Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

rca secundum arguitur quod diuersa genera relationum conmunium: puta identitatis aequa litatis similitudinis & eorum contraria vniformiter habent fundari in rebus trium praedicamentorum absolutorum scilicet substantiae quantitatis & qualitatis: Primo sic. Rlatio communis non fundatur super res illorum praedica mentorum: sicut neque genus relationis simplici ter: nisi pro quanto modus essendi ad aliud consequitur naturam illarum rerum: vt dictum est in quaestione praecedente. sed modus essendi ad aliud idem & vniformis est in toto praedicamento relationis, vt similiter ibi dictum est. ergo &c.

⁋ Secundo sic. quae super idem penitus fundantur: & sunt penitus vniformia inter se: vniformiter fundantur super illud super quod fundantur. Si enim talia difformiter fundarentur, super idem penitus fundari non possent: quia idem penitus nullius difformitatis potest esse causa. Relationes communes omnium sunt vniformes inter se quantum ad genus relationis pertinet: quia non dicunt nisi esse ad aliud: sicut neque relationes aliae: & super idem penitus fundari possunt: quia homo homini est idem & aequalis & similis secundum vnum & idem penitus: quia secundum humanitatem. ergo &c.

⁋ In contrarium est: quia similitudo recipit magis & i minus: non sic autem identitas: & aequalitas & similitudo aliquando est inaequalium, & aequalitas dissimilium: & hoc ex natura fundamentorum & fundatione relationum super illa. talia autem non sunt conformia. ergo &c.

⁋ Dico quod in fundatione relationum super res praedicamentorum absolutorum est tria considerare. scilicet relationes quae fundantur: & ipsas res super quas fundantur: & accidentia seu proprietates suarum rerum. Ex parte autem relationum est attendendum quod non fundantur super res aliorum praedicamentorum nisi ratione modi illius qui proprius est praedicamento relationis scilicet ad aliud esse: & hoc praecipue quo ad re lationes reales. Rationales enim aliquae super purum conceptum fundantur. Ex eo enim quod illae relationes reales naturas rerum absolutarum consequuntur: & ab illis realitatem trahunt vt dicatur modus realis: relationes teales dicuntur fundari super dictas res. Ex eo vero quod quaedam relationes rationales non consequuntur vllo modo ex natura illarum rerum: sed ex sola consideratione intellectus circa illas: modus ille realitatem non contrahit: sed est purus modus rationis siue rationalis circa rem: ex eo vero quod quaedam relationes rationales partim consequuntur ex natura rerum: secundum hoc dicuntur fundari super res absolutas: & secundum quod partim consequuntur ex consideratione intellectus, sunt aliquid rationis: & sic partim sunt reales: partim rationales. Aspiciendo ergo ad prim. scilicet ad ipsas relationes fundatas super res praedicamentorum absolutorum: Dico quod omnino vniformiter fundantur relationes cones super res trium praedicamentorum absolutas: secundum quod processit prima obiectio. Ex parte autem secundi & tertii bene contingit quod difformi ter fundentur in dictis rebus: & hoc aut propter diuersitatem illarum rerum: aut propter diuersitatem acci dentium earundem. Difformiter enim fundantur relationes cones in substantia ex vna parte: & in quantitate & qualitate ex alia: quia in substantia ex eo quod est ens in se fundatur bene identitas vt est aliquid existens in se: licet etiam fundetur in ipsa vt est aliquid existens in supposito: vt iam tactum est in quaestione proxima praecedente ante solutionem primi argumenti: & etiam in fine praecedentis articuli: & secundum quod patebit inferius. Quantitas vero & qualitas secundum rationem quantitatis & qualitatis tam in diuinis quam in creaturis, quia non sunt ens nisi in alio: in ipsis non fundantur nisi vt sunt entia in alio. Vt enim considerantur secundum se, rationem habent: & non fundatur in illis nisi identitas. Quia ergo res in se conside rata in creaturis sub quolibet praedicamento, censetur nomine substantiae inquantum sic in se consideratur: & di stinguitur