Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

CIrca secundum arguitur quod relata vniformiter sunt abinuscem alia in singulis rebus & generibus relationum communium, Primo sic. Relata non requiruntur esse alia & alia in relatione communi nisi ratione vnius super quod fundantur, quod requirit plurificari in relatis, vt iam tactum est in dissolutione primi argumenti uaestionis praecedentis. Sed vnum vniformiter plurificatur in singulis rebus, secundum singula genera relationum communium: quia vbique plurificatur: sicut commune in singularia. ergo. &c.

⁋ Secundo sic. relata relatione communi in singulis rebus & relationibus communibus non differunt nisi aut secundum rem, aut secundum rationem. Sic autem inueniuntur differre in singulis rebus & generibus communium relationum,. quia in deo in quolibet genere relationis communis aliquando differunt secundum rem: puta quando personae referuntur inter se secundum identitatem qualitatem aut similitudinem. Similiter & in creaturis: puta quando Petrus dicitur idem Paulo aequalis aut similis. Aliquando autem diffetunt secundum rationem tantum: puta secundum relationem identitatis quando in diuinis vnau persona aut aliquid eorum quae sunt in diuinis siue fuerit substantia, siue relatio, dicitur eadem aut idem sibi, & in creaturis vnum indiuiduum vel aliquid eorum quae sunt in illo, dicitur idem sibi. Similiter secundum relationem aequalitatis & similitudinis, quando vnum suppositum siue in diuinis siue in creaturis dicitur aequale aut simile sibi. Quia enim aliquid possit dici aequale aut simile sibi sicut & idem, arguitur ex hoc, quod sicut suppositum quodlibet dei aut creaturae habet in se rationem substantiae inquantum est natura & quiditas aliqua in qua nata est fundari identitas: & propter hoc dicitur idem sibi: sic habet in se rationem quantitatis inquantum est immensum vel determinatum secundum gradum molis aut persectionis in qua nata est fundari aequalitas: propter quod consimiliter debet dici aequale sibi. habet etiam in se rationem qualitatis inquantum habet in se aliquid quo formaliter existit id quid est in essentia & natura in qua nata est fundari similitudo: propter quod debet Sici simile sibi. Vnde & Boet. li. de trinitate. oquens de deo dicit sic. Illi nihil simile est praeter seipsum. ergo &c.

⁋ Tertio ad principale sic. Damai. dicit libl. is. capit. xi. Hypostaseon vnumquodque se habet ad alterum non minus quam ad seipsum, quare neque magis. quod patet ex causa dicti sui quam continuo adiungit subdens. Quoniam secundum omnia sunt vnum pater & filius & spiritus sanctus praeter inge nerationem, generationem, & processionem. Sicut autem propter vnum quod sunt hypostaseon vnunquodque se habet ad alterum non minus quam ad seipsum, sic nec magis, quia sicut vnum aliquid quod sunt: non est minus in vno illorum quam in altero: sic nec magis sunt tres hypostases vnum communiter, quam vnumquodque illorum per se, quare cum quaelibet diuinarum personarum ad alterum vniformiter se habet secundum identitatem & similitudinem: quia quaelibet diuinarum personarum vniformiter alteri est eadem, aequalis, & similis: ergo & secundum easdem relationes ad seipsam se habet vniformiter, vt vniformiter dicatur idem aequalis & similis sibi. Sed secundum relationes dictas non se habet nisi ad alium vel ad se, ergo relata non vniformiter se habent ad minus in diuinis in dictis relationibus.

⁋ In contrarium est quod in diuinis relata non plus differunt realiter quam re relationis, quae in diuinis differunt re simpliciter & absolute. & in relationibus aequalitatis & similitudinis & identitatis, nunquam differunt relata ratione tantum, quia non est relatio aequalitatis aut similitudinis eiusdem ad seipsum. Secundum Magistrum enim sententiarum dist. xxxi. nihil est simile sibi: aut aequale sibi ipsi. Similitudo enim (vt ait Hilarius lib. iii. de trinitate. parum ante finem) sibiipsi non est. In hoc autem est magna diuersitas in diuersis rebus: & in diuersis relationum generibus. ergo &c.

