Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

CIrca tertium arguitur quod idem aequale & simile non vniformiter causantur ab vno, quia idem causatur ab vno in creaturis dicto ab vnitate: quod distingu itur in vnum numero: vnum specie: vnum genere. Sed in diuinis non est idem nisi ab vno numero. Aequale autem & simile causantur ab vno dicto ab vnione in creaturis: quod non distinguitur sic: quia simile & aequale non habent esse nisi ab vno secundum speciem in diuinis: & simile & aequale non causantur nisi ab vno numero tantum dicto ab vnitate, secundum quod haec omnia patent ex praedictis. In hoc autem est difformitas magna causandi illa ab vno. ergo &c.

⁋ Quia neque diuersum inaequale & dissimile vniformiter causentur a multo, arguitur, quia diuersum causatur a multo numero, & a multo specie, a & a multo genere: secundum quod diuersum distinguitur in diuersum nuero, & diuersum specie, & diuera sum genere. Inaequale autem non causatur nisi a multo numero differenti in gradu eiusdem speciei. Dissimile autem non causatur nisi a multo specie inter illa quae sunt vnum genere. talia autem non vniformiter causantur. ergo &c.

⁋ Contra est quod a causis vniformibus causantur vniformiter effectus: quia non est difformitas in principiatis nisi a difformitate existente in principiis: sed vnum vniforme est in substantia, quantitate, & qualitate & econuerso: similiter multum: a quo causantur in eis diuersum, inaequale, & dissimile. ergo &c.

⁋ Dico quod pro quanto ista comparatio tangit relationes causatas ab vno quae conmuniter inueniuntur in deo & in creaturis: istam quaestionem possumus intelligere duobus modis: aut ex vniformitate causandi idem, aequale, & simile in diuinis secundum se, & in creaturis secundum se: aut comparatiue in his & in illis. Si primo modo scilicet in diuinis secundum se: Dico quod penitus vniformiter causantur ab vno: quia non nisi ab vno dicto ab vnitate singularitatis, vt dictum est supra, & amplius declarabitur infra. Si vero in creaturis secundum se, dico prout procedit prima obiectio, quod difformiter causantur ab vno: quia idem non causatur in creaturis nisi ab vno dicto ab vnitate: & hoc vel singularitatis vel communitatis. Aequale autem & simile non causantur nisi ab vno dicto ab vnione: & hoc quia identitas non fundatur super vnum in re quacunque creata sicut neque in increata nisi: vt ipsa est bifurcata, vel plurificatur in relatis. Et hoc vel secundum rationem vt in identitate secundum rationem: vel secundum rem: vt in identitate secundum rem. Aequalitas autem & similitudo non fundantur super vnum in re creata nisi vt ipsa est plurificata secundum rem, & quasi con furcata in seipsa.

