Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

CIrca quartum arguitur quod non singulum genus relationum communium in sin gulo dictorum trium generum praedicamentorum habeat fundari: sed potius singulum in quolibet, primo sic. In illis habent fundari relationes cones secundum quae relata are latione communi denominantur: puta identitas habet fundari in illis secundum quae ali qua dicuntur eadem: aequalitas in illis secundum quae dicuntur aequalia: similitudo in illis secundum quae dicuntur similia. Sed secundum singula genera praedicamentorum aliqua de nominantur eadem aequalia & similia. in quolibet enim genere sunt aliqua eadem numero specie & genere. sunt etiam aequalia in quolibet genere illa quae sunt sub eadem specie specialissima: quae etiam sunt similia secundum superius determinata. ergo &c.

⁋ Secundo sic. relationes quae sequuntur differentias & convenientias omnium generum entis, in omnibus generibus fundantur: quia non sequuntur illa nisi ex fundatione sua in illis. singula dicta genera relationum communium consequuntur differentias & convenientias omnium geneum entis: quia quodlibet duorum entium vnum est idem alteri: aut diuersum ab eodem secundum praedicta: aut etiam quaelibet duo entia aut aequalia sunt in gradu entis aut inaequalia, & quaecumque sunt sub eodem genere, aut cadunt sub adem differentia generis, aut sub alia & alia: & ideo aut similia aut dissimilia. ergo &c.

⁋ In contrarium est philosophus, qui non ponit idem & diuersum nisi in substantia: aequale & inaequale nisi in quantitate: simile autem & dissimile non nisi in qualitate.

⁋ Dico quod singulum trium praedicamentorum, substantiae scilicet, quantitatis, & qualitatis aut large accipitur, aut stricte. Substantia enim stricte accepta nominat solummodo rem absolutam secundum se & in se existentem: quae est proprie de praedicamento substantiae. Sustantia autem large accepta nominat quancumque rem prout habet modum substantiae scilicet praedicandi de se vel de alio in eo quod quid, vt tactum est in quaestione praecedente. Quantitas autem stricte accepta nominat solummodo rem absolutam de praedicamento quantitatis. Quantitas vero large acce ota nominat quancumque rem prout his modum quantitatis: in praedicando scilicet de aliquo subiecto in eo quod quantum. & hoc siue in eo quod quantum quantitate molis: qualiter praedicantur illa quae pertinent proprie ad praedicamentum quanti tatis: siue in eo quod quantum quantitate perfectionis essentialis aut virtualis: qualiter praedicantur illa quae communiter sunt quantitates. Qualitas etiam stricte accepta nominat solummodo rem absolutam de praedicamento qualitatis: qualitas vero large accepta nominat quancumque rem habentem in praedicando modum qualitatis: in praedicando scilicet in eo quod quale, & hoc siue in eo quod quale qualitate accidentali qualiter praedicantur de suis illa quae sunt proprie de praedicamento qualitatis: siue in eo quod quale qualitate substantiali, qualiter praedicatur differentia constitutiua in quolibet praedicamento de specie quam constituit. Stricte autem sumendo substantiam quantitatem aut qualitatem: Dico quod singulum geners relationum communium in singulo trriun praedicamentorum absolutorum habet fundari. Quia in substantia stricte accepta cuiusmodi sunt indiuidua species & genera in praedicamento substantiae, non habent fundari nisi idem & diuersum. In quantitate vero stricte accepta vt comparatur ad subiectum, non nisi aequale & inaequale: in qualitate vero stricte accepta, non nisi simile & dissimile: secundum quod procedit vltima ratio. Large autem sumendo substantiam quantitatem & qualitatem, Dico quod singulum genus relationum communium sun datur in quolibet trium generum praedicamentorum praedictorum, vt procedunt duae primae rationes. ldem enim & diuersum non solum fundantur super res existentes in praedicamento sub stantiae, sed etiam fundantur super res existentes in aliis praedicamentis: & dicuntur eademvel diuersa inter se, existentia in quocumque praedicamento alio vt expositum est superius. Similiter aequale & inaequale non solum fundantur super res existentes in praedicamento quantitatis: nec solum aequalia vel inaequalia dicuntur inter se, vel alia secundum illa quae sunt existentia in praedicamento quantitatis, sed etiam fundantur super res existentes in aliis praedicamentis: vt habent in se rationem quantitatis determinatae secundum gradum perfectionis: & dicuntur ipsa aequalia vel inaequalia inter se, vel aliqua secundum illa. Et est speciale in inaequali sequente ad quantitatem perfectionis, quod vniformiter consequitur diuersum secundum specieum & secundum genus. Quaecumque enim sunt diuersa specie specialissima: siue sint eadem genere siue diuersa: semper sunt inaequalia secundum gradum perfectionis naturalis: & tamen inaequale sicut & aequale quid sequitur quantitatem molis: solummodo consequitur diuersum secundum numerum sub eadem specie specialissima. Inaequali autem quid se quitur quantitatem perfectionis, speciale est quod vniformiter consequitur idem secundum speciem diuersum tamen nu mero. Quaecunque enim sunt eadem specie specialissima: & differentia numero solo: sunt aequalia quantitate perfectionis essentialis. Licet enim sint formae quaedam ad quas sub eadem specie specialissima in subiecto consequitur magis & minus & aequale: & existentia in eodem gradu intensionis, puta caloris vel frigoris: aut alicuius huiusmodi: dicuntur aequalia secundum illas quantitates perfectionis virtualis propter participationem formae a subiectis aequaliter: & similiter ipsae formae inter se aequales dicuntur: existentia autem in diuersis gradibus dicuntur inaequalia secundum illas quantitate perfectionis virtualis propter participationem illius formae a subiecto secundum magis & minus: & similiter ipsae formae inter se inaequales dicuntur propter esse ipsarum in subiecto secundum maius & minus: secundum enim Augustinus de triniitate. lib. vii. cap. viii. in eis quae non sunt mole magna: idem est maius esse quod est melius esse: bonitate scilicet perfectionis essentialis aut virtualis: tamen eaedem formae sub ratione suae essentiae secundum se consideratae vt essentia quaedam: sicut indiuidua sub specie specialissima: aequales inter se sunt quantitate perfectionis essentialis. Vnde & si essent separatae: essent ambae aequales & in summo gradu perfectionis quae speciei suae nata est convenire. Vna enim albedo separata: nec magis albedo, nec maior albedo est quam alia, prout alias determinauimus in nostro. xiiii. Quolibet.