⁋ Dico quod in singulis rebus & diuinis scilicet & creatis, relata vniformiter sunt alia abinuicem in hoc quod & in illis & in istis est reperire relata diuersa re & diuersa. ratione: praeter hoc quod aliter est talis differentia relatorum in diuinis & in creaturis: quo ad hoc scilicet quod in diuinis non est differentia relatorum nisi re relationis: in creaturis autem est re absoluta, vt tangitur in vltimo obiecto, in quo difformitas est. Quo ad diuersitatem vero secundum rationem non est vniformitas in diuinis & in creaturis in relatione identitatis aut in relatione aequalitis aut similitudinis. Aliquid enim sibi non est idem: puta in diuinis deitas deitati, paternitas paternitati: pater sibi: filius sibi: spiritus sanctus sibi: & in creaturis materia sibi, & forma sibi, & compositum quodlibet sibi. Nihil enim tam in diuinis quam in creaturis est sibiipsi aequale aut simile. Et in hoc est magna difformi tas relatorum secundum rationem in diuersis generibus relationum: vt ostendit vltima ratio in hoc articulo: quod in relatione identitatis relata quandoque differunt secundum rationem tantum: quandoque autem secundum rem: in relatione vero aequalitatis & similitudinis semper differunt secundum rem tantum, licet aliter in diuinis, & aliter in creaturis sumatur ista realis differentia relatorum, sicut dictum est. In identitate autem relata differunt secundum rem, vt quando in diuinis persona dicitur eadem personae: sicut pater filio: & quando in creaturis suppositum dicitur idem supposito specie aut genere. ldentitate autem numerali in creaturis nunquam relata differunt plusquam secundum rationem. Nec in diuinis autem nec in creaturis dicitur quicquam aequale aut simile sibi: cuius ratio est (prout tactum est in secunda quaestione articuli praecedentis) ex parte identitatis: quod relatio identitatis fundatur in substantia: immo secundum praedicta in quacumque re, secundum quod habet rationem suba stantiae. Secundum rationem autem substantiae res habere potest duplicem considerationem. Vnam scilicet secundum quod est aliquod ens in se & secundum se. & sic super substantiam fundatur identitas qua vnumquodque secundum quod consideratur secundum se, & secundum id quod est, & vt existens vna siue genere vna, siue specie vna, siue numero, dicitur idem sibi secundum totum quod est. Et sunt in hac relatione idem secundum rem relatum & ad quid est relatio & ipsum fundamentum relationis: diuersa autem secundum ratio nem. Aliam vero considerationem habet res etiam secundum rationem substantiae considerata, vt scilicet est aliquid existens in supposito, seu suppositi: & sic super ipsam fundatur identitas qua habem tes seu habentia in se vnam substantiam dicuntur eadem sibi: & hoc in creaturis, siue habeant in se substantiam tantum genere vnam, secundum quod homo & asinus dicuntur idem animal siue in animali, siue tantum specie vnam, secundum quod Petrus & Paulus dicuntur idem homo, vel idem in homine: inquam tum secundum Porphyrium, participatione speciei plures homines sunt vnus homo, & eadem ratione participatione generis plura animalia sunt idem animal. Et dicuntur supposita sub eodem genere aut specie inter se idem identitate fundata super essentiam generis & speciei: vt est aliquid existens in suppositis & habitum ab illis: & ipsum suppositum habens in se illud, est totum quoddam compositum ex essentia speciei aut generis & ratione suppositi. de qua compositione in creaturis habitum est longe superius. In diuinis autem secundum hunc modum considerationis substantiae super substantiam deitatis quae tantum vnica & singularis est: fundatur identitas qua diuinae personae habentes illam in se vt aliquid sui, dicuntur eaedem sibi. Et est quaelibet personarum diuinarum quasi totum respectu diuinae substantiae quam in se continet: eo quod cum illa substantia continet in se proprietatem relatiuam: licet absque vlla compositione, vt supra similiter expositum est. Et sic in ista relatione relata semper differunt secundum idem inter se: licet aliter in diuinis: aliter ip creaturis: sicut dictum est: & ipsum fundamentum se habet ad ipsa relata, vt pars vel quasi pars ad totum. Et sic secundum primum modum identitatis nihil refertur ad alterum re: sed solum idem ad seipsum. Penes autem secundum nihil refertur ad seipsum: sed solummodo ad alterum re. Ex parte autem aequalitatis & similitudinis quod relata semper differunt secundum rem: & nihil refertur aequalitate aut similitudine ad seipsum aut in diuinis aut in creaturis: ratio est quod relatio aequalitatis & similitudinis fundatur inquantita te & qualitate: immo secundum praedicta in quacunque re secundum quod habet rationem quantitatis aut qualitatis: non autem secundum quod habet rationem substantiae. Secundum rationem autem quantitatis aut qualitatis non habet res quaecunque aliam considerationem quam qua consideratur vt est aliquid existens in alio vt in supposito: & vt est aliquod illius. Inquantum enim secundum se consideratur: & vt est aliquid in suo genere: non habet nisi rationem substantiae vt dictum est. Et sic super quantitatem & qualitatem non fundantur relationes aequalitatis & similitudinis nisi vt quantitas & qualitas sunt aliquid alicuius: & etiam non nisi vt illae relationes quibus habentes in se quantitatem aut qualitatem illam aequales dicuntur esse aut similes inter se. eo enim quod est aliquid alicuius, non refertur id cuius est ad se: sed ad aliud tantum, puta si substantia vt fundamento refertur aliquid ad seipsum & ad aliud, hoc tamen non est nisi secundum rationem substantiae vt ipsa est aliquid alicuius: & id cuius est non refertur illa vt fundamento secundum identitatem nisi ad aliud. Si enim substantia aliqua re fertur secundum substantiam, siue substantia vt fundamento refertur identitate ad seipsam: hoc quod refertur est substantia, quae est aliquid secundum se: & ratione totalitatis: sicut patet ex iam dictis. Vnde si quantitate aut qualitate vt fundamento aliquid dicatur ad se & etiam ad aliud aequale aut simile, oportet quod hoc sit secundum aliam & aliam rationem siue considerationem quantitatis aut qualitatis: vt scilicet prout est aliquid alicuius, secundum ipsam dicatur aequale aut simile alteri: vt vero est aliquid secundum se: dicatur secundum ipsam aliquid aequale aut simile sibi. Quare cum quantitas aut qualitas secundum quod quantitas aut qualitas non habeat huiusmodi duplicem considerationem sicut habet substantia: sed illam quae est aliquid alicuius tantum: non autem illam qua est aliquid secundum se: quia in ista consideratione habet substantiae rationem non quantitatis aut qualitatis: sicut patet ex dictis: licet ergo secundum substantiam aliquid dicatur idem sibi & alteri: quia substantia duplicem considerationem habet: secundum quantitatem & qualitatem tamen nihil dicitur aequale aut simi le sibi: quia quantitas rationem quantitatis non habet secundum quam aliquid dicitur aequale: neque qualitas rationem qualitatis secundum quam aliquid dicitur simile, nisi secundum considerationem eius vnicam, qua cilicet est aliquid alicuius, secundum quam solummodo aliquid dicitur aequale aut simile alteri, nihil autem sibi.

