Quaestio 5
Quaestio 5
CIrca quintum arguitur quod super idem penitus non habent fundari relationes communes reales diuersae: Primo sic. Relationes reales non sunt diuersae nisi diuersa rea litate: diuersam autem realitatem contrahere non possunt ab eodem reali fundamento: quia non potest trahi ab aliquo quod non est in illo. & in eodem penitus reali non sunt realitates diuersae: nec habent relationes aliquam realitatem ni si a fundamento: vt alias declarauimus: ergo super idem reale penitus fundari non possunt.
⁋ Secundo sic. Relationes diuersae non sunt nisi aut adinuicem oppositae aut disparatae. Sed relationes communes reales oppositae fundari non possunt super idem: quia relatio realis communis non est nisi in creaturis secundum idem & diuersum in genere & specie: & secundum aequa le & inaequale, simile & dissimile, in quibus relationes contrariae non fundantur nisi super re diuersa. similiter nec relationes communes disparatae fundari possunt super idem penitus: quia tales non sunt nisi idem aequale simile inter se: atque eorum contraria, quae non distinguuntur realiter nisi secundum distinctionem praedicamentorum in quibus fundantur. ergo &c.
⁋ In contrarium est quod super idem reale fundantur in creaturis simile & dissimile, quia idem album eadem albedine simile est alteri albo, & dissimile nigro. Similiter idem homo eadem humanitate est alteri homini idem aequalis & similis.
⁋ Dico quod relationes communes reales diuersae possunt imaginari & super idem fundari tripliciter. scilicet aut in comperatione ad vnum & idem correlatiuum: aut in comparatione illarum inter se: aut illarum ad diuersa. Primo modo est omnino impossibile, quia ad vnum non est relatiuum plusquam vnum vnica relatione: vt ad vnum filium non est relatiuus nisi vnus pater, & vnica sola paternitate, licet vnum vnica relatione possit referri ad plura: & illa econuerso pluribus relationibus ad vnum: vt vnus pater ad plures filios vnica paternitate, & plures filii pluribus filiationibus ad vnum patrem. Secundum similiter est impossibile in relationibus communibus realibus: licet sit possibile in relationibus rationalibus, vt in identitate numerali in creaturis: & in omnibus relationibus communibus in diuinis: & etiam in relationibus propriis in diuinis in quibus omnes relationes fundantur super idem: & absque quocumque extraneo: & similiter in creaturis in relationibus actiuorum & passiuorum mediam te aliquo extraneo: vt contingit circa voluntatem, in qua motiuum & motum habent oppositas relationes inter se fundatas super idem. secundum quod declarauimus in quadam quaest. xiiii. Quolibet super hoc mota. Tertium autem est possibile, vt procedit vltima obiectio, & bene. sic enim duo est aequale duobus & maius vno, & minus tribus, & ad illa tria tribus relationibus realibus diuersis fundatis super idem & vnum re absoluta refertur.
⁋ Quod ergo arguitur primo contra hoc quod relationes reales non sunt diuersae nisi diuersa realitate: Dico quod hoc non est verum nisi de illis quae sunt fundatae in diuersis secundum rem. Si enim in eodem secundum rem sunt fundatae: licet sint inter se oppositae: non oportet quod si sunt reales, sint diuersae diuersa realitate. vt secundum iam dicta contingit de omnibus relationibus realibus in diuinis, & in mouente & moto circa voluntatem in creaturis. De relationibus autem disparatis non inter se oppositis relatiue, sed ad alia diuersa: similiter non est verum vt in propositis. Est ergo sciendum quod relatio primo ab alio habet quod sit relatio: & secundo ab alio hyus quod vna sit diuersa ab alia: & tertio hy ab alio quod sit realis: & quarto habet ab alio quod nunero sit diuersa ab alia diuersa realitate. Habet enim relatio quod sit realis a fundamento reali tantum: & a fundamento diuerso reali habet quod sit diuersa ab alia diuersa realitate: & econtra ab vnitate fundamenti realis habet quod sit alia & alia realis vna realitate. Habet autem quod sit relatio simpliciter: quia est ad aliud simpliciter, vt ad oppositum: quod est sibi proprium ex ratione sui praedicamenti Propter quod dicunt aliqui quod in hoc consistit esse quiditatiuum relationis: licet non dicat nisi modum purum. Habet autem vna relatio quod sit diuersa ab alia: quia vna est ad aliud quam sit alia. Intelligo autem hoc de diuersitate relationum secundum formam & speciem. Sic enim non sunt diuersae nisi quia sunt ad diuersa secundum formam & speciem. Puta similitudo & dissimilitudo fundatae in vna albedine non sunt diuersae relationes secundum speciem: nisi quia sunt ad alia & alia secundum speciem: puta ad similitudinem fundatam in alio albo, & ad dissimilitudinem fundatam in contrario nigro. Loquendo autem de diuersitate secundum numerum: hanc non habent relationes diuersae nisi quia sunt in diuersis: puta diuersae filiationes in diuersis filiis: quae sunt ad eandem paternitatem in eodem patre. Et de diuersitate tali relationum, scilicet secundum numerum: bene verum est quod non sunt relationes reales diuersae inter se nisi diuersa realitate: quia ab eisdem scilicet a fundamentis diuersis, habent quod sunt reales, & quod sunt diuersae. Vnde relationes reales diuersae secundum numerum solum, nequaquam possunt fundari in vno absoluto secundum rem. Vnde & in diuinis diuersae paternitates aut filiationes esse non possunt: nisi in eodem numero fundarentur, & solo numero differrent Propter quod & filiatio quae est in homine & in asino: quia non fundantur in differentibus solo numero, necessario differunt specie.
