Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

CIrca tertium arguitur quod similitudo & aequalitas vniformiter penitus habent esse in diuinis, primo sic. Sicut se habent in diuinis fundamenta inter se, sic & relationes fundatae in illis, quia quicquid convenit relationibus trahitur a fundamentis. fundamenta relationum quae sunt aequalitas & similitudo, scilicet quantitas & qualitas, vniformiter habent esse in diuinis: quia ambo sunt attributa essentialia solummodo propriis rationibus inter se & ab aliis distincta secundum superius determinata. ergo &c.

⁋ Secundo sic. sicut se habent quantum & quale in denominando secundum se & absolute illa quorum sunt quantitas & qualitas: sic se habent aequalitas & similitudo in denominando eadem in ordine siue respectu & comparatione ad aliud: quia secundum eadem, scilicet secundum quantitatem & qualitatem, denominantur primo quan- ta & qualia: secundo aequalia & similia. Sed quantum & quale vniformiter denominant in diuinis illa quorum sunt quantitas & qualitas: quia sicut a quantitate denominatur aliquid quantum sic & a qualitate quale. ergo &c.

⁋ In contrarium est quod aequalitas consequitur omnia quae sunt in diuinis, quaelibet enim duo existentia in diuinis siue sint absoluta siue respectiua siue differant re siue sola ratione: aequalia dicuntur. Similitudo autem in diuinis non sequitur nisi personas. solae enim personae diuinae inter se similes dicuntur, secundum quod patet ex iam supra dictis. ergo &c.