⁋ Est autem vlterius aduertendum quod secundum tales formas vt simpliciter accipiuntur: subiecta illarum secundum ipsas simpliciter denominantur esse similia: siue in aequali siue in inaequali gradu fuerint. Et cum sunt in gradu aequali, tunc secundum illas dicuntur perfecte similia: cum vero sunt in gradu inaequali: tunc respectu illorum quae sunt perfecte similia in gradu aequali: subiecta illarum secundum illas dicuntur similia secundum magis & minus, secundum quod magis & minus accedunt ad aequale. Et respondent isti gradus perfectionis in quantitate virtutis: gradibus existentibus in quantitate molis: quae est in continuis & discretis: licet in discretis non dicatur esse quantitas molis proprie, nec etiam in aliis continuis a corporalibus: in quibus gradus sumuntur in eis quae sunt eius dem speciei secundum accidentia continua, quae sunt longum breue, latum strictum, spissum & tenue: secundum quod in numeris & discretis quae secundum praedicta sunt proprie eiusdem speciei specialissimae, sumuntur gradus secundum plus & minus: & dicuntur aequalia quae sunt in eodem gradu, puta vnum & vnum, duo & duo, tria & tria: & sic deinceps: & inaequalia quae sunt in diuersis: puta vnum ad duo: tria & deinceps, scilicet duo ad tria: quatuor & deinceps. Et secundum quod gradus inter se distant secundum magis & minus: puta duo & tria minus distant quam duo & quatuor aut quinque & deinceps: similiter duo & quatuor minus distant quam duo & quinque & deinceps: secundum hoc dicuntur inaequalia secundum magis & minus in quantitatibus eiusdem speciei quales sunt quoquo modo omnes numeri secundum superius exposita: sicut & dicuntur similia secundum magis & minus in qualitatibus eiusdem speciei.

