Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

CIrca Secundum arguitur quod non vniformiter idem aequale & simile causantur ab vno: & diuersum dissimile inaequale a multo, Primo sic. diuersum, inaequale, & dissimile, causantur semper a multo ex natura ipsius multi absque operatione intellectus. Propter quod relationes communes sequentes multum sunt sem per reales. Et hoc vel ex parte vtriusque extremorum: vt quando est inter creaturas: vel alterius tantum, vt quando est inter deum & creaturam. ldem autem aequale & simile aliquando causantur ab vno ex natura ipsius vnius absque opere intellectus: aliquando autem non absque opere intellectus. Secundum hoc enim aliquando sunt relationes communes secundum rem: aliquando autem secundum rationem tantum, vt patet ex praedeterminatis. sed relationes quae sunt secundum rem non vniformiter causantur cum relationibus secundum rationem, vt patet ex praedeterminatis. ergo &c.

⁋ Secundo sic. diuersum, inaequale, & dissimile causantur a multo vt continet actu relata per illa: quia non est multum nisi aggregatione illorum. ldem autem aequale & simile causantur ab vno, vt virtute continet relata per illa: quia non est vnum nisi vnitate rei indiuisae sub vna forma. sed modus causandi iste & ille non sunt vniformes. ergo &c.

⁋ In contrarium est quod relationes quae sequuntur multum, ope ponuntur sicut priuatio & habitus ad illas quae sequuntur vnum. Sed habitus & priuatio causantur vniformiter ab eadem causa substantiae, vt est defectu positiua in vno, & defectiua in alio: sicut idem est causa salutis & periculi nauis per suam praesentiam & suam absentiam. Pro quanto enim ponitur causa per suam praesentiam: pro tanto causatur habitus: & pro quanto deficit per suam absentiam pro tanto causatur priuatio. ergo &c.

⁋ Dico quod secundum processum vltimi argumenti vniformiter sequuntur ad mu tum. diuersum, dissimile, & inaequale: & ad vnum, idem simile & aequale. Sed hoc vniformitate lin opposito: secundum quod illae relationes sunt oppositae, & ab oppositis causis secundum priuationem & habitum circa idem re causantur. Relationes enim quae causantur ab vno: causantur ab illo ratione indiuisionis rei existentis sub forma vnius. Illae vero quae sequuntur multum, causantur a multo ratione diuisionis oppositae, quae consistit in aggregatione plurium rerum indiuisarum sub pluribus formis vnius: sicut patet ex quaestione praecedente ex modis diuersitatis oppositis modis identitatis, & ex modis dissimilitudinis oppositis modis similitudinis, & ex modis inaequalitatis oppositis modis aequa litatis. ldem enim aequale & simile causantur ab vno in forma & specie: vt tamen distinctum est per vnum & vnum quae sunt formae & speciei eiusdem: & per hoc vt diminuta ab illo vno proprietate vnitatis: aut vnita in illo proprietate vnionis secundum praedeterminata. Ex opposito autem diuersum inaequale & dissimile causantur a multo aggregante in se vnum & vnum distincta vel in forma speciei, vt patet in inaequali: secundum quod haec patent ex dictis in praecedente quaestione.

⁋ Quia arguitur primo quod relationens communes praedictae non vniformiter causantur ab vno & multo: quia causatae ab vno aliquando sunt secundum rem, aliquando secundum rationem tantum: quae vero causantur a multo, semper sunt secundum rem: Dico quod haec ratio probat bene quod non causantur vniformiter directe: quod contingit quia non sunt vniformia vnum & multum ad quae sequuntur. Et hoc quia vnum est indiuisum secundum formam & speciem: multum vero est secundum formas & spe cies diuisum: & non nisi aggregatione vnum. Non tamen probat ratio illa quin causentur ab illis vniformiter ex opposito: sicut & illa opposita sunt: & cum hoc etiam vt ista vniformitas non intelligatur de eodem aequali & simili: nisi causatis ab vno quod natum est habere multum sibi contrarium: cuiusmodi est in creaturis: non autem in diuinis, in quibus idem aequale & simile non habent opposita diuersum, inaequale, & dissimile. Et etiam ex hoc quod illa conformitas est ex ope posito: contingit quod in creaturis ab vno causatur relatio secundum rationem tantum: cum tamen diuersitas illi opposita sit secundum rem tantum, vt contingit in diuersitate secundum numerum, quae opponitur identitati fundatae super vnum dictum ab vnitate singularitatis: quae identitas non est nisi secundum rationem tam in creaturis quam in diuinis, vt patetur ex supra determinatis. Si etiam velimus comparare diuersum inaequale & dissimile causata. a multo in creaturis: ad idem aequale & simile causata ab vno in diuinis: dico quod vniformiter causantur ab vno & multo hincinde: sed ex opposito non in eodem siue in eadem natura: sed in diuerso: siue in alia natura: secundum quod alia est natura creata a natura increata.

⁋ Per idem patet ad secundum ex hoc quod non nisi ex opposito praedicta causantur ab vno & multo. Amulto enim vt congregat plura in actu, causantur diuersum inaequale & dissimile: ab vno autem vt tantum virtute continet plura, causantur idem aequale & simile: & sic directe difformiter causantur ab illis: quia vt ab oppositis, causantur illae relationes ab vno & multo, vt procedit ista ratio: & vt relationes oppositae. secundum quod procedit praecedens ratio.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2