Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Irca primum arguitur quod nullum genus relationum communium habet fundari in generibus praedicamentorum absolutorum, Primo sic. Praedicamentum habens propriam realitatem non debet dici fundari super rem alterius praedicamenti. propter quod quantitas & qualitas non dicuntur fundari super rem praedicamenti substantiae: licet non habeant esse nisi in illa. Praedicamentum relationis propriam realitatem habet: quia non est praedicamentum nisi per aliquid vniuoce per differentias contractum ad species: quod non potest esse purus modus essendi ad aliud: quia secundum praedicamenta ille vnicus & vniformis est in omnibus contentis sub praedicamento relationis non contractus, nec potest realitas praedicamenti relationis esse realitas contracta a tribus praedicamentis absolutis quae sunt substantia quantitas & qua litas: quia res illorum in nullo vnico reali vniuocari possunt: sed solummodo analogantur in ente, & in re generalissimi. in praedicamento relationis vniuocantur omnia contracta sub ipso: quia aliter non esset genus: sicut nec. ens est genus. oportet ergo quod illud sit aliqua, propria realitas praedicamenti relationis: non ergo fundatur praedicamentum relationis super rem alterius praedicamenti: quare neque etiam relatio communis contenta sub relatione simpliciter.

⁋ Secundo sic. dicit Boethius in commento super praedicamenta. Decen praedicamenta sunt decem principia, decem prima genera rerum significantia. cum ergo relatio sit vnum de nu mero illorum, quod continet genus relationum conmunium: primo autem nihil est prius: igitur rem relationis non praecedit aliud genus. sed fundamentum naturaliter praecedit id quid super ipsum fundatur, & realitatem quae ab illo trahitur inquantum huiusmodi. ergo &c.

⁋ Item decem praedicamenta sunt decem genera rerum: non autem est aliquid primum genus rei nisi habens realitatem a se: quia in eo quod est primum non potest illam habere ab alio. quare cum relatio sit vnum illorum, propriam igitur habet realitatem. sed tale non habet fundari super alio: quia non fundaretur super illo nisi vt ab illo realitatem traheret. ergo &c.

⁋ In contrarium est Philosophus. v. &. x. Metaphic. vbi dicit quod idem & diuersum sequuntur vnum & multum in substantia: aequale & in aequale vnum & multum in quantitate: simile & dissimile vnum & multum in qualitate: quod non est nisi quia in illis fundantur.

