Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

CIrca secundum arguitur quod genera relationum conmunium differunt inter se secundum rem non secundum rationem tantum, sic. relationes quae inter se differunt absque omni opere & consideratione rationis, differunt secundum rem, & non secundum rationem tantum: quia diferentia secundum rationem non est absque opere & consideratione rationis. tria genera re lationum conmunium sunt huiusmodi, tam in creaturis: in quibus hoc manifestum est propter realem differentiam fundamentorum suorum, quae sunt substantia, quantitas, & qualitas: quam in diuinis: quia personae diuinae tres eaedem sunt aequales & similes verius quam aliqua in creaturis, sicut dictum est in parte supra, & amplius exponetur infra. verius autem sunt eadem, aequalia, & similia, quae sunt talia absque rationis consideratione a natura rei quam quae ex rationis consideratione: ergo &c.

⁋ Secundo arguitur quod non differunt inter se nisi secundum rationem tantum, sic. differentia siue quae differunt illis differunt quibus habent esse. Vnde illa differunt substantialiter quae differunt illis quibus habent esse substantialiter, & illa differunt accidentaliter quae differunt illis quibus habent esse accidentaliter. sed idem, aequale, & simile licet habeant esse a substantia, quantitate, & qualitate: hoc tamen non est immediate nisi per vnitatem: quia immediate habent esse ab vnitate in substantia, quantitate, & qualitate: vt iam tactuntest in parte, & iam amplius declarabitur inferius. sed vnitas non differt nisi secundum rationem vt est in substantia, quantitate, & quaelitate etiam in creaturis: vbi substantia, quantitas, qualitas, differunt secundum rem: sicut licet decem homines & decem equi sint diuersa decem, denarius tamen est idem & vnus decem hominium, & decem quorum. secundum Philosophum in fine quarti physi. ergo &c.

⁋ Contrarium arguitur sic. Relationes secundum rem quae sunt ad diuersa, necessario differunt inter se secundum rem: & similiter relationes secundum rationem tantum ad diuersa, necessario differunt inter se secundum rationem tantum: quia ad destructionem consequentis sequitur destructio antecedentis, quia relationes quae non differunt inter se secundum rem, non possunt esse secundum rem ad diuersa. Relationes enim quae sunt secundum rem, & ad idem, non differunt nisi secundum rationem: puta in si lio genitum esse verbum, esse imaginem, relationes sunt secundum rem, & ad idem scilicet ad patrem: & inter se non differunt nisi secundum rationem: secundum quod supra est determinatum. Et consimiliter est de relationibus secundum rationem: quia relationes quae non differunt inter se secundum rationem tantum, sed secundum rem, non possunt esse secundum rationem tantum ad diuersa. Relationes enim quae differunt inter se secundum rem, & sunt ad diuersa: necesse est esse ad diuersa secundum rem: puta in diuinis generatum esse & spiratum esse, ad generantem & spirantes, & pater inquantum generat differens est a se ipsa re relationis inquantum spirans: ergo &c.

⁋ Dico secundum quod tactum est in solutione secundae quaestionis articuli praecedentis, quod supposito ex quaestione proxima praecedente quod sit differentia relationum conmunium inter se, quaestio ista quaerit quo & quom differunt. Et vt etiam tactum est in solutione quaestionis proximae praecedentis, non quaerit quaestio ista nisi de differentia illarum secundum formam respectuum, & secundum agens causans in illas huiusmodi diuersitatem. Et patet ex dictis in dicta quaestione praecedentis articuli, quomodo illae relationes quae in illis generibus sunt secundum rem, differunt ab illis quae sunt sub eisdem secundum rationem tantum: quia illas quae sunt secundum rem, omnino operatur natura: illas vero quae sunt secundum rationem, aut omnino, aut completiue operatur ratio. & sic differunt ex parte agentis. Eormaliter autem semper illae quae sunt ab eodem genere, differunt differentia disparationis inter se ab illis quae sunt sub alio genere: vt patebit in sequenti quaestione. Et illae qua sunt sub vno horum generum, siue sint secundum rem, siue secundum rationem, differunt secundum genus causae formalis ab illis quae sunt sub alio genere secundum rem & secundum rationem, reddendo singula singulis. secundum quod expositum est de differentia relationum conmunium ad alias in quaestione secundua praecedentis articuli. Quare autem & quom semper: in diuinis sola ratione dicti tres modi relationum conmunium inter se differant, & in creaturis quandoque secundum rem, quandoque vero secundum rationem tantum, patebit inferius. Et secundum hoc concedenda est ratio vltimo adducta.