⁋ Sic ergo patet quod duplex est modus identitatis tam in diuinis quam in creaturis. Quorum primus est quo aliquid refertur ad seipsum tantum: in quo relata differunt secudum rationem tantum. & hoc ideo quia in isto modo relata referuntur secundum substantiam: quae secundum totum est ipsa relata: & re eadem ipsis. Secundum substantiam autem quae secundum totum est ipsa relata, nihil potest referri ad aliquid diuersum aut distinctum ab illo: quia relata debent illam communicare secundum totum: & secundum totum nihil communicatur a diuerso aut distincto a se. Si ergo secundum substantiam quae est ipsum secundum totum, aliquid referretur ad aliquid aliud vel distinctum ab illo, ipsum secundum totum esset communi catum illi: & secundum totum esset illud: & sic non posset esse aliud aut distinctum ab illo: qualis modus non potest esse in aequalitate aut similitudine: quia quantitas aut qualitas vt rationem to talitatis habet: non habet rationem substantiae, quod tactum est ante solutionem argumentorum in prima quaestione articuli praecedentis: & similiter in fine quaestionis praecedentis illam. Secundus autem modus identitatis est quo aliquid refertur ad aliud siue distinctum ad distinctum: sicut & vni uersaliter refertur in relatione aequalitatis & similitudinis, in quibus relata semper differunt re secundum praedicta: & hoc ideo quia in isto modo identitatis relata referuntur non secundum substantiam quae secundum totum est ipsa relata: & eadem omnino re cum ipsis: sed potius secundum substantiam quae est aliquid ipsorum: sicut relatione aequalitatis & similitudinis referuntur relata secundum quantitatem & qualitatem quae est aliquid ipsorum. In diuinis autem substantia quantitas & qualitas habita ab vna persona vt aliquid existens in illa, consimiliter est habita a qualibet alia. Et sic diuinae personae secundum substantiam vnam singularem referuntur inter se identitate, & secundum quantitatem vnam singularem referuntur inter se aequalitate: & secundum qualitatem vnam singularem referuntur inter se similitudine. Sed in creaturis personae diuersae siue diuersa supposita nunquam referuntur inter se identitate aequalitate aut similitudine secundum vnam substantiam quanti tatem aut qualitatem singularem: sed solummodo secundum plures: & hoc ideo quia in diuersis suppositis creaturarum impossibile est vnum aliquid singulare. Propter quod licet in diuinis diuersatum personarum identitas fundetur super vnum singularitate: & similiter aequalitas & similitudo in creaturis tamen diuersorum suppositorum identitas non fundatur nisi super vnum specie aut genere: neque aequalitas aut similitudo nisi super vnum specie, secundum quod haeo patent clarius ex supra determinatis.