⁋ Dico extendendo materiam harum quaestionum ad totum genus relationis: quod secundum alias determinata in quadam quaestione generali de praedicamentis, esse siue ens praedicamentum non no minat: sed praedicamentum nominat potius aliquid cui convenit esse vt participatum ab illo: & hoc analogice: prout illud aliquod quod rem praedicamenti nominat, diuersificatur in diuersis praedicamentis. Quae res cum hoc quod est diuersa & alia atque alia in praedicamentis realiter inter se distinctis: distinguitur etiam in diuersis praedicamentis penes diuersos modos reales, quibus siue secundum quos illis convenit esse: siue quibus esse participant diuersimode. Qui quidem modi reales sunt: quia ex natura ipsius rei praedicamenti concomitantur: non autem ex consideratione intellectus siue rationis: immo ex illis consequuntr diuersi modi conceptuum formatorum de ipsis rebus. Illorum autem modorum duo sunt primi & principales: quorum Primus est modus essendi secundum se & absolute. Secundus vero est modus essendi in ordine ad aliud Quorum primus convenit tribus praedicamentis absolutis: quae sub tali modo essendi communi ipsis in tria genera trium rerum absolutarum distinguuntur: quae sunt substantia, quantitas, & qualitas: nec sunt plura genera praedicamentorum quae proprias realitates habent. Secundus autem modus essend scilicet ad aliud, conuenit illis septem generibus praedicamentorum respectiuorum: quae sub tali modo essendi communi ipsis non habent res proprias quibus inter se distinguuntur: sed solummodo realitatem in modo suo cmmuni eis contrahunt per hoc quod fundantur super res trium praedicamentorum absolutorum: in hoc ve quod ex natura illarum rerum modus iste consequitur: propter quod respectus reales dicuntur: secundum quod ex opposito respectus rationales dicuntur inqui bus modus essendi ad aliud non sequitur naturam rei ex se: sed solummodo considerationem intellectus circa rem: vt tactum est supra. Et distinguitur vterque illorum modorum realium in duos. Modus enim essendi secundum se & absolute: aut est modus essendi secundum se & in se: & est modus proprius praedicamento substantiae: aut est modus essendi secundum se sed in alio: & est modus proprius accidentis, qui conuenit duobus praedicamentis absolutis accidentis, quae sunt quantitas & qualitas, quae distinguuntur a praedicamento substantiae penes modum essendi in se & in alio: quorum primus transfertur ad diuina: secundus autem nequaquam. Propter quod cum res quantitatis & qualitatis transseruntur ad diuina: dicuntur transire in substantiam quia. scilicet modum essendi in alio amittunt: & modum essendi in se assumunt. Ista autem duo praedicamenta in creaturis coniter cum praedicamento substantiae distinguuntur contra alia septem, in hoc scilicet quod illa tria habent esse secundum se: illa autem septem habent esse ad aliud. Et transfertur vterque horum modorum ad diuina: & penes illos in diuinis distinguuntur duo modi praedicand scilicet ad se & ad aliud: quorum ille qui est ad se, sequitur modum essendi in se & secundum se: & ideo idem est quod modus praedicandi substantialiter: ille vero quid est ad aliud, sequitur modum essendi ad aliud: & est idem quod modus praedicandi relatiue. Nec est in diuinis modus aliquis praedicandi accidentaliter: propter quod tantum sunt duo praedicamenta in diuinis secundum superius exposita: ita quod secundum iam dicta tam in diuinis quam in creaturis septem praedicamenta quorum esse & praedicari est ad aliud, nihil habent proprium sui generis nisi modum essendi seu praedicandi ad aliud: in quo consistit ratio praedicamenti consequens ex re praedicamenti absoluti super quod fundatur: & per hoc ab illa suam realitatem trahit: quae consistit aut in hoc quod modus sequitur ex natura rei: & per hoc est realis: aut in hoc quod continet in se illam rem super quam modus ille fundatur: & ad quam sequitur vt subintrantem rationem respectus: & per hoc ipsa est diuersorum praedicamentorum. Quemadmodum motus est de praedicamento actionis inquantum subintrat rationem respectus scilicet vt est ab agente: & est de praedicamento passionis inquantum subintrat rationem respectus vt receptus est in passo: cum tamen secundum se consideratus sit in praedicamento quantitatis. Et per hunc modum dico quod omnis relatio communis habet fundari in rebus trium praedicamentorum absolutorum tam in diuin nis quam in creaturis: & non solum genus relationis communis: sed etiam totum genus relationis vniuersaliter: & alia sex genera praedicamentorum respectus importantia. Sed aliter illa sex: aliter praedicamentum relationis: quoniam illa sex praedicamenta respectuum quid non sunt relationes siue habitudines relatiuae: quibuscilicet subiecta sua habent esse vel praedicari relatiue siue ad aliud: sed sunt respectus solum quibus subiecta sua ordinem habent ad aliud vt ad obiecta: omnis enim relatio siue habitudo relatiua respectus est, & non econuerso: llla inquam sex praedicamenta talium respectuum, non solum suis respectibus illa obiecta respiciunt, & ordinem habent ad illa: sed etiam ab illis causantur quodam modo in suis subiectis, non solum a suis fundamentis quae