
⁋ Sed ista communio nominm in genere talium relationum semper inuenitur: non autem semper in speciebus: in quo aliqui errabant dicentes quod duplum subduplum, multiplex submultiplex, & huiusmodi relationes non continentur sub genere relationum conmunium: quia non sunt eorundem nominim. Distiguebant enim relationes omnes in relationes nominium dissiilium & nominim silium: & dicebant quod secundum philosophum. v. Meta. relationes dissimilium nominium ad tria genera relationum reducuntur cilicet ad relationes modo numeri & secundum potentiam & secundum mensuram: quia in istis vtrumque relatiuorum non simpliciter induit idem nomen. Nam mensura & mensuratum: agens & actum: duplum & subduplum: non penitus idem nomen habent. Et (vt dicunt) simiter ad tria genera reducuntur relatiua similium nominim. Nam (vt dicunt) talia relatiua secundum vnitatem accipiuntur. Vnitas autem tripliciter accipit scilicet in substantia, in quantitate, & in qualitate. Et secundum hoc tres sunt relationes similium nominim. Quia secundum philosophum. v. Meta. Vnum in substantia facit idem: vnum in quantitate facit aequale: vnum in qualitate facit simile.
⁋ Sed non est omnino ita vt dicunt nec intelligunt mentem Aristotelis distinguentis tres modos relationum in v. Meta. & sub vno illorum modorum comprehendit idem, aequale, & simile. Vnde dicit ibidem expresse. Aequale idem & simile dicuntur secundum vnum modum. Et quia contraria sunt sub eodem genere: secundum eundem in x. Meta. modi autem relationum vocantur relationum genera: sub eodem ergo modo relationis cum illis continentur eorum contraria. scilicet diuersum inaequale & dissimile. Et sunt omnia haec relatiua similium nominum: & relationes communes: & sic totum genus relationis est rsionum conium siue similium nominm: & non aliarum. & est omnium talium contentiuum. Et sic relatiua communium nominium non solum accipiuntur secundum vnitatem siue secundum vnum, vt illi putant: sed etiam secundum multum. Constat autem quod hoc non obstante duplum & dimidium & caetera talia quae dicuntur modo numeri, continentur sub aequali: quod est nomen vnum cone eis quo inuicem referantur in genere: licet sub diuersis nominibus referantur in speciebus. Et sic sub eodem modo relationum comounium & consimilium nominium continentur idem & diuersum: simile & dissimile: aequale & inaequale. Nec faciunt relationes illae quae sunt dissimilium rationum in suis speciebus, vnum modum relationis per se: quia licet sint dissimilium nominium in suis speciebus: sunt tamen similium nominium in suo genere: & in nomine sui generis: sicut duplum & suba duplum sub nomine inaequalis, quod non contingit plus in inaequali quam in aequali: nisi propter maiorem diuersitatem quantitatum in quibus fundatur inaequalitas: quam sit illorum in quibus fundatur aequalitas: aut etiam qualitatum in quibus fundantur similitudo & dissimilitudo, & substantiarum in quibus fundantur idem & diuersum. Hic super illud Boethii. i. de triniitate. ca. xiii. Dem aequale aequali aequale: & simile simili simile est. dicit Comment. Quae videlicet eiusdem nominis sunt relationes: ipsae quoque quantitates & qualitates secundum quas ea in quibus sunt aequalia sunt atque similia: etsi illa proprietate qua subiectorum suorum altera quidem huius altera vero illius proprie sunt, diuersae intelliguntur: non tamen ideo diuersae sicut dupli & dimidii & caeterorum inaequalium quantitates. Et ita licet duplum & subduplum non sunt eorundem nominium neque habitudinum in speciali: quia tamen sunt eorundem nominium & earundem habitudinum in generali: & hoc quando reducuntur ad inaequale: ideo omnia illa pertinent ad genus relationum conmunium: & distinguuntur coniter contra relationes in actiuis: & in mensuris: quae semper sunt diuersarum habitudinum & diuersorum nominium: de quarum distinctione erit sermo inferius.