⁋ Quod assumitur vlterius in argumento, quod relatio diuersam realitatem contrahere non potest ab eodem reali fundamento. &c. Dico quod bene verum est loquendo de eodem fundamento proximo. vnde similitudo & dissimilitudo fundatae in eadem albedine respectu diuersorum sunt diuersae relationes reales siue secundum rem diuersae: Dico specie: sed tamen vnica realitate secundum numerum Non autem est verum loquendo de eodem fundamento remoto. vnde paternitas & filiatio in diuinis realitate diuersa sunt diuersae relationes, quia prnitas fundatur in substantia deitatis ratione illa qua ipsa est res siue potentia actiua, filiatio vero fundatur in eadem substantia ratione illa qua est vis siue potentia passiua. Et similiter in voluntate relatio motiui & moti sunt diuersa realitate diuersae: pro quanto illa fundatur in voluntate ratione potentiae actiuae: ista vero ratione potentiae passiuae. Et secundum hoc diximus supra quod distinctio praedicamenti relationis intra se secundum genus speciem & numerum non est penes realitates diuersas quas contrahunt relationes suis fundamentis. Quia tamen potentia actiua & passiua penitus in eadem re simplici absoluta non differunt neque diuersae sunt: propter illorum igitur diuersitatem non possunt proprie dici relationes fundatae in eodem diuersae diuersa realitate, neque etiam quaecumque aliae relationes fundatae in eodem simplici secundum rem. Et sic relatio nes illae comparatae ad fundamentum inter se non differunt nisi ratione tantum, licet comparatae ad obiecta: sint diuersae & reales, sed non reales nisi vnica realitate: sic quod non intelligantur esse diuersae res. Relationes enim non sunt res nisi realitate quam a suis fundamentis extrahunt. Et sicut in crea turis diuersae relationes fundatae super idem, nequaquam sunt diuersae res eo modo quo res dici possunt: nisi diuersas realitates a diuersis fundamentis secundum rem contrahunt: ex hoc scilicet quod super illa diuersa fundantur: sic in diuinis relationes quantuncumque sint diuersae & reales non rationales: nequaquam tamen proprie possunt dici diuersae res seu diuersae secundum rem: licet sint diuersae & reales. Vt ideo in diuinis non sit ponenda nisi vna res essentiae seu existentiae: a qua tres relationes illae dicuntur reales: vnica tamen realitate, & tres res subsistentiae secundum tres personas: quae non omnino dicuntur proprie & simpliciter tres res, sed solummodo cum determinatione dicuntur tres res relatiue.
⁋ Ad secundum cum dicitur quod relationes diuersae non sunt nisi aut oppositae aut disparatae: hoc bene verum est. Quod autem assumitur, quod relationes communes oppositae non possunt fundari super idem, nec etiam disparatae: Dico quod verum est solummodo de disparatis differentibus numero: vt contingit quando duo alba per similitudinem comparantur ad tertium. De differentibus autem spe cie distinguendum: quia aut differunt solummodo quia sunt ad diuersa, & talia bene fundantur super idem: vt iam dictum est de simil tudine & dissimilitudine: aut differunt simu. scilicet & quia ad diuersa sunt. & quia a diuersis causantur: & illae non fundantur super idem re, sed differunt re: vt contingit de similitudinibus duabus: quarum vna est inter duo alba, & alia inter duo nigra: neque super idem ratione inquantum differunt ratione: vt contingit in identitate & aequalitate & similitudine: quae num quam fundantur super idem re, differunt tamen re: nec super idem ratione, cum differant ratione. Vnde super substantiam stricte acceptam non fundatur nisi idem: & super quantitatem stricte acceptam non fundatur nisi aequale: & super qualitatem stricte acceptam non fundatur nisi simile, vt habitum est supra. Sumendo tamen large substantiam quantitatem & qualitatem: seu sumendo stricte substantiam, & large quantitatem & qualitatem: bene fundantur super idem dictae tres relationes conmunes. Duae enim quantitates, aut duae qualitates eiusdem speciei sunt idem ratione speciei, & aequa les ratione gradus in specie, & similes ratione differentiae constitutiuae speciei. Similiter duae substam tiae: puta duo homines eiusdem speciei, sunt idem ratione totalitatis speciei, & aequales ratione gradus in specie, & similes ratione differentiae constitutiuae speciei: vt procedit obiectio.
On this page