⁋ Ex praedictis patet ratio quare secundum identitatem aliquid dicitur ad seipsum: non autem secundum aequalitatem aut similitudinem: quia scilicet ad seipsum nihil dicitur nisi seipso: vt sint totaliter & quod refertur, & secundum quod refertur, idipsum secundum rem. Secundum seipsum autem vnumquodque consideratum tantummodo rationem substantiae habet. Propter quod talis relatio non est nisi secundum substantiam: & sic identitatis solius. Quantitas enim & qualitas in quantum huiusmodi: hoc est secundum rationem quantitatis aut qualitatis: semper se habent vt aliquid alicuius, non autem vt aliquod totum. Propter quod secundum quantitatem aut qualitatem nihil ad seipsum referri potest: sed solummodo ad aliud aut distinctum a se: in quo est eadem quantitas & qualitas vel secundum numerum, vt in diuinis: vel secundum speciem, vt in crea turis. Et sic sicut relatum secundum substantiam totalem quae est ipsum relatum: non potest refer ri nisi ad seipsum: sic relatum secundum quantitatem aut qualitatem aut etiam secundum substam tiam quae est aliquid eius quod refertur: non potest referri nisi ad aliud aut ad distinctum ab ipso. Sicut enim si secundum substantiam totalem referretur ad aliud vel distinctum: necesse esset quod illi sub stantia illa totalis communicaretur, & esset idem totale plurificatum: vt si pater secundum totum quod est pater, referretur ad filium: necesse esset quod filius esset pater: quod est impossibile: sic si secundum quantitatem aut qualitatem aut substantiam quae est aliquid eius referretur ad seipsum: necesse es set quod in illo substantia illa aut quantitas aut qualitas plurificaretur: & esset in eodem duplex qualitas aut quantitas aut substantia eiusdem naturae: quod similiter est impossibile. aequalitas enim & similitudo non est nisi per conformitatem quantitatum & qualitatum existentium in relatis: quae conformitas necessario requirit pluralitatem: aut ex parte relatorum tantum, vt quando est conformitas in eodem singulari secundum quod fit relatio: sicut contingit de aequalitate & similitudine personarum in diuinis: aut ex parte vtriusue. scilicet & relatorum & eius in quo est conformitas: & secundum quod fit relatio, vt quando est conformitas in eadem specie: sicut contingit de aequalitate & similitudine in creaturis: aut etiam in eodem genere: sicut contingit de identitate in genere diuersorum specie. Me dium autem est impossibile, scilicet quod sit conformitas ex pluralitate ex parte illius in quo est conformitas tantum: quia esset illius plurificatio in eodem: quod est impossibile sicut dictum est. Ex quibus patet quod magna contingit difformitas in relationibus communibus & in diuinis & in creaturis ad ipsa relata.

