Quaestio 3
Quaestio 3
CIrca Tertium arguitur quod relationes communes in diuinis sint distinctiuae personarum diuinarum, Primo sic. Hilarius. iii. de Trini. vbi dicit, Similitudo sui non est per similitudinem personarum: probat distinctionem personarum: quod non esset possibile nisi essent personarum distinctiuae. ergo &c.
⁋ Secundo sic, non est relatiua oppositio nisi distinguat relata. aliter enim non esset oppositio: quia oppositorum natura est quod non sunt simul in eodem. Sed relationes communes inter personas diuinas relatiuam oppositionem important: quia non est relatio nisi sit ad aliud vt ad oppositum. ergo &c.
⁋ Contra. nihil commune tribus est distinctiuum personarum: quia personae in distinctiuis earum non conveniunt: quia in communibus sunt vnum: & vnitas repugnat distinctioni. ergo &c.
⁋ Quia secundum praedeterminata relationes communes in diuinis causantur ab vno in substantia, quantitate, & qualitate: & sequuntur istud in personis: & in ipso tres personae communicant absque omni differentia nisi fuerit rationis tantum: distinctiua autem personarum plus debent differre quam ratione tantum: aliter enim differentia per illa non esset realis: qualis debet esse differentia diuinarum personarum: Idcirco dico prout procedit vltima ratio: quod relationes communes nullo modo sunt distinctiuae personarum diuinarum. Distinctiua enim debent esse propria distinctis. Vnde Damascenus assignans differentiam inter distinctiua & non distinctiua, dicit quod pater, filius, & spiritus sanctus in omnibus sunt vnum praeter ingenerationem quae propria est patri: & generationem passiuam quae propria est filio: & processionem passiuam quae propria est spiritui sancto. Quia tamen secundum praedeterminata supra articulo. lxvii. quaestione. iii. in solutione primi argumenti, relationes communes personarum inter se non causantur ab vno in substantia, quantitate, & qualitate, nisi vt est plurium distinctorum secundum rem: non secundum rationem solum: & pluralitas illa personarum licet non sit causa principalis diuersitatis relationum conmunium personarum vt propter quam sic: est tamen causa earum adminiculatiua vt sine qua non: Idcirco vlterius dico quod licet relationes illae non sint distinctiuae personarum siue causatiuae distinctionis earum: sed potius praesupponant distinctionem illarum: ipsam tamen a posteriori sicut effectus causam notificant & declarant. propter quod dicuntur esse signa quaedam distinctionis illarum: ipsam ostendentia sicut signum signatum: teste Hilario, qui dicit. Eaciamus hominem ad imaginem & similitudinem nostram. Inuicem sui esse similes in eo quod dicit simi itudinem nostram: ostendit. Inuicem dixit, tamquam alius & alius abinuicem in eo quod similes sunt: fore ostendantur. Et hoc non per distinctionem illorum trium modorum relationum conmunium inter se: quae sunt identitas, aequalitas, & similitudo: sed per distinctionem extremorum cuiuslibet habitudinis dictarum relationum abinuicem in personis. Pro quanto tamen dicti tres modi relationum com munium habent causari a personarum distinctione, quam necessario praesupponunt relationes communes in diuinis personis, distinctionem quandam diuinarum personarum ostendunt: aliam vero causant. Ostendunt enim distinctionem personarum realem & essentialem quae est secundum relationes proprias & dissimiles, & quasi indiuiduorum diuersarum specierum quasi per diuersas differentias specificas constitutarum, quae sunt paternitas, filiatio, & spiratio: sub quibus in tribus personis ad modum generis se habens commune est diuina essentia: praeter hoc quod cone in creaturis quod est genus, in diuersis speciebus est vnum secundum rationem tantum: & diuersum secundum rem. Econtra autem in diuinis cone quod est essentia est vnum singulare secundum rem in personis diuersis: & diuersum secundum rationem tantum. Et propterea in diuinis vnitate communis sunt personae plures simpliciter vnum. In creaturis autem vnitate communis non sunt plura supposita simpliciter vnum: sed solum cum determinatione generis aut speciei. dicente Augustinus v. de Trini. ca. iii. "Cum dicitur vnum vt non addatur quid vnum: cum plura vnum dicuntur, eadem natura atque essentia non dissidens significatur". Causant autem dictae relationes communes in diuinis personis distinctionem personarum secundum rationem quasi accidentalem: & est quasi diuersorum indiuiduorum sub diuersis speciebus: & distinguuntur solum per materiam in qua recipiuntur species diuersae. ldentitas enim aequalitas & similitudo est alia & alia: quia est in alia persona & alia. Sicut enim albedo est alia & alia in Petro & Brunello secundum rem: sic aequalitas est alia secundum rationem in patre ad filium: & alia in filio ad patrem. Et sic de identitate & similitudine.
⁋ Quod ergo arguitur primo quod relationes communes sunt causaliter distinctiuae personarum: quia Hilarius per illas probat distinctionem personarum: Dico quod verum est si probaret per distinctionem illarum in diuinis personis distinctionem personarum sicut effectum per causam. Nunc autem non est ita: immo solummodo probat vnam per alteram, sicut causam per effectum, sicut dictum est.
⁋ Ad secundum, quid non est relatio nisi distinguat: Dico quod verum est vel essentialiter, vel quasi accidentaliter. Nunc autem cones relationes (vt dictum est) non distinguunt diuersas personas essentialiter. Propter quod non dicuntur distinctiuae illarum. Distinguunt tamen illas quasi accidentaliter, vt dictum est.
On this page