⁋ Dico quod quaestio ista si intelligatur de aequalitate & similitudine vt comparantur secundum vniformitatem inter se: non in ordine ad fundamenta relata: sic determinata est supra in quaestione prima de relationibus communibus vt habent esse in diuinis in generali. Si autem vt conparantur ad fundamenta: sic determinata est supra in quaestione secunda de relationibus communibus in comparatione ad sua principia fundamentalia. Si autem intelligatur quaestio vt aequalitas & similitudo comparantur ad diuinas personas relatas per illas specialiter: sic determinata est supra in quaestione secunda de relationibus communibus vt habent esse in diuinis in generali. Vnde nullo dictorum trium modorum quaestio proposita intelligenda est. Sed intelligenda est generaliter in similitudine & aequalitate vt comparantur generaliter ad relata per illas: siue sint per sonae diuinae: siue quaelibet alia existentia in diuinis. Et cum vt patet ex dictis in praecedenti quaestione, aequalia dicuntur quaecunque sunt in diuinis siue personae siue relationes siue attributa siue existentia comparata inter se: non autem similia dicuntur nisi sole personae: idcirco licet quo ad plu rima in diuinis aequalitas & similitudo conformitatem habeant, vt quae dicuntur de vno conformiter intelligi possint de altero: vt etiam propterea doctores quam plurima loquantur de aequalitate in diuinis, & perpauca de similitudine, dantes illa quae dicuntur de aequalitate conformiter intelligi & de similitudine: tamen difformitatem habent quo ad hoc quod plura in diuinis dicuntur aequa lia quae non dicuntur esse similia: sed quaecunque dicuntur esse similia, etiam dicuntur aequalia. Causa autem & ratio huius difformitatis quo ad relata inter aequalitatem & similitudinem ex parte aequalitatis, est quod quantitas illa supra quam fundatur aequalitas, puta magnitudo, per se & primo est mensura substantiae siue essentiae rei: & immediate insistens eidem: & secundo est mensura omnium quae insunt illi mediante substantia: vt patet in magnitudine corporali, quae non solum est mensu ra substantiae primo & per se denominans substantiam qualem, seu suppositum habens in se huiusmodi substantiam extensam corporaliter, sed etiam omnium accidentium essentialiter existentium in illa seu in illo: puta coloris & etiam suiipsius. Non solum enim corporali magnitudine di citur corpus seu suppositum corporeum magnum & extensum corporaliter in longum aut latum: sed etiam color & ipsa magnitudo: & vlterius per consequens non solum corpus dicitur corporaliter magnitudine molis aequale alteri: sed etiam albedo existens in vno corpore etiam dicitur aequalis albedini existenti in alio corpore: & vna magnitudo dicitur aequalis alteri. Sic igitur & in spiritualibus magnitudo spiritualis non solum est mensura denominans substantiam spi ritualem seu suppositum habens in se huiusmodi substantiam extensam spiritualiter primo & per se: sed etiam omnium aliorum quasi accidentium spiritualium existentium in illa seu in illo. Non solum enim spirituali magnitudine dicitur deitas magna seu immensa & extensa spiritualiter, seu suppositum habens illam in se dicitur magnum & immensum & extensum spiritualiter: sed etiam bonitas sapientia veritas & caetera in eo existentia, vt dictum est: & ipsa magnitudo siue immensitas. Et per consequens etiam vlterius non solum dicitur vnum suppositum in deitate subsistens esse aequale alteri: aut secundum Semiarrianos deitas vna alteri deitati: sed & bonitas dicitur aequa lis deitati & sapientiae & veritati, & caetera omnia caeteris. Sed vna magnitudo spiritualis in creaturis dicitur aequalis alteri non autem in diuinis: & hoc quia in eis non est nisi vna magnitudo. Causa autem & ratio huius difformitatis quo ad relata inter aequalitatem & similitudinem ex parte qualitatis est quod qualitas supra quam in diuinis fundatur similitudo: puta bonitas, non est vllo modo forma aliquid afficiens in diuinis, aut denominans aliud quam suppositum cuius est primo per se: non per aliquid existens in illo nisi per intellectum & voluntatem quo ad bonitatem & sapientiam. Solum enim in diuinis dicitur suppositum bonum aut sapiens aut aliquid huiusmodi: puta pater filius & spiritus sanctus: non autem deitas, sapientia, paternitas, filiatio aut aliud aliquid talium. Et per consequens in diuinis solum suppositum dicitur simile supposito: non autem aliquid aliud alteri: puta sapientia potentia, aut paternitas filiationi: licet in creaturis aliquando afficit forma totum per partem, & illud denominat: puta quod homo est bonus quia bona est anima eius: & albus quia corpus eius est album, & corpus album dicitur quia superficies est alba. Et per consequens vlterius non solum dicitur in creaturis totum simile toti, sed etiam pars parti: quod nequaquam contingit in diuinis nisi quo ad intellectum & voluntatem respectu sapientiae & bonitatis. Non solum enim dicimus de qualibet diuina persona quod est sapiens & bona, & quod ex hoc sunt similes: sed etiam dicimus quod intellectus illarum est sapiens: & voluntas illarum est bona. Sed non ex hoc dicimus intellectum vnius personae aut voluntatem similem esse intellectui aut voluntati alterius: quia non est nisi vnus intellectus & vna voluntas trium personarum. Et secundum praedicta nihil est simile sibiipsi. Nisi forte dici possit quod intellectus inquantum est vnius personae alius est secundum rationem: & inquantum est alterius. Et quo ad hoc posset dici quod intellectus vnius personae diuinae similis est in sapientia intellectui alterius: & similiter in bonitate similis est voluntas vnius personae voluntati alterius. Sic ergo causa & ratio dictae difformitatis similitudinis & aequalitatis consistit in hoc videlicet quod attributa qualitatis in diuinis, puta bonitas, pietas, sapientia veritas & caetera huiusmodi, secundum rationem inter se penitus & ab aliis attributis sunt distincta: in eo videlicet quod non sunt alicuius denominatiua secundum qualem aut similem nisi eius in quo sunt quasi in subiecto vt est persona secundum intellectum & voluntatem, in quibus sunt quasi habitus in prima specie qualitatis. & quales esse ac similes denominant personas & intellectum atque voluntatem illarum quasi potentias quasdam existentes in personis. Attributa autem qualitatis quae sunt magnitudo & aeternitas, non sic sunt penitus secundum rationem abinuicem & ab aliis attributis distincta: quia non sunt solum aliquid illius in quo sunt quasi in subiecto primo & per se: & denominatio illius vt in persona: sed etiam sunt aliquid cuiuslibet quod pertinet ad perfectionem illius vt ipsius essentiae & cuiuslibet attributorum eius. Omnibus enim illis inest magnitudinis immensitas ratione perfectionis suae in esse essentiae suae, & etiam immensitas aeterni tatis ratione perfectionis in esse existentiae: licet immensitas magnitudinis & aeternitatis in atttributis consequantur ex immensitate magnitudinis & aeternitatis essentiae, & sint in deo simpliciter, & cuilibet personae diuinae ex immensitate magnitudinis essentiae illius contingit quod esse quod in creaturis inuenitur esse dignitatis simpliciter eidem attribuendum est. & per hoc magnitudo quae est mensura diuinae essentiae, & deriuatur in singula attributa, & etiam est mensura illorum secundum superius determinata, & denominat illa: & similiter aeternitas: & per consequens singula eorum inter se per magnitudinem & aeternitatem denominantur esse aequalia & similia: & ipsa etiam inuicem se denominant: dicendo quod bonitas est magna immensa & aeterna: & similiter sapientia & caetera talia. Similiter magnitudo diuina est aeterna, & aeternitas diuina est magna & immensa Et idcirco etiam secundum magnitudinem & aeternitatem singula in diuinis aequalia dicuntur inter se, licet non dicantur inter se similia: nisi tantummodo personae diuinae intellectus atque voluntas eorum in quibus sunt habitus, qui soli sunt qualitates diuinae vt dictum est. Ex quo plane patet differentia magnitudinis spiritualis & molis: quia magnitudo molis est in corporalibus accidens omnino diuersum a qualibet qualitate: & per quantitatem insunt illis qualitates corporales. Vnde & denominant etiam quantitatem molis: non autem subiectum illius: dicitur enim superficies alba & colorata. Vnde & duae superficies bene dicuntur similes. In spiritualibus autem non sic: immo spiritualis magnitudo est aliquid in persectione cuiusque rei. Propter quod quaelibet illarum denominatur a magnitudine: licet non econuerso. Et secundum hoc concedenda est vltima ratio quae ad hoc processit.

