Quaestio 3
Quaestio 3
CIrca tertium arguitur quod trium personarum inter se in diuinis non sit plena & perfecta identitas, Primo sic. illa sola est plena & perfecta identitas qua nulla alia est maior. sed maior est identitas patris ad seipsum vel essentiae ad essentiam vel vtrius quod inter se: quam sit patris ad filium: tum quia ad seipsum est identitas absque omni differentia reali relatorum: ad filium autem cum hoc quod est identitas relatorum in substantia, est & aliqua differentia illorum in proprietatibus relatiuis realibus: tum quia ad seipsum est identitas secundum totum quod est vtrunque relatorum: relatio autem patris ad filium est identitas secundum aliquid eius. Maior autem est identitas quae est secundum totum: quam quae est secundum aliquid sui. ergo &c.
⁋ Secundo sic. quorum est plena & perfecta identitas: vnum eorum de altero vere praedicatur: quia secundum Boeth. nulla propositio verior est illa in quae idem praedicatur de se. sed pater non vere praedicatur de filio: nec econverso. Non enim vere dicitur quod pater est filius aut econuerso. ergo &c.
⁋ Contra. tanta est identitas patris & filii: quanta est vnitas substantiae eius cum filio communis, secundum quam sunt idem. sed plena & summa est vnitas substantiae secundum quam pater est idem filio & econuerso. ergo &c.
⁋ Dico quod illorum est plena & perfecta identitas quorum nulla potest esse omnino imo diuersitas contraria identitati: nec vlterius ex diuersitate pilosoalitas. Quia siqua est talis pluralitas, d scilicet non est ex diuersitate, illa est absque omni admixtione contrarii: & propterea necessario illa identitas est in termino in quo non potest esse in aliquo defectus per sui contrarii admixtionem: & in non habentibus contrarium nihil est nisi in termino: & absque receptione eius quod est magis aut minus. In patre autem ad filium nulla potest esse diuersitas contraria identitati: quia pater consideratus in ordine ad filium: non habet in se nisi essentiam communem cum filio: & proprietatem qua distinguitur a filio. Ex parte au tem essentiae, quia vna est & communis patri & filio, non est nisi plena & perfecta identitas absque omni diuersitate contraria. Ex parte autem proprietatis, quia relatiua est: non est vlla identitas patris ad filium, nec etiam contraria diuersitas, quia secundum relationem vt relatio est, & vt per ipsam sit comparatio ad oppositum: nullum relatiuorum natum est dici alteri idem aut diuersum, sicut neque aequale aut inaequale. Vnde sicut pater secundum quod est ad filium. i. relatiua proprietate sua qua habet esse ad filium non dicitur aequalis vel inaequalis filio: sic nec filius secundum quod est ad patrem, dicitur aequalis aut inaequa lis filio, vt habitum est supra. Sed ambo mutuo dicuntur aequales secundum substantiam solam, inquantum nomine substantiae includitur quantitas, secundum superius exposita. Sic ergo pater secundum quod est ad filium non dicitur idem nec diuersum filio, nec econuerso, sed ambo mutuo sibi dicuntur idem secundum substantiam solummodo. Quare cum vt procedit vltima ratio, & bene, plena & perfecta sit vnitas substantiae communis secundum quam sunt idem inter se tres personae diuinae, & tam plena & perfecta sit vnitas illius substantiae, vt secundum eam sint idem inter se duae vel tres personae: quam vt secundum eam ipsa diuina essentia est eadem sibi: & plena autem & perfecta omnino sit identitas qua deitas est idem sibi: plena igitur & perfecta dicenda est esse identitas qua pater est idem filio, & tam plena & perfecta quam plena & perfecta est identitas qua diuina essentia est eadem sibi, de qua constat quod omnino & simpliciter plena & perfecta est. Idcirco igitur simpliciter concedendum est quod plena & perfectissima in termino est identitas inter patrem & filium. Etsi enim in patre considerato in ordine naturae ad filium sit aliquid plus quam in deitate considerata in ordine rationis ad seipsam, puta proprietas relatiua quae est paternitas, de ea nihil plus ad identitatem quam si non esset omnino. & hoc quemadmodum si sint duo quadrata absque gnomone circunscripto similia, & alteri eorum circumscribatur gnomo: per hoc quadratum habens gnomonem circunscriptum non minus est simile non habenti gnomonem quam prius immo aequaliter, quia de similitudine vel dissimilitudine nihil ad gnomonem, licet de aequalitate aut inaequalitate aliquid sit ad gnomonem. Quia habens gnomonem non habenti per gnomonem additum est inaequalis: & si non habenti addatur gnomo, fit iterum aequalis. Quadratum enim addito gnomone creuit, alteratum autem non est, vt dicitur in praedicamentis. Sed de identitate aut diuersitate, aequalitate aut inaequalitate, similitudine aut dissimilitudine patris ad filium, nihil omnino ad proprietatem relatiuam quae in patre est alia quam in filio, licet patre considerato in ordine rationis ad seipsum, de identitate patris ad seipsum, multum ad proprietatem patris. Quia secundum relationem vt substantia est, & non sit per ipsam