⁋ Secundum dicta igitur concedenda est vltima ratio praeposita, probans quod relata non sunt vniformiter diuersa nec in rebus diuersis nec in diuersis generibus relationis communis.

⁋ Ad primum in contrarium, quod in omnibus & in quolibet genere relationis communis relata sunt vniformiter alia & alia: quia non requiruntur esse alia & alia nisi ratione vnius quod oportet plurificari in illis: Dico quod hoc verum est. Sed quod assumitur, quod vnum vniformiter plurificatur in singulis rebus & singulis generibus relationis communis: quia communicatur sicut com mune in singularia, dico quod reuera plurificatur sicut commune in singularia: sed illa singularia non sumuntur vno & eodem modo in singulis: quia in diuinis & in identitate & in aequalitate & in similitudine & in creaturis in identitate numerali non sumuntur illa singularia sub vno simpliciter nisi secundum rationem tantum, puta substantia qua pater est idem filio, plurificatur in illis secundum rationem tantum. inquantum alia est ratio diuinitatis vt est in patre: alia vt est in filio: siue inquantum secundum aliam rationem habet esse in patre: & secundum aliam in filio. similiter & de quantitate qua est pater aequalis filio: & qualitate qua est similis filio. Et similiter de substantia totali qua quidcunque ens est idem sibi. In creaturis autem in identitate specie & genere & in aequalitate & similitudine singularia illa sumuntur sub vno communi secundum rem differentia, inquantum alia humanitas est in Petro & alia in Paulo, quibus dicuntur idem inter se specie. Similiter alia quantitas & alia qualitas, quibus dicuntur aequales & similes.

⁋ Ad secundum quod in singulis rebus & in singulis generibus relationum communium relata aliquando differunt re: aliquando ratione tantum: Di co quod verum est de singulis rebus: quia & in creaturis & in diuinis relatiua quandoque differunt re, quandoque ratione tantum, vt procedit obiectio & bene. Non autem verum est de singulis generibus relationis communis. Nam in aequalitate & similitudine siue in diuinis siue in creaturis semper relata secundum aequalitatem & similit tudinem diuersa sunt aut distincta re: secundum modum praeexpositum.

⁋ Quod arguitur contra hoc per rationem probantem quod aliquid potest dici aequale aut simile sibi sicut idem: quia sicut quodlibet suppositum habet in se substantiam qua dicitur idem sibi, sic habet in se quantitatem qua potest dici aequale sibi: & qualitatem qua possit dici simile sibi: Dico quod neque secundum substantiam quam habet suppositum in se vt ali quid sui, dicitur idem sibi: sicut neque secundum quantitatem aut qualitatem quam habet in se vt aliquid sui, dicitur aliquid aequale aut simile sibi. Immo si secundum talem substantiam diceretur idem sibi: & similiter secundum quantitatem & qualitatem posset dici aequale & simile sibi. secundum quod procedit argumentum & bene. Sed quod secundum substantiam aliquid dicitur idem sibi, hoc secundum iam dicta non est secundum substantiam quae est aliquid sui: sed secundum totalitatem substantiae quae est ipsum. Nunc autem quantitas & qualitas non considerantur secundum aliquam rationem totalitatis qua sunt aliquid secundum se, nisi considerentur secundum rationem substantiae: quia secundum rationem quantitatis & qualitatis: non considerantur nisi secundum quod sunt aliquod alicuius, illud scilicet mensurans aut efficiens, aut siquo alio modo disponens. Propter quod licet secundum suba stantiam possit accipi vnus modus identitatis quo aliquid refertur ad seipsum: nequaquam tamen secundum quantitatem aut qualitatem, secundum quod haec omnia patent ex praedictis.