⁋ De secundo notandum est quod quaecumque habent communionem in aliquo vno absoluto: siue re sint diuersa, siue ratione tantum. secundum rationem communicandi illud necessario habent habitudinem communem & conformen inter se: puta quicumque habent communionem in eadem mercatura, secundum conmunionem conicandi illam habent ambo adinuicem habitudinem communem & conformem mutuam qua dicuntur socii: & quid habent communionem in eadem voluntate concordi, secundum rationem communicandi illam ambo habent inuicem mutuo habitudinem communem & conformem qua dicuntur amici: & quid habent communionem in cohabitando eundem locum communem de propinquo, secundum rationem communicandi illum ambo habent adinuicem mutuo habitudinem conem & conformen qua dicuntur vicini. Talis autem habitudo comomunis relatio communis est: quae in hoc quod conformis est nomine & ratione in vtroque extremorum: differt a relationibus in actiuis & passiuis. Dicente Augustinus x. de trinitate. ca. vi. "Non sic ad se dicuntur pater & filius, quomodo amici aut vicini. Relatiue quippe dicitur amicus ad amicum. Et si aequaliter se diligunt: eadem in vtroqu. id e. aequalis amicitia est. Et relatiue vicinus dicitur ad vicinum: & quia aequaliter sibi vicini sunt (quantum enim iste illi: intantum & ille huic vicinatur) eadem in vtroque vicinitas." Ex dictis duobus concludens tertium & intentum, dico quod postquam conicare eodem aliquo absoluto contingit & in diuinis & in creaturis, prout inferius declarabitur, ponendum est quod tam in deo quam in creaturis sit relatio cons scilicet communicantibus illam rem secundum quam habent inter se huiusmodi relationes: secundum quod processit penultima ratio, quae concedenda est. Quod & multum congruit dignitati diuinarum personarum, vt inferius declarabitur: secundum quod processit vltima ratio: quae idcirco etiam concedenda est.
⁋ Ad primum in oppositum, quod nulla est relatio communis: quia non est relatio nisi ad aliud & ad oppositum: Dico quod non dicitur relatio communis, quasi communis & eadem sit numero, re, & ratione in extremis relatiue oppositis: quoniam in extremis semper est alia & alia re vel ratione, vt infra declarabitur sicut est etiam ipsa res absoluta super quam fundatur relatio communis: quae est alia & alia re vel ratione, vt similite inferius declarabitur: per quod contingit quod relata habent oppositionem inter se: sed nihilominus dicitur relatio communis: quia est diuersorum extremorum relatorum mutuo inuicem secundum vnum nomen, & vnam rationem, & vnam rem super quam fundatur. Vnde etsi sit relatio aliqua diuersorum extremorum secundum vnum nomen & vnam rationem & vnam rem fundamenti: non tamen ex hoc dicitur relatio communis, nisi sit mutuo adinuicem relatorum secundum illud nomen. Vt cum in creaturis diuersi sint patres & diuersi filii: & tam in creaturis quam in diuinis sit identitas vniuscuiusque ad seipsum: & cum in diuinis spiratio actiua sit communis relatio patris & filii: & sint diuersa relata secundum vnum nomen & vnam rationem & vnam rem fundamenti quia tamen non est relatio eorum mutua adinuicem secundum illud nomen: Non enim est pater ad patrem, aut filius ad filium in creaturis, neque aliquod eorum quorum quodlibet est idem sibiipsi reciproce, est ad alterum mutuo retransitiue: & hoc tali modo identitatis quo singulum eorum est idem sibi: neque etiam communi spiratione dicitur pater ad filium: Idcirco non est paternitas duorum patrum, neque fraternitas duorum fratrum, aut identitas duorum reciproca, aut spiratio actiua, relatio communis: qualiter illa est communis de qua ad praesens loquimur. Similiter etiam licet oppositorum in quolibet genere oppositionis sub eodem nomine vtrumque alteri dicitur oppositum: quia tamen secundum aliam & aliam rationem rei singulum dicitur oppositum: non propter illam identitatem nominis dicitur oppositio relatio communis. Cum enim est oppositio contrariorum: puta albi & nigri: vnum est oppositum albedine: alterum vero nigredine. Similiter cum est oppositio priuatorum, vnum est oppositum habitu: alterum vero carentia habitus. Similiter in contradictoriis vnum est oppositum affirmatione, alterum negatione Et in relatiue oppositis vt sunt pater & filius, vnum est oppositum paternitate: alterum filiatione: & oppositio in vno non importat aliam relationem secundum rem quam paternitatem: & in alio non aliam quam filiationem. lta quod vniuersaliter in relatione quae est oppositio, nihil est commune extremis oppositis in nomine oppositionis nisi vox sola. Propter hoc relatio importata nomine oppositionis non pertinet ad relationes communes.
