Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Irca primum arguitur: quod deus n sit volens. Primo sic. ab eo quod se habet per indifferentiam inquam tum huiusmodi, nulla procedit actio inquantum huiusmodi. secundum Commnent. super. x. Physicae. voluntas diuina uantum est de se, per indifferentiam se habet ad omnia volita: nec ab aliqua hius determiari, vt habitum est supra. ergo &c.

⁋ Secundo sic. omnis volens ad suam perfectionem indiget volito. aliter enim frustra illud vellet. in deo nulla est actio frustra: nec aliquo indiget. ergo &c.

⁋ Contra. in aeternis non distant siue differunt actus & potentia. secundum Philosophum. Cum ergo in deo sit voluntas quae est volendi potentia, vt hitum est supra: ipsa ergo est in actus. sy actus voluntati est velle. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc: quod cum appetitus sit in re ex eo quod est aliquid in rerum natura existens, vt habitum est supra: quanto ergo aliquod habet esse perfectius in rerum natura, tanto perfectior est in eo appetitus. cum er i go diuina natura perfectissima sit, vt hitum est supra: in deo ergo est perfectissimus appetitus. Perfectio autem vnius cuiusque non est nisi secundum quod est in actum. Cum ergo perfectissimus appetitus est voluntas: quia liberrimus, vt habitum est supra: in deo ergo est voluntas exins in actu volendi. Tale autem ens est volens. deum ergo ponendum est esse volentem. & hoc ex ratione perfectionis suae in esse naturae non in esse cognitiuo, quia est perfecte cognoscens. Licet ei voluntas non est secundum actum nisi existente intellectu secundum actum: non tamen cognoscere est ratio eius quod est velle. Nonenim ex eo quod cognoscit bonum, habet quod vult bonum: licet hoc non est sine illo, quia vt habitum est supra, bonum cognitum non determinat voluntatem: sed ex eo vult bonum quod perfectionem habet in esse a forma inquantum habet rationem boni: et dat rationem boni ei cuius est: quemadmodum ex eo intelligit verum quod habet perfectionem in esse a forma inquantum habet rationem veri, & dat rationem veri ei cuius est: licet hoc fiat contrario respectu: quia actus intelligendi perficitur ex habitudine veri ad intellectum quem perficit: actus vero volendi ex habitudine voluntatis ad bonum in quo perficitur, vt patet ex supra determinatis.

⁋ Ad primum in oppositum: quod voluntas est potentia indeterminata: dicendum quod potentia dicitur indeterminata respectu actus & obiecti dupliciter. Vno modo quo ad substantiam actus & obiecti. Alio modo quo ad exitum suum in actum erga obiectum. Primo modo non est voluntas indeterminata neque dei neque creaturae, sicut neque appetitus naturalis aut animalis: quia non est voluntas ni si boni per actum volendi, non est enim actus voluntatis, nisi velle. Nihil enim agit aliquam actionem aspiciende ad malum: secundum quod dicit Dionysius. iiii. Capite de di. no. Immo: voluntas diuina est adhuc magis determinata quam quaecumque alia, quia determinate vult seipsum sub ratione boni, non tantum sub ratione boni simpliciter seu vniversalis, si sub ratione boni singularis: cum nulla voluntas creaturae ad rationem alicuius boni sub ratione singularis determinetur. Et hoc contigit voluntati diuinae propter vigorem suae libertatis: & econtra creaturis propter libertatis debilitatem, vt patet ex praedeterminatis. Secundo modo voluntas quaelibet inquantum voluntas indeterminata est econtrario determinationi appetitus animalis: quia appetitus animalis per obiectum particulare sic determinatur vt necessitate praeueniente necesse habet per impetum ferri & duci per obiectum determinate in motum: appetitus vero rationalis nequaquam: immo libere seipsum facit in actum, vt patet ex praedeterminatis. Ab eo quid se habet per indifferentiam primo modo: nulla procedit actio: quemadmodum lapis se habet per indifferentiam ad moueri sui sum versus quamlibet partem circunferentiae: & quemadmodum aliqui dixerunt quod terra est immobilis propter aequalem distam tiam ad omnes partes circunferentiae. Loquendo de indifferentia secundo modo, distinguendum: quod est quoddam se hamens per indifferentiam & quantum est de se indeterminatum priuatiue scilicet quia ex se est indeterminatum: sed natum determina ri ab alio vt exeat in actum. Aliud vero est indifferens & quantum est de se indeterminatum negatiue: quia nullo modo natum determinari ab alio vt exeat in actum volendi. Primo modo appetitus animalis in brutis est indifferens & ideterminatus priusquam sensus aut vis imaginatiua sibi proponat obiectum: quo proposito, determinatur vt necesse habeat impetum facere in actum, vt supra expositum est. Secundo modo voluntas in quibuscumque est idifferens et indeterminata, & priusquam intellectus aut ratio sibi proposuit obiectum, & etiam postquam eidem ipsum proposuit: quia libere ex seipsa proposito obiecto seipsam ponit in actum tanquam primum mouens & non motum ab obiecto, nisi metaphorice, sicut finis mouet. Ab eo quod indeterminatum est primo mod scilicet priuatiue nulla procedit actio nisi determinetur ab alio: & hoc modo ponunt voluntatem determinari qui dicunt quod libertas eius dependet a ratione: & quod necesse habet sequi iudicium rationis particularis. Ab eo vero quid est indifferens & indeterminatum secundo modo scilicet negatiue: bene procedit actio: quia seipsum habet determinare libertate, propria: quae in nullo dependet a ratione: & sic libertas in voluntate dei nullo modo impedit volendi actum: sed ponit summam nobilitatem circa modum procedendi in actum: quae tanto maior est, quanto voluntas est liberior.

⁋ Ad secundum, quod omnis volens ad suam perfectionem indiget volito, Dicendum quod cum secundum dicta in praecedenti quaestione, principium actus volendi amor est, secundum modos amoris ibi distictos distinguendi sunt hic & modi actus volendi: quia volens aut vult amore concupiscentiae, aut complacentiae. Primo modo cum volens vult sibiipsi aliquid: indiget volito: sicut volunt homines citra statum beatitudinis. Sic autem non vult sibi aliquid deus: quia nullum bonum sibi acquiritur: nec etiam beati: quia impletum est eorum defiderium, vt exponi debet loquendo de eorum beatitudine. Sed hoc modo deus vult bona aliis a se, non propter indigentiam suam, quia bonis aliorum nihil sibi accrescit: sed propter indigentiam aliorum. Secundo vero modo volens non vult propter indigentiam etiam in illis in quibus sic volitum supplet indigentiam volentis, vt patet in beatis, cum volunt amore complacentiae beatitudinem suam. & hoc modo vult deus quicquid vult in seipso: quod vult non propter aliquam indigentiam: quia bonum in ipso non supplet aliquam indigentiam aut imperfectionem: quia nihil est in eo perfectibile: sed quicquod in eo est ipsa sua erfectio & voluntas, re est ipsum volitum, licet differant ratione. & ideo quid vult deus in seipso, vult propter summam perfectionem eius quae consistit in illo: quod etiam iam amplius declarabitur in quaestione sequenti.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1