sub ratione vnius secundum rationem indiuidui speciei & generis: quia in quolibet praedicamento est vnum genere, vnum specie, vnum numero: idcirco identitas & suum contrarium quod est diuersitas, sequuntur quodlibet genus praedicamenti secundum rationem indiuidui speciei & generis: licet modo contrario vt dictum est supra in quaestione prima articuli praecedentis. Res autem considerata vt existens in alio non sic distinguitur: sed solummodo distinguitur vt est existens in alio & in alio per conformitatem aut difformita tem. Per conformitatem enim ad vnum in diuinis personis sequuntur idem & aequale atque simile: & aequale & simile in creaturis: licet diuersimode in deo & in creaturis quantum est ex parte vnius: vt dictum est in tertia quaestione articuli praecedentis. Et econtra. scilicet per difformitatem ad multum: non sequuntur nisi inaequale & dissimile. In solis enim creaturis (vt dictum est prima quaestione articuli illius: & vt iam amplius ex ponetur) propter diuersitatem accidentium tribus rebus trium praedicamentorum absolutorum difformiter fundantur in illis relationes cones: & hoc vel propter diuersitatem accidentium conmunium illorum vel propriorum. Sunt autem accidentia coniter illis convenientia vnum & multum, quae descendunt in illis vt mensurae illorum secundum praedeterminata. Et secundum diuersitatem talium accidentim. scilicet vnius & multi inter se, difformiter fundantur super dictas res relationes cones quae sequuntur ad vnum: & contrariae illarum, illae scilicet quae sequuntur ad multum. conformiter tamen in contrario siue in opposito: vt tactum est in secunda quaestione articuli praecedentis. Et similiter secundum diuersitatem vnius in substantia ad quod sequitur idem: & vnius in quantitate ad quid sequitur aequale: & vnius in qualitate ad quid sequitur simile: quandoque difformiter fundantur idem in sub stantia: aequale in quantitate: & simile in qualitate: & quandoque vniformiter fundantur in illis, prout expositum est in tertia quaestione articuli praecedentis. Et hoc comparando relationes cones inter se tripliciter. Vno modo idem aequale & similie vt sunt in diuinis tantum: in quibus omnino vniformiter habent fundari quantum est ex ratione vnius. Et alio modo comparando illa vt sunt in creaturis tantum: in quibus vniformiter aequale & simile habent fundari quantum est ex ratione vnius: sed difformiter illis idem siue relatio identitatis habet fundari in substantia. Tertio autem modo comparando illas tres relationes vt sunt in diuinis ex vna par te: & in creaturis ex alia: identitas eiusdem ad se vniformiter sequitur vnum in diuinis & in creaturis. ldem titas autem distincti ad distinctum in solis diuinis habet esse: non autem in creaturis. Aequale autem & simile in creaturis difformiter sequuntur vnum: & identitas tam in diuinis quam in creaturis, & similiter aequale & simile in creaturis, omnino difformiter sequuntur vnum: & aequale & simile in diuinis: secundum quod haec omnia patent ex tactis in praedicta quaestione. Sunt autem accidentia, propria illis praedicamentis, videlicet quod substantiae & qualitati ex vna parte non conuenit inquantum sunt substantia aut qualitas, habere partes in natura & essentia sua: sicut hoc conuenit quantitati. Propter quod difformiter fundantur in quantitatibus diuersis relationes cones ex parte quantitatum: non autem in substantiis aut qualitatibus ex parte ipsarum: sed aliter ex parte quantitatis molis: aliter vero ex parte quam titatis virtutis. Quantitas enim molis eadem numero habet partem extra partem, & gradus secundum illas: & dicitur quaedam linea pedalis, quaedam bipedalis, quaedam tripedalis: & sic de caeteris gradibus secundum rationes numerorum: & similiter de superficie & corpore. Et secundum hoc accidunt lineae longum & breue, latum & strictum, & corpori spissum & tenue secundum profundum: quae sequuntur ex vna linea conparata alteri secundum longum & breue: & similiter superficies superficiei secundum latum & strictum: & cor pus corpori secundum haec