⁋ Si autem intelligamus secundo modo istam quaestionem scilicet comparatiue in diuinis & in creaturis: Dico quod hoc modo dupliciter adhuc potest intelligi quaestio. Vno modo.icet an sic causantur vniformiter ab vno idem, aequale, & simile inter se comparata in creaturis: sicut causantur ab vno inter se causata in diuinis. Alio modo, an sicut caulatur idem in diuinis ab vno sic & in creaturis: & similiter de aequali & simili. Et simul respondendo ad vtrumque modum: dico secundum quod iam tactum est, & amplius declarabitur inferius: quod in diuinis fundantur & identitas, & aequalitas & similitudo super vnum dictum ab vnitate singularitatis. In creaturis etiam identitas vera & simplici ter fundatur similiter super vnum dictum ab vnitate singularitatis, quae in creaturis deriuatur in comparata distincta secundum rationem tantum, sicut & in diuinis. Sed hoc non in creaturis nisi quando aliqua referuntur per identitatem ad seipsa. Et sic quantum est ex parte vnitatis, vniformiter causatur identitas ab vno in diuinis, & in creaturis. In creaturis autem identitas specie aut gene re non habet modos identitatis respondentes in diuinis. Et secundum hoc difformiter causantur ab vno relationes communes identitatis in deo & in creaturis: quia sola identitas numero & ab vno numero est in diuinis: nequaquam autem identitas specie aut genere: quia in diuinis non sunt vnum specie & genere: sicut in creaturis non causatur similitudo, aut aequalitas nisi ab vno secundum speciem: in diuinis autem non nisi ab vno secundum numerum. & hoc quia in diuinis non nisi vna qualitas & quantitas numero sicut & substantia potest esse in diuinis personis. In creaturis autem in diuersis suppositis non potest esse eadem qualitas aut quantitas secundum numerum: aut substantia eadem secundum numerum: sed secundum speciem aut genus tantum: quae non sunt nisi in diuersis. Et ideo in creaturis similitudo & aequalitas non est nisi secundum qualitatem & quantitatem existentem in diuersis, vt infra patebit. Et sic procedit prima ratio & bene: quae secundum hoc concedenda est. Ratio autem quare distinctio identitatis est secundum vnum numero, specie, & genere in crea turis: non sic autem distinctio aequalitatis & similitudinis: est quia distinctio vnius secundum numerum, speciem, & genus, conuenit solummodo rei secundum quod habet esse aliquid in suo praedicamento per se: & sic vt habet rationem substantiae: quam consequitur sola identitas: non autem aequalitas & similitudo: eo quod haec non sequuntur nisi qualitatem & quantitatem vt sunt aliquid in subiecto quid secundum illas res: & hoc non nisi inquantum subiecta secundum illas relata sunt conformia in qualitate & quantitate: aut inquantum qualitates aut quantitates diuersorum subiectorum sunt conformes inter se: non autem inquantum sunt quantitates simpliciter: aut simpliciter qualitates existerntes aliquod in genere suo. Conformia autem in qualitate aut quantitate sic vt secundum illas dicantur subiecta aequalia vel similia, non sunt aliqua nisi secundum eandem speciem specialissimam. Et difformia secundum qualitatem sic vt secundum illam dicantur subiecta dissimilia: non sunt aliqua nisi secundum diuersas species specialissimas sub eodem genere proximo qualitatis: quia solae illae in forma generis sunt conformes: & nullam habent inter se difformitatem. Sed quantitates eiusdem speciei specialissimae bene sunt inter se difformes secundum gradus: vt ideo secundum illas bene dicantur subiecta inaequalia: etiam quo difformiter fundantur super multum, inaequale, & dissimile, & diuersum, vt procedit secunda obiectio & bene.

⁋ Ad tertium de aequalitate & similitudine: Dico concedendo quod aequalitas & similitudo in diuinis difformiter causantur ab vno primo in hoc quod in diuinis causantur ab vno dicto ab vnitate singularitatis quod deriuatur in plura secundum rationem in diuersis personis: vt inferius declarabitur. In creaturis autem causantur ab vno dicto ab vnione plurium secundum rem in vno communi. Et quo ad hoc magis vniformiter identitas causatur ab vno in diuinis & creaturis, quam aequalitas & similitudo: quia vtrobi quod causatur identitas ab vno dicto ab vnitate: non sic autem aequalitas & similitudo. Pro quanto autem proposita quaestio tagit relationes causatas a multo quae solum sunt in creaturis: Dico quod quantum est ex parte multi: omnino vniformiter causantur diuersum, inaequale, & dissimile: quia vniformiter multum in substantia, quantitate, & qualitate est vnum plurium congregatione. Vnde in creaturis omnes relationes communes quodam modo causantur ab vno: quia secundum praedicta relatio identitatis cau satur ab vno dicto ab vnitate. Relationes vero aequalitatis causantur ab vno dicto ab vnione. Relatio nes vero contrariae diuersitatis inaequalitatis & dissimilitudinis fundantur super vnum aggregatione quod est vere multum. Et sic magis vniformiter relationes communes causantur a multo quam ab vno: & est multum magis vniformiter causa relationum suarum quam vnum: licet neutrum sit vniformiter causa omnium illarum: quod tamen ponit illud tertium argumentum, & male.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3