habent in ipsis fubiectis. Puta praedicamentum quando, quod in re temporali dicit respectum ad tempus: a tempore habet in re illa causari: & hoc quia non convenit ei praedicamentum quando nisi ob hoc quod habet esse in tempore. Similiter pra dicamentum vbi: quod in locato dicit respectum ad locum simpliciter: a loco habet in illo causari: & hoc quia non conuenit illi nisi ob hoc quod habet esse in loco. Et etiam praedicamentum fitus, quod in locato dicit respectum ad ordinem partium in loco: siue ad partes ordinatas in loco: a loco vt ips se habet in se partes ordinatas habet causari in locato: quia non conuenit locato situs quod est ordo partium in toto respectu ad ordinem partium loci in loco: nisi ob hoc quod partes ordinatae locati habent esse in partibus ordinatis loci. In hoc enim coniuncta praedicamenta sunt vbi & situs. Praedicamentum etiam habitus quod in habente dicit respectum ad id quod habetur: ab eo quod habetur habet causari in habente: quia non conuenit habenti nisi ob hoc quod habens circundatur eo quod habetur. Et sic est etiam de actione & passione respectu agentis & patientis: prout haec latius supra in quaestione de praedicamentis decem in generali declarantur. Praedicamentum autem relationis continet habitudines quibus subiecta illarum habent esse & dici relatiue ad aliud vt ad obiecta: & suis respectibus quos important subiecta sua quae eis referuntur, subiecta sua respiciunt: & ordinem habent ad illa in esse & referri ad illa absque hoc quod causentur ab illis. quia secundum philosophum in praedicamentis: relatiua sunt simul natura: & neutrum eorum est causa alteri vt sit. Intelligo vt causa propter quam sic: licet sit causa illius sine qua non. Vnum enim relatiuorum est mutuo per alterum: vnde & in diuinis non est pater nisi per filium secundum Hilarium: vt habitum est supra. Propter quod illa sex quia causalitatem suam vt sint in subiecto, ab extrinseco habent vt ab obiecto: sicut a causa propter quam sic: cum hoc quod etiam causalitatem habent a suis fundamentis: dicuntur praedicamenta & accidentia extrinsecus aduenientia. Praedicamentum autem re lationis quia causalitatem non habet vt sit in subiecto nisi ab eo quod est in ipso subiecto: ideo in crea turis dicitur esse vnum de praedicamentis accidentium intrinsecus aduenientium. Propter quod etiam re spectus quos importat praedicamentum relationis, dicuntur respectus insistentes: respectus autem quos dicta sex praedicamenta important, dicuntur proprie respectus assistentes. Sub praedicamento autem relationis licet secundum eundem modum generalem habeant fundari relationes communes & aliae: in hoc scilicet quod non causantur in suis subiectis nisi a suis fundamentis: alie tamen relationes quae non sunt cones immediate fundantur in illis & causantur ab eisdem. Relationes autem cones licet immediate fundentur in illis: non tamen causantur ab eisdem nisi mediante vno & multo in eisdem: vt habitum est supra: quae quidem vnum. scilicet & multum, ad praedicamentum quantitatis pertinent. Et praeterea relationes cones fundantur super res trium praedicamentorum absolutorum ratione illarum rerum simpliciter & absolute absque omni ratione causae & effectus illarum inter se. Re lationes autem aliae non fundantur super res praedicamentorum absolutorum nisi per rationes causae & effectus quas habent inter se. Relationes enim quae sunt in potentiis non fundantur nisi super illas res absolutas: quae habent vim actiui & passiui: inquantum vna nata est agere & alia pati, & patiendo effectum agentis in se recipere: & per hoc referuntur inter subiecta illarum rerum: & hoc solum secundum habitum puta quando potentiae actiuae & passiuae non sunt coniunctae secundum actum: qualiter referuntur inter se cale factiuum & calefactibile: vel secundum actum: puta quando potentiae actiuae & passiuae sunt coniunctae secundum actum, qualiter referuntur inter se calefaciens & calefactum. Relationes vero quae sunt in commensurationibus non fundantur nisi super res absolutas, quae habent in se rationes perfecti & deficientis a perfectione atque tendentis ad illam adipiscendam aut conseruandam prout possibile est illi secundum naturam. Et per hoc tales relationes non sunt nisi inter illa quae se habent inter se sicut finis & id quid est ad finem. Finis enim & perfectum idem sunt: aut ipsa perfectio est propria conditio finis: sicut & imperfectio propria conditio est eius quod est ad finem: & hoc in creaturis. Qualiter autem relatio commensurationis aliter habet esse in diuinis inter imaginem quae filius est & patrem cuius est imago: videbitur inferius. Specialiter relationes communes inter se comparatae aliter & aliter fundantur super res absolutas quantitatis & qualitatis & substantiae: quia identitas & diuersitas fundantur bene super rem substantiae vt in seipsa est aliquid: aequalitas vero & similitudo atque eorum contraria non fundantur super res qualitatis aut quantitatis nisi vt sunt dispositiones substantiae seu subsistentes in eis: secundum quod iam tactum est supra in fine prae cedentis quaestionis: & amplius in secunda quaestione articuli sequentis inferius declarabitur.

