Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

CIrca secundum arguitur quod in diuinis sit tantum vnus modus identitatis secundum formam & speciem, Primo sic. Distinctio relationum communium secundum formam & speciem non est nisi secundum formalem & specificam distinctionem suo um fundamentorum, vt patet ex supra determinatis, quare cum ex parte fundamenti identitatis in diuinis nulla omnino cadat distinctio: quia non est in di uinis nisi vnica & singularis substantia: nulla ergo consimiliter distinctio secundum formam & speciem potest esse in diuinis ex parte identitatis.

⁋ Secundo sic. diffe a rentia secundum materiam tantum non diuersificat formam & speciem alicuius existentis in differentibus secundum materiam solum. sed identitas in diuiuis non diuersificatur nisi secundum materiam tantum: quia secundum relata quae sunt idipsum omnino in primo modo identitatis, & alterum & alterum in secundo, vt patet ex praedeterminatis. ergo &c.

⁋ In contrarium est, quia si modi identitatis ad se & ad lI alium non differunt nisi secundum materia. scilicet secundum relata quae sunt materia & subiectum solum & non secundum formalem rationem fundamentorum, tunc secundum idem fundamentum omni no posset aliquid identitate referri ad seipsum & ad alium: cum eadem substantia quae est in diuinis in vno ali quo, sit in quolibet alio. consequens falsum est: quia eadem ratione posset aliquod aequalitate & similitudine referri ad seipsum & ad alium: cum eadem quantitas & qualitas quae est in vno aliquo: sit etiam in quolibet sicut & eadem. illud tamen falsum est secundum praedeterminata. ergo &c.