⁋ Quod vero arguitur ad idem ex dicto Boethii: quid loquens de deo dicit sic, Illi nihil simile est praeter ipsum: Dico quod est eim phatica locutio, qua ex vno dicto non intento datur intelligi aliud intentum. Vnde Commentator exponens illud verbum dicit sic. Illi primo bono nihil est simile substantiali similitudine praeter ipsum. Quod non ideo addit quod velit intelligi ipsum primum sibi aliqua ratione simile esse: in nullo enim rerum genere aliquid sibi simile dicitur: omne nanque simile, alii a se simile dicitur: nec inde diuersa solum sunt quae sunt similia: sed hic est vsus loquendi vt dicamus summo bono nihil esse simile praeter ipsum, volentes intelligi nihil omnino sibi simile esse: velut si absente domino domus dicat quis non est hic intus dominus praeter me. Qui enim hoc dicit: non vult intelligi se dominum esse domus sed tantummodo eum qui dominus est abesse. Sic & iste dicens: nihil simile est primo bono praeter seipsum non vult intelligi quod ipsum sibi simile sit: sed quod illi similitudine substantiali nihil possit conferri: sed potius siquid illi forte substantialiter simile videtur: sit non essentiae proprietate quod ipsum est: sed quod ei conformitate diuersae essentiae comparetur. Et propterea non est vere simile. dicente Hila. libro. iii. de triniitate. Deo simile esse aliquid quod ex ipso non fuerit non potest. Quare cum secundum superius determinata quod in diuinis est ex alio, quodammodo est id ex quo est: Pater enim generando filium quodammodo seipsum genuit: ex hoc facilius & clarius potest exponi illud dictum Boethii, dicendo quod non est simile praeter seipsum: hoc est praeter illum qui est ex ipso, vel ex quo est ipse, cum quo est idipsum. & hoc modo maxime creatura quae ad imaginem dei creata, similis deo dicitur quadam imitatione secundum intrinseca naturae, non persectione naturae: nec secundum aliquid extrinsecum. Perfectione enim naturae solummodo diuinae personae sibi similes sunt: & hoc similitudine substantiali. smitatione naturae & secundum intrinseca naturae similis est deo creatura facta ad imaginem: quae etiam secundum extrinseca similis deo est inquantum ei conformatur secundum actum voluntatis & intellectus. Hanc enim triplicem similitudinem aequalitatis ad deum distinguit Commentator super ix. regulam de hebdom. vbi dicit Boethius. Omnis diuersitas discors: similitudo vero appetenda est. sic enim ait Commen. Est quaedam alterutrius numero diuersorum vnio: quam conformitatis ratio facit Hlaec vnio similitudo vocatur: & est vel secundum naturam vel secundum extrinseca. Secundum naturam vero dupliciter. Aut enim est secundum propositae naturae plenitudinem: & dicitur substantialis similitudo. qualiter album albo simile est & homo homini. Aut secundum propositae naturae partes aliquas: & vocatur imaginaria similitudo, qualiter humana pictura dicitur homini similis. Illa vero quae est secundum intrinseca, dicitur vnitio. qualiter artifex alii artifici vel homo deo iuxta voluntatem eius aliquid faciendo dicitur similis. De hac similitudine ad deum aut illa quae est per imaginem, non est hic sermo: quia non pertinet ad relationem communem. licet enim creatura dicitur similis deo: non tamen econuerso deus dicitur similis creaturae. nisi forte per accidens: quia scilicet creatura est similis illi: sicut mensura refertur per accidens ad mensuratum: quia scilicet mensuratum refertur ad ipsam per se. Et sic ista similitudo potius pertinet ad relationem mensurae quam ad relationem communem: quod pertinet ad imaginem. Vnde de hac similitudine imitationis dicit Augustius vii. de trinitate. lta homo imago est vt ad imaginem sit id i. non aequatur parilitate: sed accedit similitudie. sicut in distam tibus signatur quaedam vicinitas non loci: sed cuiusdam imitationis, secundum quod hoc expressius declarat. lxxxiii, quod qud ii.

