Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

CIrca secundum arguitur: quod quilibet actus volendi dei non sit eiusdem rationis. Primo sic. potentiae distinguuntur per actus. secundum Philosophum: & actus per obiecta. diuinae autem voluntatis sunt diuersa obiecta. vult enim seipsum: vult & alia a se. ergo &c.

⁋ Secundo sic. deus vosendo vult seipsum: vult & creaturas. & hoc pluribus modis scilicet voluntate bene placiti siue complacentiae, voluntate beneficentiae, voluntate concupiscentiae & ancedente & con equaente, & voluntate signi, quae plures continet modos: insuper & volendo spirat spiritum scum i quibus diuersae rationes volendi consistunt. ergo &c.

⁋ In contrarium est, quoniam actio virtutl vna em & eadem, quando est vna & eadem ratio obiecti, vt partia de actu videndi diuersas species colorum, qui non est nisi eiusdem rationis: quia eadem est ratio visibilus in illis. eadem autem est ratio obi in omni actu volendi de. scilicet bonum sub ratione boni. ergo &c. o

⁋ Dicendum ad hoc: quod ratio actus potest intelligi eadem vel diuersa dupliciter. vel quo idipecitm actus, vel quo ad modum agendi. Primo modo eadem est ratio cuiuscumque actus, cuius est vna & tadem formalis ratio obiecti: & alia est ratio actus vbi est alia ratio formalis agendi. Verbi gratia: Eadem est ratio actus in omni actu videndi corporaliter, quia vna est & eadem formalis ratio, visibilis scilicet lux alia vero est ratio actus videndi & audiendi: quia alia & alia est ratio formalis sensibilis in luce & sono. Loquendo autem de tali ratione actus, actus volendi dei quicumque, & similiter cuiuscumque volentis est eiusdem rationis: quia eadem est ratio volit. scilicet bonum sub ratione boni per quam differt actus volendi ab actu intelligendi quid est veri sub ratione veri. & hoc secundum duplicem habitudinem quam habet res ad naturam intellectualem, vt infra dicetur. Secundo modo diuersa est ratio actus volendi in deo secundum quod diuersimode est circa bonum volitum, sub eadem tamen ratione volendi secundum formam & speciem. Bonum enim simpliciter inquantum bonum, siue fuerit per essentiam, siue per participationem, est obiectum voluntatis: licet bonum per participationem non nisi sub ratione boni imparticipati: quemadmodum lux est obiectum visus siue per essentiam suam, siue participata in spe cie coloris: sed non in specie coloris nisi sub ratione lucis. Hoc ergo modo diuersa est ratio actus volendi dei in volendo bonum finis quod ipse est scilicet voluntate complacentiae siue complaciti: & in volendo bonum quod est ad finem: cuiusmodi est obiectum creaturae, quod est quaedam participatio boni in creaturis. & hoc aut voluntate complacentiae siue beneplaciti qua vult id quid in creatura bonum est, aut voluntate concupiscentiae quae optat creaturae bonum, aut beneficentiae quae facit in creatura bonum, deducendo bonum optatum in effectum. Et secundum hoc actus quid est eligere in deo, actus volendi quidam est similiter: & actus qui est intendere, & si qui alii huiusmodi sunt: quemadmodum debet determinari loquendo de voluntate dei in comparatione & respectu ad creaturas.

⁋ Ad primum in oppositum: quod voluntatis diuinae diuersa sunt obiecta: dicendum quod verum est materialia non autem formalia, quemadmodum diuersa obiecta visus sunt lignum & lapis: quae tamen videntur sub vna ratione formali obiecti: cuiusmodi est ratio lucis aut coloris. Et secundum hunc modum quaecunque l vult deus quantuncumque diuersa sunt, vt obiecta materialia voluntatis, omnia tamen sunt obiecta eius sub ratione vna formal scilicet boni, vt dictum est. Et ideo est eadem ratio formalis in omni actu volendi dei: & est eiusdem rationis: quia formalem rationem actus non variat nisi formalis ratio obiecti variata, vt iam amplius videbitur.

⁋ Ad secundum patet per iam dicta, nisi quo ad voluntatem in actu spirandi, & in voluntate signi. Ex parte autem actus spirandi sciendum quod quemadmodum secundum praedicta non est idem dicere aliquid esse actum intelligendi & actum intellectus. quoniam dicere, est actus intellectus, non tamen est actus intelligendi: quia actus intelligendi non est nisi essentialis: dicere autem per ionale, vt habitum est supra. Sic non est idem dicere aliquid esse actum volendi & esse actum voluntatis: quoniam spirare est actus voluntatis: non tamen est actus volendi: quia actus volendi non est nisi essentialis: sicut neque actus intelligendi, vt dictum est supra. Spirare autem non est nisi personale, vt infra dicetur. Et ita licet non sint eiusdem rationis omnes actus voluntatis: omnes tamen actus volendi sunt eiusdem rationis, secundum quod iam determinatum est. Et sicut est de actibus volendi: ita est de actibus intelligendi: quia aequaliter locum habet quaestio ista de actibus scilicet intellectus, sicut & de actibus voluntatis: & vno eodem modo soluenda est. Ex parte autem voluntatis signi sciendum est: quod voluntas signi non ponit, proprium actum volendi: sed effectum aliquem in crea turis vel a deo vel ab ipsis creaturis: qui est quasi signum quod deus illum velit: quemadmodum effectus vin dictae quam exercet circa creaturas, est signum quasi in ipso sit ira erga creaturas. Et sic quemadmodum secundum metaphoram dicitur irasci propter effectum irae qui sit in creaturis: sic dicitur aliquid velle voluntate signi: quia quod sit in creaturis, quasi signum est quod illud velit deus. Et secundum hoc prohibitio, praeceptum, consilium, prmissio, opeatio, dicuntur esse in deo voluntates signi: licet in deo nullum actum volendi ponant praeter illum quid est boni vt bonum est. secundum quod habet declarari loquendo de voluntate dei circa creaturas.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2