eadem, quia in se continet lineam & superficien: aut secundum spissum & tenue: quia continet & se & esse corporis: aut est maior, aut minor, aut aequalis. Et opponuntur maius & minus aequali secundum priuationem & habitum: cum non sunt nata fieri nisi circa idem in forma & specie: & sumitur aequale ab vno quid est in eodem gradu diuersarum quantitatum nunero: & inaequale & multum ab vno quod est in diuersis gradibus siliter diuersarum quantitatum nunero: sed earundem specie. Requirit enim aequalitas solam graduum conformitatem: & inaequalitas solam graduum difformitatem: & hoc vtrobique in eadem specie quantitatis propter oppositionem secundum habitum & priuationem, quae non sunt nata fieri nisi circa idem in specie & forma: & diuersa genere tantum. Et sicut hoc est in magnitudine continua permanenti in magnitudine: sic est & in tempore quod est quantitas continua non permanens: cui ad modum lineae accidunt longum & breue: sic etiam & in loco, cui ad modum superficiei accidunt latum & strictum. Et sicut est hoc in quantitate continua: sic & in quantitate discreta accidit idem: puta in numero cui per suas partes & gradus in illis accidunt multum & paucum: & similiter in oratione, cui ad modum numeri accidit multum & paucum inquantum habet rationem discreti: & longum & breue ad modum temporis inquantum habet rationem continui. Nec est in hoc differentia ex parte continui & discreti nisi in hoc quod in eodem singulari continuo: puta linea, superficie, corpore, tempore, aut loco, aut oratione inquantum habet rationem continui, sunt secundum ill. scilicet longum & breue &c. in virtute omnes gradus & perfectiones quae possunt cadere inter diuersa continua comparata inter se: & hoc semper parte existente extra partem in eodem singulari continuo: licet non distincta ab alia aut diuisione aut signatione: sed distinguibili solummodo vel diuisione continui in duo, vel signatione puncti vnius inter duas partes eiusdem lineae, vel instantis vnius inter duas partes vnius temporis continui. Et hoc contingit quia continuum omne diuisibile est in infinitum: & in tot partes est diuisibile minimum continuum in quot maximum: licet non in aequales. In eodem autem singulari discreto puta denario non est nisi certus numerus partium & proportionum secundum illas: & hoc parte existente actu extra partem propter actualem distinctionem & diuisionem ratione discretionis partium inter se. Vnde considerando diuisionem numeri diuersimode per quiquod scilicet & quindque, & per. vi. & quatuor, & per tria &. vii. & per. viii. & duo, & per. ix. &. id i. semper sunt aliae & aliae proportiones: & hoc tam inter partes quam inter totum & quamlibet partium. Puta inter quinque & quanque est proportio aequalitatis: inter decem vero & quiandque est proportio dupli ad subduplum: & sic de caeteris. Et sic considerando totum & quanli bet partem secundum gradus illorum semper est in illis relatio communis penes inaequalitatem: cum tamen consideram do illa secundum suam substantiam sit inter illa relatio identitatis & diuersitatis mixtim: vt supra exposi tum est. Sic ergo vniformiter fundantur aequale & simile in eisdem specie: difformiter inaequale & dissimile: quia inaequale non est nisi in eisdem specie: sicut neque aequale. Dissimile autem non est nisi in diuersis specie: & simile non est nisi in eisdem specie. Quantitas vero virtutis non habet eadem numero partem extra partem: neque gradus secundum partes: sed quaelibet illarum maior habet in se in natura simplici vnite omnes partes quae natae sunt in aliis & aliis minoribus existere seorsum & separate. Sed hoc dupliciter: quia quandoque in natura simplici habentur vnite & inuariabiliter: quandoque vero vnite & variabiliter. Primo modo est quantitas virtutis in substantiis. Omnia enim contenta in praedicamento substam tiae: vt species specialissimae diuersae: diuersos & certos gradus perfectionum important: nec est vna & eadem variabilis ab vno gradu in alterum: sed semper vna est in superiori gradu quantitatis perfectio