⁋ Quod arguitur secundo: quod commune non opponitur nisi proprio: Dico quod verum est quando oppositio alicuius consideratur ad aliquid extra se: sicut semper consideratur in absolutis. Non autem est verum quando consideratur ad aliquid intra se scilicet inter illa quae sub ipsa continentur: quemadmodum etiam relatio non semper est ad aliquid extra se, vt patet in generalissimo relationis: sed solum ad intra se scilicet inter illa quae sub ipsa continentur. Et secundum hunc modum relatio conmunis non habet oppositionem nisi illorum quae continet intra se: vt quaelibet relatio communis identitatis, aequalitatis, & similitudinis, continet plures identitates, aequalitates, & similitudines inter se oppositas secundum oppositionem relatiuam. Secundum contrarietatem vero ad relationes communes diuersitatis inaequalitatis & dissimilitudinis. Et quaelibet illarum continet opposita relatiue inter se: sed omnes pertinent ad relationes communes vel in specie vel in genere, sicut dictum est de duplo & dimidio respectu inaequalis.
⁋ Ad tertium: quod in diuinis omnia sunt vnum praeter generationem & ingene rationem & spirationem: Dico quod verum est. Et quod assumitur quod communes relationes sunt praeter ista si sunt in diuinis: Dico quod similiter verum est. Sed quod assumitur quod sunt praeter communem substantiam, quid est illud vnum in diuinis: Dico quod non est verum: quia ibi sumitur substantia large, extendendo scilicet illam ad omne id quod in diuinis convenit tribus communiter personis ratione substantiae: siue vt substantia est siue vt quantitas est: siue vt qualitas. Quamuis igitur communis relatio in diuinis non sit vnum illud quod est substantia: quia substantia non est relatio vt procedit argumentum: est tamen in personis in quibus sub stantia est concomitata: & ratione ipsius per quod reducitur ad vnitatem substantiae.
⁋ Per idem patet ad uartum: dicendo quod cone in diuinis non consideratur nisi re. Dico quod verum est: sed hoc potest esse vel primo & principaliter: & sic non consideratur re commune in diuinis nisi substantia absoluta. vel secundario & per reductionem ad illud vnum re: & sic commune consideratum in diuinis est relatio communis, de qua loquimur: quia ipsa ab illo communi oritur, licet non ratione qua illud est vnum re: sed potius ratione qua est vnum & vnum, aliud. scilicet & aliud cone, prout inferius declarabitur.
⁋ Ad quintum, quod relationes communes oppositae & contrariae non possunt esse circa deum: quare nec relatio communis simpliciter: eo quod contraria nata sunt fieri circa idem: Dico quod hoc vltimum solum verum est nisi alterum contrariorum naturaliter insit. Nunc autem diuinis naturaliter insunt identitas, aequalitas, & similitudo. Propter quod non sequitur, licet opposita istorum non possunt inesse, quod ista non insint. Est tamen aduertendum quod aliter naturaliter insunt diuinis illa tria: quam alterum contrariorum naturaliter insit in rebus na turalibus. In istis enim naturalibus quia sunt composita ex materia & forma, aliquid potest eis naturaliter inesse ratione formae & non ratione materiae: puta igni calidum: quia formam igneitatis naturaliter consequitur caliditas, nec compatitur secum frigiditatem: quemadmodum conpatitur frigiditatem forma aquae. Materia autem ignis sicut est in potentia ad formam aquae vel terrae: sic est in potentia ad frigiditatem. Quae quidem potentia duo dicit scilicet carentiam formae, & aptitudinem ad illam. In hoc enim differt priuatio a negatione secundu philosophum. iiii. Metaquod scilicet priuatio ponit aptitudinem: & est negatio non simpliciter:r sed circa subiectum determinatum. Negatio vero non dicit aptitudinem: & est simpliciter circa omnia. Propter quod dicitur. De quolibet au firmatio vel negatio dicitur: non sic autem priuatio aut habitus. Nunc autem in deo vbi est forma tantum qua naturaliter consequitur alterum contrariorum: sic est carentia alterius contrariorum quod in ipso nec est potentia nec aptitudo ad illud. Et sic in deo priuatio alicuius est carentia illius: quae proprie est negatio: non autem priuatio. Propter quod bene potest esse relatio aliqua communis in diuinis licet contrarium eius non possit esse in illis. Immo ex hoc verissime inest deo: puta identitas, aequalitas, aut similitudo quia contrarium eius puta diuersitas, inaequalitas, aut dissimilitudo, nullo modo potest ei inesse vt inferius amplius declarabitur.
On this page