comparatio ad oppositum, nec persona cuius est comparatur per illam ad oppositum, sed ad seipsam: bene natum est vtrumque relatiuorum dici idem sibiipsi sicut & secundum substantiam: quia (vt dictum est in praecedenti quaestione) talis identitas est secundum rationem totalitatis eius quod comparatur. Et sic pater comparatus ad seipsum proprietate sua qua habet esse, & etiam substantia sua absoluta di citur idem sibi, licet comparatus ad filium illa proprietate siue secundum illam, nec idem nec diuersus dicitur filio, sicut nec aequalis nec inaequalis, nec similis nec dissimilis, vt dictum est. Et similiter econuer so filius relatiua proprietate sua qua habet esse ad patrem, dicitur idem sibi licet non patri, sicut nec illa siue secundum illam dicitur aequalis vel similis patri, vt habitum est supra. Et sic in primo modo identitatis quaelibet persona dicitur eadem sibi proprietate propria ei secundum quam est ad alteram. In secundo autem nulla personarum proprietate sua dicitur eadem alteri, sicut nec aequalis aut similis. Vnde si quaeratur an filius secundum quod dicitur ad patrem sit idem patri: consimiliter quaestioni Augustinus superius tactae an scilicet filius secundum quod comparatur ad patrem sit aequalis patri: Et iterum si quaeratur an filius secundum quod comparatur ad patrem sit idem sibiipsi: istis duabus quaestionibus contrario modo debet responderi, vt patet ex dictis.
⁋ Veruntamen aduertendum est quod in vtraque dictarum quaestionum latet aequiuocatio ex parte illius quod est secundum quod est, quia ly secundum quod est, potest esse vna dictio scilicet coniunctio causalis significans idem quod prout siue inquantum: vel potest esse duae partes, vt ly secundum sit aduerbium, & ly quod nomen. Et si primo modo, respondendum est ad primam quaestionem quod sic: filius enim secundum quod. i. prout vel inquantum dicitur ad patrem, est idem patri. Non enim est idem aequalis aut similis patri, nisi inquantum dicitur hoc est comparatur ad patrem, quia inquantum secundum se consideratur aut inquantum siue prout comparatur ad seipsum, non est nisi idem sibi. sed tunc relatio non habet ratio nem relationis, sed potius substantiae, secundum praedicta. Ad secundam autem quaestionem respondem dum est quod non filius enim secundum quod. i. prout vel inquantum dicitur ad patrem, non est idem sibi, sed solummodo patri, & solummodo est idem sibi prout dicitur hoc est comparatur ad seipsum. Si vero secundo modo, scilicet ly secundum quod, est duae partes: respondendum est ad primam quaestionem quod non silius enim secundum quod id est secundum id quo dicitur ad patrem, scilicet secundum filiationem, nec est idem nec aequalis nec similis patri, sed est idem illi substantia siue essentia, aequalis quantitate, similis qualitate vt iam & similiter superius expositum est. Ad secundam vero quaestionem respondendum est quod sic. fi- lius enim secundum quodid est secundum id quod dicitur ad patrem scilicet secundum filiationem: est idem sibiipsi sicut secundum substantiam: sed hoc prout ambo integrant rationem suppositi, vt iam expositum est. Et isto secundo modo intellectus eius quod est secundum quod, intelligit Augustinus & prosequitur suam quaestionem, vt patet inspicienti dicta & intentionem illius.
⁋ Quod arguitur primo contra iam dicta, quod non est plena & perfecta identitas patris ad filium: quia maior est eius identitas alicuius vt patris ad seipsum: Dico quod falsum est. Licet ei secundum plura sit identitas patris ad se quam ad filium: pater enim est idem sibi & secundum substantiam & secundum paternitatis proprietatem: est autem idem filio secundum substantiam tantummodo, vt patet ex dictis: & hoc sicut secundum plura, hoc est secundum plures vnitates, quaternarius est aequalis quaternario quam binarius binario: non tamen maior est aequalitas patris ad seipsum quam ad filium: sicut non est maior aequalitas quaternarii ad quaternarium: quam binarii ad binarium: neque similiter maior est identitas essentiae ad essentiam quam patris ad filium: quia vtraque est secundum idem: & nihil de identitate vel diuersitate ad paternitatem & filiationem, sicut dictum est.
⁋ Quod arguitur primo pro syllogizando quod maior est identitas patris ad seipsum vel essentiae ad essentiam quam patris ad filium: quia patris ad seipsum vel essentiae ad essentiam est identitas absque differentia relatorum reali: non sic patris ad silium: quia realiter differunt scilicet relatiuis proprietatibus: Dico quod si sumatur differentia proprie, quae non est nisi ex absolutis, illa ponit diuersitatem proprie dictam: quae contrariatur identitati & diminuit eam cum secundum partem incidit in eodem cum identitate. Sed talis differentia non est in di uinis: sed solummodo contraria communiter accepta pro distinctione quae est ex relatiuis: quae non ponit diuersitatem nisi communiter acceptam: & quae non contrariatur identitati nec diminuit eam omnino cum est incidens in eodem cum identitate, vt dictum est.