⁋ Concedenda est ergo vltima ratio ex auctoritate philosophis probans quod relationes cones fundantur super res absolutas trium praedicamentorum: quia. scilicet modus essendi ad aliud, in quo formalis ratio illarum consistit: consequitur res illas absolutas: & per hoc quando reales sunt realitatem ab illis trahunt: in qua consistit illarum ratio secundum superius exposita.

⁋ Ad illud quod primo arguitur in oppositum: quod praedicamentum relationis non fundatur su per rem alterius praedicamenti: quia habet propriam realitatem: Dico quod istud falsum est: quia nihil habet sibi pprium, vt dictum est: nisi primum modum essendi ad aliud: qui manet vnus & idem in omnibus contem tis sub praedicamento relationis: nec contrahitur aut distinguitur in speciebus relationis. Propter quod ab illius contractione aut distinctione per aliquid quod est suae rationis, non potest sumi aliqua vniuocatio generis: vt procedit obiectio: sed solummodo distinguitur praedicamentum relationis sub dicto modo communi per res absolutas substantiae quantitatis & qualitatis indeterminate significatas in generalissimo relationis abstracto a suis speciebus constitutis & distinctis sub dicto modo communi per res absolutas dictorum trium praedicamentorum: a quibus praedicamentum relationis suam trahit realitatem.

⁋ Et quod arguitur quod vniuocatio praedicamenti relationis non sit ex parte realitatis ab aliis praedicamentis habitae: quia in nullo re ali vniuocantur substantia quantitas & qualitas: Dico quod licet in nullo praedicamento sit vera & perfecta vniuocatio ratione rei significatae in genere: sed potius analogia aut aequiuocatio semper latet in genere: vt scribitur. vii. Physicae. minor tamen est vniuocatio: & maior aequiuocatio rei significatae in generalissimo relationis &. vi. praedicamentorum respectiuorum: quam in generalissimis aliorum praedicamentorum: puta trit absolutorum: quanto ex se minus realitatis habent. Nihil enim realitatis habet praedicamentum relationis aut aliud praedicamentum respectiuum, nisi quod modus sibi proprius ex natura rei absolutae habet esse tanquam consequens illam: qui & per hoc super alium fundatur: vt dictum est. Propter quod distinctio specierum relationis: & similiter praedicamentorum respectiuorum sub modo communi sibi, non est nisi per additamenta rerum absolutarum: quibus determinatur dictus modus communis: & similiter realitas significandi indeterminate sub communi modo in quolibet generalissimo talium praedicamentorum. Et sic res diuersorum praedicamentorum absolutorum, siue realitates contractae ab illis sub vnitate modi essendi ad aliud: licet non possint vni uocari vniuocatione quae sufficit ad vnitatem praedicamenti absoluti: vniuocantur tamen sufficienter quantum re quirit praedicamentum respectiuum. Nec debet verus aestimator rerum in vnoquoque plus aut minus require re quam conditio naturae suae exigit. Et consistit illa vniuocatio in dicto modo communi non contractione aut distinctione illius per aliquid quod est suae rationis: sicut contrahitur & distinguitur cone reale in praedicamento absoluto: sed solummodo illius determinatione per additamentum eius quod est alterius rationis.