nalis quam altera: & continet semper supiori virtute omnem quantitatem omnis perfectionis & aliquod finitum amplius: sicut deitas continet omnem quantitatem perfectionalem cuiuscumque creaturae & amplius in infinitum. Secundo autem modo est quantitas virtutis in qualitatibus recipientibus magis & minus: & hoc non secundum quod considerantur secundum se vt sunt aliquid in suo praedicamento per essentiam: aut vt ponuntur separatae per existentiam: sicut ideae Platonicae. sic enim semper nominant rem in summo secundum gradum quid competit suae speciei, secundum quod exposuimus alias in quadam quaestione Quolibet. xiiii. & sic habent rationem substantiae: vt in proxima sequente quaestione declarabimus: sed solummodo secundum quod habent esse in subiecto & in materia: vbi per transmutationem naturalem eadem qualitas susceptibilis est eius quod est maius & minus in sua essentia. Puta albendo & calor nata sunt fieri in eodem singulari: maior de minori: & minor de maiori: & secundum hoc denominare habent subiectum album vel calidum secundum magis & minus: secundum quod alias in quadam quaestione de eo quod est magis & minus satis declarauimus. Et sic secundum quantitatem virtutis perfectionalis primo modo non est inter diuersa entia nisi inaequalitas, praeterquam duntaxat inter substantias contentas sub eadem specie specialissima: quae aequales semper sunt quantitate perfectionis. Et quo ad hoc conformis est ista aequalitas perfectionis aequalitati quam titatis molis. Non est enim vtraque nisi inter differentia solo numero. Sed inaequalitas perfectionalis non est conformis inaequalitati in quantitate molis: neque dissimilitudini: sed solummodo diuersitati: quia quaecumque diuersa specie aut genere sunt inaequalia quantitate perfectionis: inaequalia autem quantitate molis: non sunt nisi differentia numero: & dissimilia non nisi differentia specie specialissima. Secundum quantitatem aut virtutis perfectionalis secundo modo: quae scilicet est in accidente susceptibili: magis & minus in subiecto: non est aequalitas aut inaequalitas nisi inter eadem specie: sicut neque in quantitate molis. Et sicut in illis quantitatibus molis potest esse aequalitas & inaequalitas partium inter se: & ad totum in eodem tempore: sic in istis qualitatibus quo ad quantitates virtutis potest esse inaequalitas & aequalitas eius dem ad seipsum pro alio & alio tempore: secundum quod minus calidum in vno tempore potest esse magis calidum in alio tempore, vel aeque calidum. Ex quibus patet quod aequalitas & inaequalitas fundatae in quantitate molis, aut in quantitate virtutis in qualitate inquantum ipsa recipit magis & minus: quia se habent secundum priuationem & habitum: necessario sunt circa eadem in forma & specie. Similitudo autem & dissimilitudo fundatae in qualitate simpliciter quia se habent sicut contraria: necessario similitudo est inter eadem specie & forma: dissimilitudo vero necessario est inter diuersa atque inter contraria forma & specie: & non inter alia. ldentitas autem & diuersitas & aequalitas atque inaequalitas fundatae in substantia quia se habent sicut contradictoria: eo quod quaelibet duo entia substantialia aut modum substantiae habentia aut sunt eadem aut diuersa: aut aequalia aut inaequalia: idcirco licet identitas sit solummodo eorundem numero specie aut genere: & aequalitas siue molis siue virtutis in substantia aut qualitate: & similiter inae qualitas molis non est nisi eorundem specie specialissima: Diuersitas tamen & inaequalitas substantialis quo runcumque duorum entium sese habent penes gradus, & differentiae entium secundum gradus & differentias nu merorum. Sicut enim numeri proueniunt ab vnitate secundum quandam participationem formae illius: & propterea omnes numeri quodammodo sunt eiusdem speciei: vt tactum est supra: sic omnes creaturae procedunt a deo secundum quandam participationem formae illius. Et propterea omnes creaturae quodammodo sunt respectu dei eiusdem formae siue speciei: quia non sunt nisi quaedam participatio formae