⁋ Ad tertium quod hypostaseon vnumquodque &c. Dico quod litera illa Damasce. non habet hypostaseon vnumquodque & caetera: sed praemissis multis quae communiter sunt trium A hypostaseon, adiugit. Vnumquodque enim eorum &c. vt relatio illius quod est eorum, possit esse aequi uoca: quia potest referre lx hypostaseon quod immediate praecedit: vel alia quae praenarra - uit: Et communiter conveniunt vnicuique trium hypostaseon. Et primo modo procedit argumentum acsi l eorum referret ly hypostaseon quod immediate praecedit. Sic enim illa est falsa quae assumprta est in argumento: Vnumquodque hypostaseon ad alterum non magis se habet quam ad seipsum. Haec autem falsa est in hoc videlicet quod vnumquoque hypostaseon ad alterum dicitur triplici modo relationis conmunis: ad seipsum autem non dicitur nisi primo modo identitatis: & sic se habet ad alterum: in hoc quod pluribus modis relationum se habet ad alterum quam ad seipsum. Sed secundo modo intelligit Dam. uod scilicet P eorum referat illa quae praenarrauerat ipse immediate, quando loquens de diuinis dixit sic. lllic commune & vnum re consideratur propter identitatem substantiae, & operationis, & voluntatis, & potestatis, & virtutis, & bonitatis. Non dixi similitudinem: sed identitatem. vna enim substantia, vna bonitas, vna virtus, vna voluntas, vna operatio, vna potestas, vna & eadem, non tres similes adinuicem trium hypostaseon. Et tunc sequitur assumptum in argumento. Vnumquodque enim eorum habet se ad alterum non minus quam ad seipsum: hoc est quoniam secundum omnia &c. vt tactum est in argumento. Et ideo sic expone dictum illius. Vnumquodque enim eorum scilicet praedictorum, puta substantiae, operationis, voluntatis, & caeterorum attributorum essentialium quae sunt aliquid ipsorum hypostaseon. Non autem sic vt sumit argumentum: eorum scilicet hypostaseon, non minus se habet ad alterum quam ad seipsum. Quod specialiter intelligit Boethius de habere se ad alterum per identitatem: non autem per similitudinem aut aequalitatem. Vnde immediate de similitudine praemisit dicens. Non dixi similitudinem: sed identitatem. Vna est enim substantia &c. Non tres similes substantiae scilicet sunt, aut tres operationes, & caetera huiusmodi quae sunt adinuicem trium hypostaseon. Quod reuera dixit propter Semiarrianos: qui vnitatem singularitatis substantiae negabant in patre & filio: sed conformitatem substantiae communis asserebant vt infra in dissolutione rationis secundae quaestionis sequentis exponetur. Qui etiam per eundem modum asserebant in caeteris attributis substantialibus diuinarum personarum non vnitatem singularitatis: sed conformitatem solummodo alicuius communis. Vnde expone quod dixit Boethius, Vnumquodque eorum non minus se habet ad alterum quam ad seipsum, sic. Ad alterum, puta substantia ad operationem & ad quodcunque caeterorum: aut econuerso: quam ad seipsum, puta substantia ad substantiam: operatio ad operationem: & sic de caeteris. Quantum enim in diuinis substantia eadem est substantiae scilicet vnitate singularitatis: non conformitate alicuius communis: similiter & operatio opeationi: & sic de caeteris: tantum substantia eadem est operationi, & caeterorum vnicuique: & econuerso quodlibet illorum cui libet alteri: & substantia quae est in vna parte, non minus sed aequaliter est eadem substantiae quae est in altera, quam ipsa sibi vt est in vna personarum. & sic de operatione, voluntate, & caeteris substantialibus seu essentialibus attributis: secundum quod dicit litera sequens assumpta in argumento ad probationem illius, Hoc est quoniam secundum omnia sunt vnum &c. Per quod bene probatur quod vnumquodque talium non solum minus se habet ad alterum secundum identitatem quam ad seipsum: nec etiam magis: sed omnino vniformiter atque aequaliter. Et secundum hunc modum intelligit illud dictum suum Boethius. Hypostaseon se habet ad alterum non minus quam ad seipsum. Et verum est etiam quod nec magis, secundum quod procedit probatio sua & bene. Secundum praedictum autem primum modum non intelligit illud: nec secundum illud procedit aut procedere potest probatio. Licet enim quia pater & filius & spiritus sanctus secundum omnia substantialia sunt vnum: & ideo non minus vnumquodque illorum se habet ad alterum per identitatem de qua loquitur, nec magis quam ad seipsum: sed vniformiter secundum rem: tamen bene se habet vnaquaeque personarum secundum relationes communes aequalitatis & similitudinis minus ad alteram quam ad seipsam: in hoc vi delicet quod ad alteram dicitur quaelibet illarum similis & aequalis: nulla autem ad seipsam, vt patet ex iam determinatis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2