Quaestio 2
Quaestio 2
CIrca secundum arguitur quod in diuinis non sit plena perfecta & omnimoda similitudo: Primo sic. Non est plena perfecta & omnimoda similitudo in aliquibus nisi sit in omnibus illis comparatis inter se: puta in. x. hominibus nisi sit in singulis comparatis ad singulos. sed non est similitudo in omnibus quae sunt in diuinis comparatis inter se. Non enim est similitudo deitatis ad bonitatem: ne quod bonitatis ad veritatem: neque paternitatis ad filiationem: & sic de caeteris talibus. ergo &c.
⁋ Secundo sic. Non est plena perfecta & omnimoda similitudo in aliquibus qua aliqua maior est in aliis: aut nata est esse. Sed maior est aut nata est esse similitudo in personis creatis comparatis inter se quam in personis diuinis. sed personae creatae semper similes sunt secundum rationem formae substantialis: & sunt aut natae sunt esse similes secundum rationem formae accidentalis: puta Petrus & Paulus sunt similes secundum humanitatem: & similes nati sunt esse secundum bonitatem & sapientiam. personae autem diuinae puta pater & filius solummodo sunt & natae sunt esse similes secundum rationem formae accidentalis: non autem secundum rationem formae substantialis. Non enim dicimus quod sunt similes deitate: sed solummodo bonitate: sapientia: & huiusmodi: ergo &c.
⁋ Ad idem tertio posset adduci ratio quarta adducta in secunda quaestione de aequa a litate, consimilis isti quaestioni. sicut enim inaequalitas est de ratione perfectionis creaturae: sic & dis similitudo.
⁋ Praeterea similitudo secundum eandem qualitatem numero necessario est omnimode plena & perfecta: quia nullo modo & in nullo potest habere defectum similitudinis. similitudo in diuinis est huiusmodi: secundum praedeterminata. ergo &c.
⁋ Dico iuxta dicta in principio solutionis secundae quaestionis de aequalitate prae missae: quod illa plene perfecte & omnimode sunt similia quae sunt similia quo ad omnia existentia & nata existere similia in eis: & similiter secundum omnia existentia & nata existere similia in eis secundum quae nata sunt existentia in eis esse similia: & secundum quae tantum sunt similia quae eis nata sunt esse similia, quantum secundum illa nata sunt aliqua esse similia. Quare cum secundum superius determinata, quaecunque sunt similia solum sunt similia secundum qualitatem existentem in eis: secundum omnem autem qualitatem existentem in diuinis quaecumque in diuinis nata sunt esse similia secundum illa sunt similia, & tantum similia quantum secundum qualitatem aliqua nata sunt esse similia: necessarium est igitur ponere quod in diuinis sit perfecta plena & omnimoda & sic summa similitudo. vt declarat dictum Augustinus inductum in primo argumento proposito ad hoc ex quaestio ne secunda de aequalitate. Cuius causa & ratio est eadem qualitas singularis in similibus, vt procedit argumentum secundum.