⁋ Dico quod in relationibus comounibus distinctio secundum formam & speciem non accipitur secundum rem fundamentorum: sed solummodo secundum formales rationes ipsorum. Res enim fundamenti omnium relationum quae sunt in diuinis & propriarum & conmunium vna est singularis quae differt secundum formales rationes substantiae quantitatis & quaelitatis importantium quo ad aliquas species suas in creaturis aliquid perfectionis simpliciter quam idcirco a creaturis transferuntur ad diuina: secundum superius determinata: & hoc manente in consideratione rationis, ratione substantiae quantitatis & quaelitatis: & secundum rem rationes quantitatis & qualitatis incidant in rationem substantiae. Non enim approbamus dictum aliquorum dicentium quod res praedicamentorum quantitatis & quaelitatis transferuntur a creaturis ad diuina non secundum rationem generis: quemadmodum transfertur res substantiae: sed secundum rationem aliquarum specierum tantum, prout supius determinauimus. Et propter dictam distinctionem secundum rationes for males in diuinis substantiae quantitatis & quaelitatis, dicuntur distingui formaliter & secundum formam ac speciem rationis tria genera relationum conmunium, quae sunt identitas, aequalitas, & similitudo. Et consimiliter di co ex parte modorum identitatis: quod quia ipsi accipiuntur non secundum rem & naturam fundamenti: sed secundum formales rationes in illa, secundum formam & speciem differunt atque distinguuntur. Quia sicut illa tria genera relatio num conmunium distinguuntur secundum tres formales rationes scilicet substantiae quantitatis & quaelitatis: sic duo modi identitatis distinguuntur secundum duas formales rationes substantiae, quorum vnus est quo praecise & proprie appellatur substantia aliquid quod est absolutum & essentiale distinctum contra notionale & respectiuum: quod quidem essentiale est in eo cuius est cum eius notionali siue respectiuo: & per hoc est in eo vt aliquoid eius. Alius vero est quo coniter appellatur substantia omne quod habet rationem substantiae: cuiusmodi est quocquod est in diuinis & in creaturis consideratum vt est aliquid in rerum natura, & res alicuius praedicamenti. Super substantiam primo modo dictam fundatur secundus modus identitatis quo aliquid dicitur idem alteri a se secundum rationem eius quod est aliquid sui & similiter alterius inquantum huiusmodi. Super substantiam vero secundo modo dictam fundatur primus modus identitatis quo aliquid dicitur idem sibi secundum rationem scilicet totalitatis suae, vt pater sibiipsi secundum rationem totalitatis suae, qui constitutus est ex substantia cum proprietate: & similiter filiatio sibiipsi:s & deitas atque bonitas: & vniuersaliter quicquid est in diuinis & in creaturis ratione totalitatis eius qua est aliquid, vt tactum est in quaestione praecedenti. Et est ratio totalitatis in relatis ratio vna formalis: quamuis naturaliter differant relata in isto modo identitatis, puta pater, paternitas, deitas, bonitas, & huiusmodi in diuinis. Et ideo est identitas in omnibus his secundum formam & speciem rationis, differens solum secundum naturam relatorum. Et similiter in alio modo identitatis ratio par tialitatis vel quasi partialitatis qua aliquid est aliquid alicuius, est formalis ratio in relatis vna, quanuis naturaliter differant relata: puta pater & filius a bonitate & veritate. Et ideo iden- titas patris & filii. Et similiter bonitatis & veritatis est eadem secundum formam & speciem rationis: quamuis naturaliter differunt relata. Sed differt relatio identitatis & materialiter & formaliter simul: cum dicitur secundum secundum modum, pitr est idem filio: aut bonitas est eadem sapientiae: & cum dicitur secundum primum modum identitatis, Deitas est eadem deitati siue sibiipsi: aut deitas patris est eadem deitati filii: quia ibi relata sunt alia & alia secundum alios & alios respectus: aut alias rationes. Personae enim differunt respectibus: & attributa rationibus secundum praedeterminata. Et est ibi relatio secundum id quod est aliquid relatorum in ambobus eisdem secundum substantiam eandem numero: quae etiam est aliquid vtriusque. Hic vero sunt relata eadem: & est relatio secundum id quod est habens totalitatem relatorum. Et sic licet idem sit in re id quo pater est idem filio: & quo deitas est eadem sibi. scilicet vna substantia numeralis: differt tamen relatio identitatis in illis secundum relationes formales totalitatis & partialitatis fundamenti. Ibi enim substantia est relationis fundamentum vt est aliquod relati & propria pars: hic vero vt est totalitas relati: licet non differat dicere, deitas est eadem deitati aut sibiipsi: & deitas patris est eadem deitati filii: quia vna & eadem est deitas vtriusque: nisi in eo quod cum dicitur deitas esse eadem sibi, differentia eius secundum quod fit relatio in re latis, est a ratione sola. Cum vero dicitur deitas patris eadem deitati filii, similiter est differentia illius a sola ratio ne: sed est adminiculo relatorum differentia eius validior & apparentior: licet non minor, vt patet ex praedictis. Non tamen pater dicitur idem filio quia substantia vtriusque est eadem: sed solummodo quia substantia vtriusque est vna: & hoc quia vnitas illius realis est: & ex natura rei: identitas autem illa rationalis est & a ratione. Et fundamentum relationis est tale absolutum, siue sit illa relatio secundum rem siue secundum rationem: non autem relatio siue realis siue rationalis. Et sic omnino secundum aliam rationem substantiae pater est idem filio & sibiipsi. Est enim substantia qua pater est idem sibi, quasi totum ad substantiam qua est idem filio. illa enim continet essentiam & relationem: ista vero essentiam tantum. Et similiter substantia qua pater est idem sibi, quasi totum est ad substantiam qua deitas est eadem sibi: sed secundum eandem rationem substantiae: quia ratione substantiae quae est totalitas relatorum. Et secundum dicta concedenda est vltima ratio eadem concludens.

⁋ Ad primam in oppositum, quod ex parte substantiae in diuinis nulla cadit omnino distinctio: Dico quod verum est: substantiam in diuinis stricte sumendo scilicet pro essentia absque omni ratione respectus & relationis. Accipiendo tamen large substantiam sicut sumitur quando dicit Philosophus quod vnum in substantia sequitur idem, bene cadit in substantia distinctio, vt iam dictum est: & expositum est superius. Et sic large accepta substantia ipsa bene distinguitur secundum duas formales rationes & in diuinis & in creaturis: secundum quas sunt duo modi identitatis & in diuinis & in creaturis, vt dictum est.

⁋ Ad secundum quod in diuinis identitas distiguitur secundum materiam tamt scilicet secundum relata, ergo &c. Dico nm quod falsum est. immo cum hoc quod differentia est secundum relata quando aliquid refertur ad se & ad alterum: est etiam differentia secundum rationes formales substantiae in his relatis & in illis, vt patet ex iam dictis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2