Praeambulum
Praeambulum
VIso a. & XLarticulo hucusque quae & qualia de deo in se & absolute sunt intelligenda: sequitur vltimo in hac parte nostrae disputationis ordinariae quomodo intellecta de eo sunt proferenda. Et primo quo ad illorum significationem siue nominationem per nomina incomplexa. Secundo quo ad illorum praedicationes per propositiones complexas. Circa primum quaeruntur vndecim. Primum est: vtrum deus & quae in ipso & de ipso intelliguntur, signi ficari possint nomine vocali. Secundum est: vtrum significari possint nomibus impositis creaturis. Tertium: vtrum nomina significantia deum & creaturas, vniuoce significent illos. Quartum: vtrum nomina significantia deum & creaturas communiter, significent illos pure aequiuoce. Quintum: vtrum per prius significent deum quam creaturas, an conuerso. Sextum: vtrum nomina significantia deum & quae sunt in eo, possint illa significare indifferenter in abstracto & in concreto. Septimum: vtrum congruentius significent illa in abstractione quam in concretione. Octauum: vtrum deus aliquo nomine proprie nominari possit. Nonum: vtrum possit esse aliquod nomen proprium deo quo significari aut nominari possit. Decimum: vtrum verius deus intelligatur quam significetur aut nominetur. Vndecimum: vtrum nomina de deo aliquid de ipso significent priuatiue, an positiue.
On this page