⁋ Ad primum in oppositum quod genera relationum communium tam in deo quam in creaturis differunt inter se absque omni consideratione rationis: Dico quod non est verum quando fundantur in vno aproprietate vnitatis dicto, quid semper contigit in diuinis: vbi idem re singulari sunt substantia, quam titas, & qualitas in tribus personis: & ideo sola ratione differunt inter se: vt supra declaratum est circa distinctionem diuinorum attributorum, & adhuc infra aniplius declarabitur. Contingit etiam semper in crea- turis quando est relatio identitatis alicuius ad seipsum, siue sit vnum secundum rationem generis, siue secundum rationem speciei, siue secundum rationem indiuidui. & hoc quia sola ratione in tali relatione differunt fundamenta relationum & ipsa relata. Sed illud solummodo verum est in creaturis, quando est realis differentia illorum super quae fundantur. tunc enim intellectus illa inuenit distincta.

⁋ Quod autem arguitur vlterius, quod etiam in diuinis vbi s fundantur in eodem singulari, secundum rem differant absque rationis consideratione: quia verius habent esse in deo quam in creaturis: Dico quod bene sequeretur istud scilicet identitas, & similitudo verissime habent esse in deo: ergo veris sime & maxime differunt: si differentia illorum acciperetur ratione illa qua habent verissime esse in deo. Cum enim ea ratione aliqua differunt qua habent esse illa quae verius habent esse & perfectius: verius & perfectius differunt. vt contingit in illis quorum esse differentia sumitur a formis absolutis. In absolutis enim quae verius & perfectius existunt: verius & perfectius inter se differunt: quemadmodum verius & perfectius inter se differunt & distinguuntur suis formis absolutis substantiae spirituales separatae, quam substantiae corporales conicantes in materia. Nunc autem secus est in diuinis de relationibus comomunibus: quia in illis alia ratione habent esse & verissime esse dicta genera relationum conmunium: alia vero ratione habent inter se distigui: quia alio sunt, alio vero distinguuntur. Quia enim sunt aliquae relationes cones: hoc habent ab vno & multo coniter. Quia vero differunt & distiguuntur inter se: hoc habent a suis fundamentis: quae sunt substantia, quantitas, qua litas. Vnde quod in diuinis verissime sunt relationes cones: hoc non contingit nisi ex summa vnitate fundamentorum in relatis. Inter diuinas enim personas verissima est identitas, quia maxima substantiae vnitas: verissima aequalitas, quia maxima quantitatis vnitas: verissima similitudo, quia maxima qualitatis vnitas. Ex parte autem talis vnius nec accipitur differentia identitatis ad identitatem: nec similitudinis ad similitudinem, secundum quod inferius erit sermo de hoc. Nec etiam accipitur differentia identitatis, aequalitatis, & similitudinis inter se: sed ex parte fundamentorum praedictorum a quibus originantur habent originaliter rationes diuersorum respectuum formalium secundum praedeterminata: quos completiue habent a rationis consideratione: vt inferius declarabitur. Propter quod non sequitur quod in diuinis verius differant & perfectius illa tria genera relationum: licet verius & perfectius habeant esse in diuinis quam in creaturis.

⁋ Ad secundum quod differentia differunt illis quibus habent esse: Dico quod aliquo differre est duplisite scilicet aut formaliter, aut causatiue. FEormaliter differunt relationes cones ipsis respectibus quos important: quibus & formaliter sunt id quid sunt. & de tali differentia vera est maior: vt procedit eius probatio. De differentia autem qua aliqua differunt causatiue, non est verum nisi in illis quae ab eodem & eadem ratione habent esse & differre, quod non contingit in relationibus cocomnibus, sicut iam expositum est. Et de hac differentia procedit minor propositio assumens bene & rationabiliter quod relationes cones principaliter habent esse in creaturis ab vnita te: quae tamen (vt dictum est) principaliter habent esse causatiue a differentia substantiae quantitatis & qualitatis inter se, & non ab vnitate: nisi quia ipsa vnitas differt in illis tribus. Vnde est illud assumptum quod genera communium relationum non habent esse a substantia, quantitate, & qualitate, & hoc neque originaliter, neque completiue, & immediate: sed solummodo mediate, & ab vnitate existente in illis immediate. Sed quod vlterius adiugitur, quod vnitas in substantia, quantitate, & qualitate non differt ni si secundum rationem: Dico quod verum est in deo. Propter quod ista tria genera relationum conmunium in deo non differunt nisi secundum rationem, sicut non nisi secundum rationem differunt in illo substantia, quantitas, & qualitas. Sed non est verum in creaturis: immo in illis vnitas differt secundum rem non solum quae est in substantia ab illa quae est in quantitate: sed etiam quae est in diuersis substantiis vna ab alia eorum quae inter se referuntur identitate: & in diuersis quantitatibus & qualitatibus, eorum quae referuntur inter se aequalitate & similitudine.