⁋ Simile etiam & dissimile non solum fundantur super res existentes in praedicamento qualitatis: nec solum similia aut dissimilia dicuntur inter se aliqua existentia in praedicamento qualitatis: aut subiecta secundum illa: sed etiam fundam tur super res existentes in aliis praedicamentis vt habent in se rationem qualitatis: sicut habent differentiae diuisiuae generum & constitutiuae specierum. Dicuntur enim illa quorum sunt similia vel dissimilia secundum illa: licet non illa inter se. In hoc enim est differentia quo ad idem & diuersum in substantia, aequale & inaequale in quantitate, ad simile & dissimile in qualitate, quod idem & di uersum non solum dicuntur aliqua secundum substantiam quae est aliquid illorum: sed etiam ipsae substantiae inter se dicuntur idem & diuersum secundum se: & similiter aequale & inaequale non solum dicuntur aliqua secundum quantitatem quae est aliquid illorum: sed etiam ipsae quantitates inter se dicuntur aequale vel inaequale secundum se. Simile autem & dissimile nullae qualitates dicuntur inter se secundum se: sed solummodo secundum qualitates dicuntur similia aut dissimilia inter se: habentia illas in se. Et est speciale in dissimili tam secundum qualitatem stricte, quam secundum qualitatem communiter acceptam: quod solummodo secundum ipsam consequitur diuersum secundum speciem specialissimam. Quaecumque enim qualitates sunt diuersae genere: puta color & sapor, secundum illas non dicuntur aliqua dissimilia: sicut neque similia: sapor enim colori, aut saporabile colorato nec simile nec dissimile dicitur. Similiter rationale & irrationale nec similia nec dissimilia dicuntur inter se: nec subiecta quae habent illa, secundum illa similia aut dissimilia dicuntur, quia nec talia nec talia nata sunt dici secundum illa. Et commune est etiam simili cum aequa li, quod solummodo consequuntur idem specie & diuersum numero. Quaecumque enim habent easdem qualitates specie, differentes solo numero, sunt similia: puta duo alba, aut duo rationalia. Quia enim vnus homo dicitur similis alteri substantialiter, non est nisi secundum differentiam rationalitatis: non autem secundum genus animalitatis, neque secundum totalitatem ipsius speciei specialissimae: cuius pars formalis est rationalitas. Similiter quod vnus homo dicitur similis alteri accidentaliter: non est nisi secundum qualitatem accidentalem specificam: puta albedinem aut nigredinem: non autem secundum qualitatem conem genere: puta colorem aut saporem. sicut quod aliqua dicuntur aequalia siue mole siue perfectione, non est nisi secundum quantitates easdem specie: differentes solum numero, quia in solis illis est vera conformitas qua vere concurrunt per vnionem in vnum: quae non est in eisdem genere differentibus specie specialissima, eo quod differunt formis quae sunt differentiae specisicae: sub quibus etiam diuersificatur ratio & natura generis. Propter quod latent aequiuocationes in genere, vt dicitur. vii. physico. & non est pura vniuocatio nisi in spe cie: vt dicitur ibidem. Est autem proprium dissimili in quo differt ab inaequali quantitate molis aut virtutis siue perfectionis virtualis, quod dissimile non est aliquid alteri nisi secundum qualitates substantia les aut accidentales, differentes sola specie specialissima: puta secundum rationale & irrationale. secundum album & nigrum. Non enim secundum qualitates eiusdem speciei specialissimae dicuntur nisi similia. & secundum qualitates differentes genere: puta secundum albedinem & saporem: aut secundum rationale & inaiatum: neque similia dicuntur neque dissimilia.

⁋ Est autem aliquid alteri inaequale quantitate molis aut virtutis non ni si secundum quantitatem eandem specie specialissima: puta linea est lineae inaequalis secundum alium & alium gradum longitudinis, & album albo inaequaliter est album secundum gradum alium & alium albedinis. Quae vero sunt quantitatiue diuersarum specierum. secundum illas neque dicuntur aequalia neque inaequalia. Non enim hnea dicitur aequalis vel inaequalis superficiei aut album nigro: quia in solis illis quae sunt eiusdem speciei est vera secundum gradum eundem conformitas molis aut virtutis: & difformitas secundum gradus diuersos: licet secundum quantitatem perfectionis essentialis inaequalitas consequitur in omnibus diuersitatem quaecumque enim sunt diuersa specie aut genere, sunt inaequalia perfectione essentiali sicut dictum est.

⁋ Sumendo autem substantiam quantitatem aut qualitatem stricte: sic non habent esse in diuinis: sed solummodo vt large accipiuntur ad omne se habens modo substantiae quantitatis aut qualitatis in creaturis existentis. Deitas enim in diuinis se habet modo substantiae quae nominat quid: persona autem se habet per modum substantiae quae nominat quem. & respondetur deitas vel deus ad interrogationem factam in diuinis per quid, pater aut filius aut spiritus sanctus per interrogationem factam per quis: & in diuinis non fundatur super hoc nisi identitas. Bonitas autem sapientia & huiusmodi in diuinis se habent modo qualitatis: & respondentur in diuinis ad interrogationem factam per quale. Magnitudo autem aeternitas infinitas immensitas & huiusmodi in diuinis se habent modo quantitatis. Respondentur enim ad inter rogationem factam per quantum. Et in diuinis super huiusmodi qualitates & quantitates secundum quod considerantur secundum se: bene fundatur identitas, sicut in creaturis fundatur super res singulorum praedicamentorum vt secundum se considerantur & in ordine ad illa quae sunt sui generis. Secundum autem quod quantitas aut qualitas huiusmodi considerantur in diuinis in ordine ad id quod in diuinis dicit quid aut quis: cuius sunt sicut dis positiones: super qualitatem non fundatur nisi similitudo, & super quantitatem non nisi aequalitas, etiam cum huiusmodi quantitas incidit in qualitatem: dicendo quod sapientia dei aut bonitas est magna aeterna siue infinita. Sic enim bonitate aut sapia personae dicuntur inter se aequales.

⁋ Ex dictis patent argumenta ad vtram quod partem adducta: ex quibus etiam in magna parte patet qualiter vniformiter vel difformiter relationes ones habent fundari in dictis tribus: de quo sermo habitus est in secunda quaestione praecedenti huius articuli.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4