Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

CIrca quintum arguitur quod vnum & idem commune potest pluribus personis appropriari, Primo sic. sicut de ratione aeternitatis est quod caret principio: ita de ratione eius est quod caret termino. sed quantum conuenit cum proprio patris inquantum ipse caret principio: quia non est ab alio pater: tantum convenit cum spiritu sancto inquantum ipse caret termino, quia in diuinis a spiritu sancto non est alius. aeternitas ergo non est plus approprianda patri quam spiritui sancto: & sic aut neutri aut a ambobus, non neutri, quia vt dictum est secundum Hila. aeternitas appropriatur patri. ergo &c.

⁋ Secundo sic. Augustinus dicit. vi. de triniitate. ca. v. Spiritus sanctus "siue sit vnitas amborum, siue sanctitas, siue charitas, siue ideo vnitas quia charitas, & ideo charitas quia sanctitas, manifestum est quod non aliquis duorum est". igitur secundum Augustinus Spiritus sanctus aut est vnitas quae est ratio distincta contra charitatem: aut ipsa charitas est: & vtroque modo sequitur quod spiritus sanctus vnitas sit: & hoc non nisi appropriate: quae etiam appropriatur patri. ergo &c.

⁋ Tertio sic, proprietas communis patris & filii est concordi voluntate spirare spiritum sanctum, vt habitum est supra. cui summe assimilatur pax siue concordia quae est communis personis diuinis, quare pax & concordia communiter patri & filio appropriantur respectu spiritus sancti. & tamen spiritus sanctus appropriatur secundum Augustinus in praecedenti quaestione. ergo &c.

⁋ Contra. secundum praedicta non est appropriatio communis nisi propter maiorem similitudinem eius ad proprium eius cui appropriatur quam ad proprium alterius. sed ratio cuiuslibet communis cum sit simplex & vnica, non potest secundum magis similitudinem habere ad plura diuersimode: eo quod nihil diuersimode potest vno modo maiorem similitudinem habere vicissim modo cum vno modo cum alio, nisi sit in ipsa multiplex ratio, ergo &c.

⁋ Dico quod idem pluribus appropriari potest intelligi dupliciter. Vno mododo inquam tum plures, & omnino secundum propria distincti sunt. Alio modo inquantum in vno communi concurrunt, quemadmodum pater & filius concurrunt in vna vi spiratiua, & sunt vnum principium spi ritus sancti. Et secundum primum modum intelligendi quaestionem, quaestio proprie habet locum, non autem penes secundum. Non enim solet appellari appropriatio in diuinis nisi quae fit vni soli personae respectu aliarum duarum: non autem quae sit duabus respectu tertiae. Nullum enim video inconueniens si propter maiorem similitudinem ad proprium commune ( vt ita loquar) duobus, scilicet patri & filio respectu spiritus sancti, quam ad proprium quod conuenit soli patri, aut soli filio, aut soli spiritui sancto: aliquod commune tribus personis approprietur patri & filio communiter, puta concordia passiue dicta, quae idem est quod pax & tranquillitas inter se concordantium, quae communis est tribus personis diuinis. Quaelibet enim illarum pacem & concordiam habet summam cum vtraque aliarum, sed appropriatur communiter patri & filio respectu spiritus sancti, quia assimilatur communi proprio illorum, vt procedit tertia obiectio: quae secundum hoc concedenda est. Concordia autem actiue dicta qua quaelibet personarum alteram singulam sibi concordat, appropriatur spiritui sancto quia similatur proprio spiritus sancti, quo ex ratione modi procedendi sui proprium est ei quod sit nexus, secundum superius determinata. Et quia maxima est similitudo inter nexum & talem concordiam, aliquando nexus licet sit proprium, sumitur pro concordia quae est appropriata spiritui sancto. vt vbi dicit Augustinus ii de doc. Christiana. cap. iiii. In patre vnitas, in filio aequalitas, in spiritu sancto vnitatis aequalitatisque concordia. Et sequitur continuo. Tria haec vnum omnia propter patrem, aequalia omnia propter filium, connexa omnia propter spiritum sanctum, quod expositum est in praecedenti quaestione.