diuinae. Et per hoc inquam tum omnes numeri sunt quodammodo vnius speciei: & similiter omnes creaturae inter se: vniuersaliter aequale & inaequale non sunt nisi in eadem forma & specie. Quo ad hoc enim se habent secundum diuersos gradus suos: quibus inaequales dicuntur inter se diuersi numeri & diuersarum specierum creaturae: sicut se habent diuersae qualitates sub eadem specie: puta caloris aut albedinis secundum diuersos gradus quibus dicuntur inaequales inter se duo calores aut albedines duae: quibus subiecta etiam dicuntur calida seu alba: & secundum magis & minus inaequaliter calida aut inaequaliter alba. Et sic inaequalia secundum quantitatem virtutis: sicut etiam aliquando aliqua sunt inaequalia secundum quantitatem molis: licet ratione quali tatis, puta caloris aut albedinis, simpliciter sunt similia: aliquando secundum quantitatem molis aut virtutis sunt etiam inaequalia: & econtra dissimilia sunt aequalia. Et quo ad hoc bene difformiter fundantur re lationes cones super quantitatem & qualitatem vt procedit tertia obiectio: quae difformitas a fundamentis oritur sed in subiectis fundamentorum existit: quae difformiter ab ipsis denominantur: in hoc scilicet quod similitudo est inaequalium. Et etiam in hoc est difformitas, quod similitudo magis & minus recipit: non autem identitas aut aequalitas. Similitudo enim magis & minus recipit propter diuersos gradus in quantitate virtutis qualitatis eiusdem secundum speciem. Dicitur enim similitudo inter haec duo alba maior quam inter alia duo alba: & hoc album dicitur magis simile illi albo quam aliud: & hoc eo quod maior similitudo fundatur super qualitates magis ad aequalitatem appropiquantes. & secundum hoc etiam dicuntur subiecta magis similia. Et sic quod similitudo recipit magis aut mi nus: hoc non contingit nisi quia inaequalitas virtualis magis & minus recipit: & semper maius & minus in ipsis relationibus, & magis & minus in ipsis relatis, potius sequuntur quantitates virtuales in relatis quam ipsas relationes. Non sic autem aequalitas recipit magis & minus sicut similitudo: & hoc quia aequa litas non consistit nisi in graduum conformitate: sicut neque identitas maxime numeralis: quia non fundatur nisi super vno dicto ab vnitate, in qua non est difformitas.

⁋ Ex dictis etiam patet responsio ad obiectum secundum: quod bene verum est quod relationes communes non fundantur difformiter quantum est ex ratione respectus qui est ad aliud esse: neque quantum est ex ratione fundamentorum quando fundantur super idem. tunc enim tria ex vna parte. scilicet idem aequale & similter & tria ex ali. scilicet diuersum inaequale & dissimile vniformiter se habent, & conversim consequuntur se: vt si aliquid est idem: est aequale & simile & econverso: & quantum est idem, tantum est aequale & similier & econverso Et non sunt ista aequalitas & similitudo nisi substantiales: sicut & identitas: quae identitas multum diffo miter siue aliter fundatur in substantia vel in re alia vt habet rationem substantiae: quam aequalitas & similitudo in rebus quae sunt accidentia, & habentia rationem accidentium in subiecto: & similiter eorum contraria. Sicut enim aequalitas & similitudo consequuntur identitatem & econverso: sic & eorum contraria sese consequuntur. Quando autem fundantur super diuersa: non oportet quod tantam vniformitatem habeant secundum fundamenta: vt patet ex dictis. Et secundum hoc procedit vltimum obiectum.

⁋ Et est vniuersaliter sentiendum quod tanto verius & conformius habent rationes communes esse in aliquibus: quanto verius & conformius habent esse in illis illarum fundamenta. Quae quia conformius habent esse in diuinis quam in creaturis & verius: idcirco relationes communes quae habent esse in diuinis & in creaturis: verius & conformius habent esse in diuinis quam in creaturis. Propter quod etiam quo ad hoc difformiter relationes communes habent esse in diuinis & in creaturis: secundum quod haec quo ad diuina clarius patebunt inferius.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2