⁋ Quia arguitur in contrarium, quod denarius est vnus diuersorum decem: ergo & vnitas est vna diuersorum vnorum, quae sunt substantia, quantitas, & qualitas: Dico quod denarius aut vnitas possunt intelligi aut quo ad es se & considerationem illorum mathematice, aut quo ad esse & considerationem eorum naturaliter. Si primo modo, cum esse rei mathematice sit abstractu secundum considerationem a materia sensibili vt est sensibilis & in vniuersali & in particulari. secundum tale esse & considerationem non est vnitas nisi vna numero neque denarius nisi vnus numero plurium numeratorum. & sic loquitur Philosophus. iiii. phyisicae. quia plurificari non habet nisi per esse suum in materia aut in subiecto ab agente. & non habet esse tale nisi in consideratio ne qua applicatur rebus extra, ipsas mensurando & numerando vt mensura extrinseca. Sed hoc modo non loquitur de denario in iiii. physi. sed secundo modo. Cum enim esse naturale non sit nisi in re naturali, & non abstractum ab illa nisi abstractione logica. scilicet vniuersalis a particulari, & hoc non a materia sensibili simpliciter: sed a materia sensibili hac vel illa, secundum tale esse non est denarius vnus numero, neque vnitas vna numero nisi prout habet esse in re eadem numero: sed est in diuersis solummodo vnus vel vna secundum speciem: quia ita vnus denarius. x. hominium, & alter vnus denarius. x. equorum. & similiter vna vnitas in vno homine, & altera in vno equo. Et secundum primum modum vnus numerus numerans est plurium nu meratorum, & vna vnitas plurium vnorum, & hoc in creaturis: econtra illi quod contingit in diuinis, vbi sunt tres vnitates relatiuae numerantes propter tres personas, & vna numerata propter vnitatem rel absolutae. Propter quod in creaturis constituunt numerum verum: istae autem in deo nequaquam. dicente Boethio de triniitate. c. iiii. Cum tertio repetitur deus, cum pater & filius & spiritus sanctus nuncupatur: tres vnitates non faciunt pluralem numerum in eo quod ipsae sunt si aduertamus ad res numerabiles, ac non ad ipsum numerum. Illic enim vnitatum repetitio non facit nunerum &c. vsque ibi. Non igitur si de pre & filio & spiritus sancto tertio praedicatur deus: idcirco talis praedicatio numerum facit. Penes autem modum secundum plu rificatur semper in creaturis numerus, & vnitas secundum numerum, manente tamen semper eadem vnitate secundum speciem. & est alius denarius in. x. hominibus secundum numerum, & alius in x. equis, & alia vnitas numero in vno homine, & alia in vno equo: sed omnes specie conueniunt. Et per hoc bene secundum rem differt vnitas vt habet esse in substantia & in quantitate & in qualitate in creaturis. Et hoc intellexit Aristelus in eo quod dixit. iiii. physii. quod idem est denarius. x. hominum, &. x. equorum: licet. x, non sit idem neque ipsa decem sint eadem. Quod claret ex hoc, quia rationem quare denarius est idem hominium & equorum dicit esse quod denarius quilibet sub vna & eadem differentia numeri cadit quando numerus diuiditur sicut genus in species per differentias in denarium & alias species nuneri. Vt enim dicit, idem dicitur quod libet alteri a quo non differt differentia sub eodem genere: sed non dicitur idem illi a quo differtdif ferentia: sed potius dicitur diuersum ab illo. Quod declarat per exemplum clarius in figuris, dicens quod hoc contingit in denario scilicet quod semper est idem alteri denario: sed differt ab aliis speciebus numerorum: vt triangulus vnus secundum vnam speciem trianguli, puta aequilaterus: & alius triangulus secundum aliam speciem trianguli puta gradatus, non sunt idem triangulus: quia sub triangulo simpliciter triangulus differt a triangulo: puta aequilaterus a gradato. Alterius enim trianguli sunt cum figura eadem: quia ambo trianguli sunt, & cadunt sub eadem differentia sigurae quando figura diuiditur per angularem & rotundam. In deo autem vnitas vt habet esse in substantia in quantitate & in qualitate non differt nisi secundum rationem, sicut & illa non differunt nisi secundum rationem inter se.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2