⁋ Quod arguitur primo in contrarium, quod non est plena perfecta & omnimoda similitudo in diuinis: quia non est similitudo in omnibus quae sunt in diuinis comparatis inter se: Dico quod omnino similitudo est in omnibus existentibus vel natis existere in diuinis in quibus nata est existere similitudo: quae sunt illa solummodo in quibus nata est existere qualitas spiritualis, secundum quam nata est existere similitudo in diuinis: cuiusmodi sunt personae tantummodo. Bonitas enim & sapientia, fortitudo, potestas, pulchritudo, & decor, & huiusmodi quae sunt diuinae qualitates, solummodo habent esse in personis ipsas denominando quales: quaelibet enim diuinarum personarum bona est & sapiens & caetera huiusmodi: non autem in eis quae sunt aliquid personae vel personarum Non enim dicimus proprie quod deitas, paternitas, filiatio & caeterorum aliquod est sapiens: fortis, & caetera huiusmodi: nec quod sapientia est bona, fortis & caetera huiusmodi. & sic de caeteris talibus. Dico autem quod non proprie dicimus in diuinis quod sapientia est bona aut magnitudo aut aliquod talium: & hoc inquan tum illa bonitas nominat qualitatem. Sed bonitas inquantum nominat id quod pertinet ad rationem perfectionalem in essentia deitatis, nominat omnia quae sunt in diuinis, scilicet prout bonitas est nomen bonitatis naturae non moris. Dicitur enim bene quod deitas est bona: quod sapientia est bona: & sic de omnibus quae sunt in diuinis: sicut dicitur de omnibus quae sunt ens bonum, cum verum & ens in vnoquoque conuertuntur: non sic autem bonum quod habet rationem moris, dicitur de omnibus quae sunt in diuinis. Similiter verum & ens & bonum conuertuntur: non autem verum quod habet rationem moris. & sic de pulchro, & caeteris huiusmodi: siquae sunt in diuinis alia, secundum quae aliqua in diuinis non sunt nata dici similia vno modo: & secundum quae aliqua nata sunt di ci similia alio modo. Licet ergo non sit similitudo in talibus attributis comparatis inter se postquam non est nata inesse illis qualitas, secundum quam solam nata sunt dici similia quaecunque sunt similia, aut nata sunt esse similia in diuinis, hoc in nullo impedit perfectam similitudinem esse in diuinis: postquam perfecta similitudo in diuinis est in illis quibus inest qualitas: secundum quam nata sunt aliqua dici similia in diuinis: vt sunt solae personae, prout declarabitur in quarta quaestione sequenti.
⁋ Ad secundum quod non est plena perfecta & omnimoda similitudo in diuinis: quia maior nata est esse imilitudo in personis creatis inter se quam in diuinis: dico quod falsum est & impossibile, quia in personis creatis diuersis nullo modo possibile est esse eandem qualitatem numero: sicut est in personis diuinis: & quanto est maior vnitas in eo secundum quod est similitudo aequalitas aut identitas, tanto similitudo aequalitas aut identitas est maior. Potest tamen esse verum quod secundum plura sunt similes personae creatae quam increatae, vt procedit vlterius obiectio. Personae enim diuinae secundum rationem formae substantialis, puta deitatis, non dicuntur similes: sed solummodo secundum rationem formae quasi accidentalis: puta bonitatis, sapientiae, & huiusmodi. Personae vero creatae secundum rationem vtriusque formae dicuntur similes propter causam iam dictam in solutione secundi argumenti quaestionis praecedentis. Sed non sequitur, si aliqua secundum plura sunt similia quam alia, quae quidem similia non sunt nata esse similia secundum tot: tamen eo vno quo sunt similia perfectius sunt similia, quam alia aliqua eorum quibus similantur, sunt similia: quod illa quae secundum plura sunt similia magis sunt similia quam illa sunt similia quae similia sunt secundum vnicum tantum.
⁋ Ad tertium quod non est omnimoda similitudo in diuinis, quia in ipsis est aliqua dissimilitudo: dico quod falsum est. Ad probationem autem eius quod dissimilitudo est de ratione perfectionis simpliciter in creaturis: Dico quod hoc si militer falsum est. Ad probationem autem illius quod si non esset dissimilitudo in creaturis non esset perfectio in illis: Dico quod etsi hoc verum sit: tamen non sequitur ex hoc quod dissimilitudo habeat rationem perfectionis simpliciter: quia hoc in creaturis contingit propter creaturae imperfectionem: vt dictum est supra de inaequalitate. Quia enim vna creatura secundum speciem quae omnimodam similitudinem haberet in suis suppositis, capere non potest totam perfectionem quae nata est esse in toto genere creaturarum, ideo oportuit ad perfectionem vniuersi ex creaturis constituti dis similes secundum qualitates rationales & accidentales institui creaturas quae in se habere possent diuersos gradus perfectionum. Nunc autem quaelibet diuina persona totam perfectionem quae nata est esse in diuinis, in se capere potest. Propter quod ad perfectionem diuinarum personarum pertinet quod in eis sit persecta similitudo absque omni dissimilitudine.
On this page