⁋ Ad secundum, quod x. praedicamenta significant prima genera rerum: ergo nullum eorum respicit rem alicuius generis prioris super quam fundetur: Dico quod hoc consequens non sequitur ex illo antecedente nisi quodlibet praedicamentorum significaret rem propriam: vt. x. praedicamenta non solum significarent. x. prima genera rerum: sed etiam decem primas res. Quod non est verum: quia non sunt nisi tres res, siue tres realitates in x. praedicamentis, quae sunt de se absolutae: ad quas res consequuntur modi essendi proprii diuersis praedicamentis: qui nec res sunt nec reales possunt dici nisi ratione illarum rerum vt ex natura earum in ipsis fundantur: & ad eas consequuntur: vt dictum est. Vnde licet sint prima genera rerum quae significant. x. praedicamenta: vt dicit Boethius & bene: non tamen sunt dictae primae res: nec hoc dicit vnquam. Praedicamenta enim singula sunt genera rerum: sed praedicamenta respectiua non sunt genera aliarum rerum quarum sunt praedicamenta absoluta: licet sub alio & alio modo essendi. Praedicamentum enim significat aliquid cui conuenit esse sub tali vel tali modo: a quo quidem modo circa id aliquid cui convenit esse principaliter, distinguuntur praedica menta maxime respectiua ab absolutis: quia respectiua nulla realitate propria distinguuntur ab absolutis: quia nullam talem habent ex se: licet tria praedicamenta absoluta cum hoc quod inter se distinguuntur per modos essen di, etiam distinguuntur per proprias res secundum praedicta.

⁋ Ad tertium, quod non est genus rei nisi habeat ropriam realitatem: Dico quod falsum est: quia sufficit ad rationem generis generalissimi realis quod habeat proprium modum posteriorem qui consequitur rem aliquam quae ex se habet esse sub modo essendi alterius praedicamenti prioris: quod contingit de praedicamentis respectiuis & absolutis. Prior enim naturaliter est modus essendi in re secundum se & absolute, quam in ordine ad aliud, per hoc enim quod talem modum habet a re: ab ipsa realitatem habet: quae sufficit ad esse praedicamentum. Et quod arguitur contra hoc: quod genus primum in eo quod est primum non potest suam realitatem habere ab alio: quia an primum non est aliud praecedens: Dico quod decem praedicamenta dicuntur decem genera prima non aspiciendo ad ordinem eorum inter se: sed solummodo aspiciem do ad ordinem contentorum in qualibet linea praedicamentali inter se. Et est alius ordo iste & ille: quia iste qui est contentorum sub eadem linea, non solum est secundum primum & secundum: siue secundum prius & posterius: sed etiam est secundum sub & supra. Et tali ordine nullum praedicamentum habet aliud praedicamentum prius: quia nullum eorum continetur sub alio: nec etiam aliqua duo illorum sub tertio: sed quodlibet illorum est aeque primum. Ille vero qui est diuersorum praedicamentorum inter se: est non secundum sub & supra: sed solummodo secundum prius & posterius, siue primum & secundum. & hoc modo priora sunt praedicamenta tria ab soluta quam septem respectiua: & inter absoluta primum est praedicamentum substantiae, secundum quantitatis, & tertium qualitatis. Et propter istum ordinem praedicamentorum absolutorum ad respectiua: bene possunt respectiua contrahere realitatem ab absolutis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1