⁋ Secundum primum ergo & principalem modum intelligendi quaestionem respondens dico quod duplex est appropriatio: vna proprie, alia improprie. Proprie autem est appropriatio quando aliquod conmune ex se absque omni adiuncto ad supponendum determinate pro aliqua trium personarum determinatur in aliqua locutione, ita quod pro nulla aliarum, puta cum dicitur Apostolus dixit, hic intelligitur Paulus. Improprie autem est appropriatio quando aliquod commune non ex se, sed ex adiuncto ad supponendum determinate pro aliqua personarum in aliqua locutione determinatur, ita quod pro nulla aliarum. Quod sit quadrupliciter: aut per determinationem, aut per praedicationem, aut per constructionem, aut per ordinem. Per determinationem, contrahentem scilicet commune ad proprium, vt cum dicitur sapientia ingenita, ly sapientiam non proprie appropriatur patri per adiunctum quod est ingenita: sed potius appropriatur quia vna persona proprietate distincta per illa duo circumlcquitur. Per praedicationem, scilicet per praedicatum quod vni soli personae ascribitur, vt cum dicitur Deus est incarnatus, intelligitur deus filius, quia incarnatio conuenit soli filio. Et per hunc modum cum dicitur: Moyses dixit Exo. iii. Sic dices filiis lfrael, qui est misit me ad vos, quia missio prophetarum sicut & legis datio intelligitur facta fuisse a filio, per ly qui est, intelligitur filius loqui. Si enim prae dicaretur verbum indifferens ad quamlibet trium personarum: nulli appropriaretur sed supponeret pro tota trinitate, dicendo sic. Sic dices filiis lsrael. Qui creauit omnia misit me ad vos. Per constructionem vero sit appropriatio, vt cum dicitur virtus dei. Licet enim virtus siue potentia per se posita approprietur patri, vt cum dicitur Luc. i. Eecit mihi magna qui potens est, idest deus pater, tamen in constructione passiua cum illo genitiuo dei supponit pro solo filio, & ly dei pro solo patre. Et super illud Genetur. xlix. Sedit in forti arcus eius. Glos. In patre: cuius virtute omnis nequitia occiditur. Et super illo quid statim sequitur. Per manum potentis lacob. Glos. Dei patris, in quem credidit lacob. Quandoque tamen talia dicta glossae appropriant filio ex aliquibus circunstantiis literae. Vnde super illud Sedit in forti, alia glossa. Idest in Christo. Et super illud Qui potens est, glossa. Qui in me carnem sumpsit. Vtroque enim modo ex adiuncto, scilicet constructione & praedicatione virtus siue potentia appropriatur spiritui sancto. vt Luc. i. Virtus altissimi obumbrabit tibi. Licet enim virtus per se positum approprietur patri soli, & cum genitiuo dei soli filio: tamen ex adiuncto cum genitiuo praedicto quid soli spiritui sancto ascribitur, quod est obumbrabit, appropriatur spiritui sancto Vnde glossa ibidem. Spiritus nominatur virtus altissimi. Et communiter ly altissimi appropriatur patri & filio, & supponit pro ipsis, quia spiritus sanctus est virtus communiter procedens ex ipsis. Per ordinem autem sit appropriatio, vt cum dicitur in Psal. lxvi. Benedicat nos deus deus noster: penedicat nos deus. Ratione enim ordinis primum deus supponit pro patre, & illi appropriatur: secundum pro filio: tertium pro spiritu sancto, & appropriatur eisdem. Hinc dicit Glossa super illud verbum. Benedicat nos deus. Pater. Deus noster, filius. Benedicat nos deus. spiritus sanctus. Per hoc enim quod ter dicit deus, notatur trinitas personarum. Ex ordinatione vero & praedicatione simul sit appropriatio duabus personis cum dicitur in Psal. cix. Dixit dominus domino meo &c. Glos. Domi nus, pater. Dixit domino meo scilicet filio. Sede &c. Hic humanitatis indicium est.

⁋ Dico ergo distinguendo appropriationem in illam quae est proprie dicta, & in illam quae est improprie dicta, quod loquendo de appropriatione proprie dicta, nunquam idem commune pluribus appropriari potest, vt probat bene vltima ratio: & causam illi us explicat. Sed si quod vni personae est appropriabile propria appropriatione & ex se & secundum se, approprietur alteri: hoc non est nisi ex appropriatione improprie dicta: quae est ex ali quo adiuncto aliquo dictorum modorum quatuor, diuisim vel coniunctim: inter quos illa appropriatio quae est per determinationem contrahentem commune ad proprium, maxime improprie est appropriatio: quia in illo modo cone non manet commune sicut manet in aliis modis: sed sit proprium amissa ratione communis.

⁋ Quia arguitur primo in contrarium de aeternitate, quod sit appropriabilis spiritum santo: quia non habet terminum alicuius productionis a se procedentis: sicut nec aeternitas habet terminum durationis: quemadmodum appropriatur patri quia non habet principium a quo, sicut aeternitas non habet durationis initium: Dico quod non est ita: nec est simile: quia commune appropriabile non est secundum dicta, nisi per similitudinem eius ad proprium illius cui debet appropriari. Nunc autem ad proprium & ad notionem pertinentem ad dignitatem pertinet quod pater non est ab alio principio. Ad di pnitatem autem spiritus sancti non pertinet quod ab ipso non sit alius, vt superius determinatum est. Propter quod per similitudinem ad non habere terminum in spiritu sancto, illi non potest appropriari aeternitas: sicut appropriatur patri per similitudinem ad non habere principium in patre.

⁋ Ad secundum quod vnitas quae appropriatur patri etiam appropriatur spiritui sancto: Dico quod falsum est. Ad probationem eius, quod secundum Augustinus spiritus sanctus appropriate vnitas est: Dico quod verum est: sed in alia significatione vnitatis. Est enim quaedam vnitas singularitatis qua secundum superius de relationibus communibus determinata intelligitur vnum quod simpliciter & absolute dicitur vnu. Et consistit haec vnitas in simplici & omnino absoluto: & ista est quae in diuinis communis est: & appropriatur soli patri secundum dictum modum. Alia vero est vnitas vnionis quae consistit in quadam vnione plurium inter se: quae etiam est communis in diuinis: & appropriatur spiritui sancto: sicut & concordia. Vnde post posita in argumento continue adiungit Augustinus, vt repetendo finem illius dicamus secundum ipsum. "Manifestum est quod non est aliquis duorum (scilicet pater autem filius) id quo vterque coniungitur: quo genitus a gignente diligitur, genitoremque suum diligit: suntque non participatione sed essentia sua, neque dono superioris alicuius sed suo proprio seruantes vnitatem spiritus in vinculo pacis: quod imitari per gratiam: & ad deum & ad nos ipsos nitemur". & infra post modicum. "Spiritus ergo sanctus commune aliquid est patris & filii" &c. vt supra in vltimo argumento quaestionis immediate praecedentis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5