⁋ Quod arguitur secundo pro syllogizando quod maior est identitas patris ad se quam ad filium: quia ad se est idem secundum totum: ad filium autem est idem secundum aliquid sui: & ita quasi secundum partem: & maior est identitas secundum totum quam secundum aliquid sui vel secundum partem: Dico quod hoc vltimum verum est in illis solummodo quae vere sunt pars & totum: vt in compositis ex materia & forma. In illis enim maior est identitas inter illa quae sunt eadem secundum totum. scilicet & secundum materiam & secundum formam, quam inter illa quae sunt eadem secundum alterum eorum solum: qualiter non est ponere totum & partem in diuinis propter naturae siue essentiae diuinae simplicitatem. Suppositum enim licet contineat essentiam cum proprietate relatiua secundum modum superius determinatum, non tamen est proprie totum ad vtrunque illorum. Nec illa sunt partes suppositi: quia relatio non distinguit suppositum subsistens in essentia nisi ab opposito: seipsam etiam non distinguit nisi a relatione sibi opposita: non autem ab essentia considerata in supposito vno in ordine ad essentiam eandem existentem in supposito alio: sed ratio sola illa abinuicem distinguit. Et sic essentia est aliquid suppositi vt in quo subsistit quasi materiali ter: Relatio vero est aliquid suppositi quo subsistit quasi formaliter, & distiguitur ab opposito. Et hoc modo licet diuersimode totalitas suppositi vtrumque illorum contineat, est tamen improprie totalitas in continente vtrunque: & contenta improprie habent rationem partialitatis. Et in talibus non est maior idem titas illa quae est secundum totum quam illa quae est secundum partem: & hoc quia tales scilicet partes, nullam conpositionem ponunt in tali toto: & quia identitas non sequitur vnum in substantia vt solummodo no minat essentiam quae est vere substantia: neque vt solummodo nominat substantiam quae est suppo situm: sed etiam vt nominat quodcunque consideratum secundum rationem substantiae: siue sit essen. tia quae est vere substantia: siue sit suppositum: siue fuerit quodcunque reale aut qualemcunque realita tem habens. & haec est per se ratio communis substantiae ad quam sequitur identitas. Vnde quia eadem ratione omnimode & secundum totum & secundum aliquid sui dicitur pater idem sibi secundum totum, & filio secundum aliquid sui: idcirco nequaquam maiori identitare dicitur pater idem sibi quam filio: licet quo quo modo secundum plura vt dictum est: etsi de identitate patris ad seipsum aliquid ad relationem pertinet quae est paternitas: nihil autem ad ipsam de identitate patris ad filium, secundum prae dicta. Vel potest dici quod vna harum identitatum non potest dici maior alia quia non penitus vniuo ce dicitur pater idem sibi primo modo identitatis, & idem filio secundo modo, propter praedictam distinctionem illorum duorum modorum: & in solis vniuocis habet locum comparatio secundum magis & minus. Licet enim sit album in voce & album in colore secundum Philosophum in Top non tamen dicitur vox albior colore propter non vniuoce dici album de vtroque.
⁋ Quod arguitur secundo principaliter: si plene & perfecte pater esset idem filio: vere posset vnum praedicari de altero: & dici quod pater est filius & econverso: Dico quod hoc secundum Boethium non habet veritatem nisi de illis quae sunt idem primo modo identitatis. Nec est vera illa propositio, Nulla propositio verior est illa in qua idem prae dicatur de eodem. nisi intelligendo de eodem primo modo identitatis. Vnde non dicit Boethius nulla in qua idem praedicatur de eodem, sed in qua praedicatur idem de se. De illa enim in qua praecicatur idem de eodem secundo modo identitatis, simpliciter falsa est. Licet enim nihil ad relationem de identitate aut diuersitate patris ad filium: quia vt pater comparatur ad filium, relatio habet rationem relationis & non substantiae. secundum quam rationem substantiae identitas aut diuersitas sequitur rem quancumque quam sequitur, vt dictum est: multum tamen ad relationem de veritate & falsitate praedicationis patris de filio, autem econuerso: quia non ab eo quod est res vel non est, simpliciter dicitur oratio vera vel falsa: vera ab eo quod est: falsa ab eo quod non est: sed solummodo dicitur oratio vera vel falsa ab eo quod res est vel non est prout exprimitur per sermonem. Vnde etsi cursus insit homini simpliciter: non tamen haec est vera, homo currit bene, nisi insit illi sub tali modo. Consimiliter etsi pater simpliciter est in filio & econuerso, & sunt vnum & idem, secundum quod dicit Christus dei filius Io. x. Ego & pater vnum sumus, per quid etiam sunt idem: non tamen haec est vera, pater est filius, aut econuerso, nisi pater insit filio aut econuerso, sub tali modo, vt scilicet patri formaliter conueniret filiatio sicut & paternitas, & filio paternitas sicut filiatio, quod falsum est & impossibile, nisi ponatur personarum confusio secundum Sabellium.
On this page