⁋ Ad primum in oppositum: quod in diuinis vniformiter se habent fundamenta aequa litatis & similitudinis, scilicet quantitas & qualitas: ergo & aequalitas & similitudo: Dico quod quantitas & qualitas in diuinis dupliciter considerari habent. Vno modo secundum se & absolute. Et sic vt procedit argumentum & bene, vniformiter habent esse in diuinis, & sic secundum superius determinata habent rationem substantiae: & non fundatur super ipsa nisi identitas. Alio modo in diuinis considerantur quantitas & qualitas in ordine ad sua subiecta: & vt sunt aliquid alterius: & sic habent rationem quantitatis & qualitatis: & fundantur super ea aequalitas & similitudo. Et quia non se habent vniformiter ad sua subiecta, quia (vt dictum est) quicquid est in diuinis est aliquo modo subiectum quantitatis: non autem qualitatis: idcirco quia secundum hanc rationem conse quitur illa aequalitas & similitudo: ipsa omnino difformiter se habent in diuinis: & hoc non ex aliquo defectu: sed ex conditione & natura rei.

⁋ Ad secundum, quod quantum & quale vniformiter denominant in diuinis ea quorum sunt: ergo & similiter aequalitas & si- similitudo: Dico quod verum est quo ad hoc quod quaecunque in diuinis sunt vniformiter qualia & quanta, vniformiter sunt aequalia & similia. Sed tamen non sequitur ex hoc: quaecunque in diuinis sunt aequalia, sunt similia. Immo plura sunt aequalia quae non sunt similia: vt dictum est. Et quo ad hoc non habent esse vniformiter in diuinis aequalitas & similitudo, & quale & quantum: quia in diuinis habent esse quanta siue denominantur a quantitate magna & aeterna, quae nullo modo denominantur a qualitate qualia: vt patet ex dictis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3