Quaestio 3
Quaestio 3
CIrca tertium arguitur quod relationes communes non distinguuntur inter se secundum gene ra aut species: Primo sic. Relationes communes non differunt penes substantiam, quantitatem, & qualitatem, nisi mediante ratione vnitatis: vt iam tactum est in quaestione praecedenti. Sed vt tactum est ibidem, vnitas specie non differt nec genere vt est in substantia, quantitate, & qualitate: quare nec relationes cones fundatae in ilis differunt genere aut specie.
⁋ Secundo sic. In relationibus communibus non sunt nisi duo scilicet quod est in eis ex fundamento, & quod est in eis ex vnitate mediante qua fundatur in illo. sed ratione fundamentorum non distinguuntur neque secundum genera, neque secundum species: quia illa sunt diuersorum generum & non subalternatim positorum, & harum relationum distinctio debet esse sub eodem genere, nec ratione vnitatis in illis vt dictum est: quare neque ab vtroque secundum modum arguendi in sex princiiis.
⁋ In contrarium est quod Commentator dicit esse tria genera relationum communium: vt habitum est in quaestione praecedente.
⁋ Dico quod relationes communes sicut & aliae necessario distinguuntur secundum distinctionem fundamentorum & modos fundandi in illis, vt habitum est & expositum in tertia quaestione articuliprae cedentis. Quia igitur omnes relationes communes fundantur in tribus praedicamentis secundum vnam rationem conmunem vnitatis vt habitum est iam supra: idcirco dico quod rationes harum relationum secundum quas ad prae sens quaeritur illarum distinctio, a fundamentis suis trahuntur. Secundum enim quod diuersificantur modi fundandi relationes communes in illis praedicamentis, & modi illi distinguuntur inter se: secundum hoc redum dat ab illis distinctio formalis in huiusmodi relationibus. Supposito ergo quod relationes omnes communes sub vna differentia generis subalterni cadunt, qua distinguuntur a relationibus mensurationum quae sunt in substantia numerorum: vt dictum est in tertia quaestione articuli praecedentis, & sic per illam differentiam continet illas relationes communes vna species subalterna, quae genus subalternum est respectu illorum quae continet vt species: Genus autem omne per duas differentias immediatas diuidi debet secundum Boethium in libro diuisionum: igitur assignando distinctionem relationum conmunium fundatarum super vnum: & per illam a contrario supponendo conformen distinctionem relationum conmunium fundatarum super multum, & secundum Philosophum, qui bene definiunt contraria consignant: Dico quod quia (vt dictum est) substantia, quantitas, & qualitas sunt principia distinctiua relationum communium tanquam illa a quibus procedunt differentiae earum: igitur secundum illa inter se relationes communes genere & specie distinguuntur. Quia aut fundam tur super substantiam, & sic est genus primum relationum conmunium quod est identitas. Aut fundantur super dispositionem substantiae, & hoc aut super dispositionem substantiae quae est quantitas, aut super dispositionem substantiae quae est qualitas. Primo modo est aequalitas secundum genus relationum conmunium. Secundo modo similitudo est tertium genus relationum conmunium. Et continentur istud tertium genus & secundum sub vno genere subalterno distincto immediate vt vna species subalterna contra relationem identitatis. Identitas autem tam in diuinis quam in creaturis diuiditur in identitatem quae fundatur supra substantiam quancumque secundum se consideratam, & in identitatem fundatam super substantiam vt est aliquod alicuius, prout inferius determinabitur. Et est prima identitas cuiusque ad seipsam, siue sit vnum numero, siue vnum specie, siue vnum genere. Secunda non est nisi alterius ad alterum eandem substantiam conem habentium, vel singularem vt diuinarum personarum: vel vniuersalem generis aut speciei vt in creaturis: prout inferius quaestione. id est sequentis articuli amplius patebit. Aequalitas autem in creaturis distiguitur in aequalitatem substantialem & accidentalem, & in diuinis in aequalitatem substantialem & attributalem, secundum quod in ipso est duplex magnitudo virtualis vt tactum est supra in quaestioe id est huius articuli, & declarabitur infra loquendo de aequalitate in diuinis specialiter. Et tam in diuinis quam in creaturis quaelibet aequalitatum sub diuiditur secundum subdistinctionem quantitatis. Similitudo autem in diuinis non subdistiguitur sicut nec qualitas: sed in creaturis subdistinguitur. secundum quod in illis distiguitur qualitas in qualitatem substantialem & accidentalem: & quaelibet illarum vlterius subdistinguitur secundum subdistinctionem secundum quam accipitur similitudo: vt declarabitur in sequentibus. Secundum hoc ergo concedenda est vltima ratio.
⁋ Ad primum in oppositum quod identitas similitudo & aequalitas non differunt secundum substantiam quantitatem & qualitatem nisi mediante vnitate: quae nec specie, nec genere differt vt habet esse in illis tribus praedicamentis: Dico quod vnitas tripliciter habet considerari. Primo modo secundum esse abstractum mathematicum, & sic est semper eadem numero: vt est vnius hominis & vnius equi, sicut idem est denarius. x. hominium, &. x. equorum: vt dictum est in praecedenti quaestione. Secundo autem modo habet considerari secundum esse mathematicum vt tamen est in rebus naturalibus. & sic adhuc secundum plurificationem illorum quorum est non plurificatur secundum speciem: sed secundum numerum solum. secundum quod procedit argumentum. Sed secundum istas consideratione:s vnius super dicta praedicamenta non fundantur relationes cones mediante vnitate. Tertio autem modo habet considerari vnitas secundum esse naturale, & vt est accidens naturale, & de consideratione naturalis philosophis. Sic enim sapit naturam rei naturalis in qua est: & habet naturalitatem diuersam secundum illorum diuersitatem, sub vnica tamen ratione scilicet vnitatis: ita quod propter rationem vnitatis vniuocantur & continentur omnes relationes cones sub vno genere subalterno relationis: & habent vnam rationem communem essendi ad aliud: & contrahunt diuersas realitates a rebus praedicamentorum in quibus fundantur: secundum quas distinguuntur inter se secundum genera subalterna & species: secundum quod tactum est supra in fine vltimae quaestionis articuli praecedentis. Et sic fundantur relationes cones super tria praedicamenta mediante vnitate non vt mediante principio distinguente: sed vt mediante principio dante esse simpliciter: propter quod proprie loquendo dicitur principium causatiuum, non fundamentale.
⁋ Ad secundum quod relationes communes non distinguuntur secundum genera aut species ratione fundamentorum: quia illa sunt diuersorum generum, & distinctio harum relatio num debet esse sub eodem genere: Dico quod licet illa fundamenta ratione sui non sint nata facere distinctionem aliquorum sub eodem genere, ratioe scilicet eius quod ex se sunt diuersa genera, & est sub eodem contenta: tamen ratione vnitatis coniter existentis in illis: per quam relationes fundatae in illis reducuntur ad idem genus secundum praedicta inquantum sunt fundamenta relationum mediante vno. & sic quasi infundunt relationibus fundatis in se suas realitates quibus illae distinguuntur in esse mediante vno: vt scilicet quo recipiunt esse secundum praeexposita. Secundum hoc ergo bene secundum illa fundamenta potest sumi distinctio secundum genera & species harum relationum: prout praedictum est.
On this page