Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

CIrca primum arguitur: quod praeter istos actus ( scilicet intelligere & velle ) sit alius: Primo sic. secundum Philosophum actus distinguuntur per obiecta. vt non lifferunt intelligere & velle in deo nisi quia differunt ex parte obiecti in diuina essentia verum & bonum. sed non solum in ipsa considerantur vt differentia verum & bonum: sed etiam alia multa: quae sunt ens, vnum, pulchrum, & plurima huiusmodi. ergo si diuersi actus sunt in deo quia differunt in ipso bonum & verum ad quae terminantur: similiter erunt in pso alii actus differentes ab istis, qui terminantur ad eos, vnum, pulchrum, & caetera huiusmodi.

⁋ Secundo a sic. forma quanto est abstractior & perfectior, tanto est plurium actionum principium. Vnde primae formae materiales vt elementorum, non habent actum nisi proprium elementorum: vt forma aquae non nisi quae conpetat aquae. Eorma vero mixti habet actionem aliquam quae competit ratione ele menti quae virtute daominatur in ipso: & aliam ex natura propria: vt quod magnes attrahit ferrum: & suer haec, forma vegetabilis cum actionibus quas habet ex natura elementi & mixti simpliciter, habet proprias operationes: quae sunt nutrire, augmentare, & generare: & praeter istas forma sensitiua habet actus qui sunt sentire, & tanto plures in animalibus perfectis, quanto in eis perfectior est anima sen sitiua: & praeter istas habet forma intellectiua proprias operationes intellectuales. Cum ergo forma deitatis sit abstractissima & perfectissima, ipsa plurimas operationes habet, & sic non solum erit contenta duabus.

⁋ In contrarium est: quod nihil est actus alicuius nisi quia aut est ab eo in aliquid, aut quia est ab aliquo in ipsum. Primo modo est actus alicuius vt actiui: Secundo modo vt passiui. plures enim modi non sunt ponibiles. Sed omnis actus essentialis manens intra in deo, vt ab ipso, est velle: & actus voluntatis vt in ipso, est intelligere & actus intellectus vt patet. ergo &c.

⁋ Dicendum: quod in deo non sunt nec possunt esse plures actus essentiales manentes intra, quam velle & intelligere: & propter idem nec plures potentiae quam voluntas & intellectus. Ad cuius euidentiam sciendum: quod cum secundum Philosophum & veritatem, distinctio potentiarum est penes actus, & actuum penes obiecta: & ita tam potentiarum quam actuum distinctio & differentia est penes distinctionem & differentiam obiectorum: non tamen quaelibet differentia obiectorum est ratio distinctionis seu differentiae actuum aut potentiarum: sed solum illa quae est obiectorum secundum rationem illam qua obiecta sunt: hoc est secundum rationem illam qua per se respiciunt aliquid vt id cui sunt obiecta. Non enim dicitur obiectum ab eo quod est id quod est: sed a respectu quem habet ad aliud in eo quod est. Vnde quaecumque rationes sunt in aliquo secundum quas ipsum non respi cit per se aliud: & si respiciat, hoc est solum per accidens: quia ei accidit ratio qua respicit aliud aut econuerso: secundum illas non est accipienda distinctio siue differentia potentiarum aut actuum Verbi gratia: in nutrimento quod est obiectum vegetatiuae, in omnibus suis actionibus est ratio qua est quid & ratio qua est quantum, & ratio qua est dulce aut album & huiusmodi. Quia quid & quantum sunt propriae rationes secundum quas nutrimentum vt obiectum respicit animam vegetatiuam in nutrito: non autem dulce aut album nisi per accidens: quia accidit ei quod est quid & quantum. Ideo penes quid & quantum differentia in nutrimento & distincta distinguuntur & differunt actiones nutriendi & augendi: similiter vis nutritiua & augmentatiua, & non penes dulce aut album. Similiter respectu animae sensitiuae sensibile secundum rationem sensibilis est per se obiectum ei: non autem ratione qua est quid aut quantum aut aliquid huiusmodi. Et ideo penes diuersas rationes sensibilium diuersimode respicientia animam sensitiuam, diuersae sunt actiones sentiendi: & diuersae vires siue potentia sensitiuae, vt determinat Philosophus secundo de anima: quod non sunt sensus prae ter. v, quia non sunt plura particularia & propria sensibilia. Vnde si diuersa specie in esse rei & naturae conueniunt in vna communi ratione sentiendi specifica, vt contingit in omnibus speciebus colorum quae mouent sensum secundum rationem claritatis & lucis, habent vnicum sensum specie sibi respondentem, vt visum. Similiter diuersi gradus in eodem sensibili numero, vt magis album & minus album: quia accidentaliter & non secundum formalem rationem sentiendi differunt: vni re pondent sensui. Similiter quaecunque alia sunt quae accidunt rationibus sentiendi vel quibuscunque ipsa accidunt: quae tamen ex se proprias rationes sentiendi non important: & per hoc non habent respectum aliquem per se ad aliud sub ratione sensibilis: secundum illa non distinguuntur aliqui actus aut potentiae sentiendi. Et sicut est de rationibus sentiendi respicientibus apprehensiuam, sic est de illis quae respiciunt affectiuam: quod penes illas diuersas rationes, distinguuntur diuersae species in affectiua sicut per alias in apprehensiua. lta quod sicut penes rationes diuersas sentiendi in percipiendo & in afficiendo distinguuntur diuersa genera potentiarum in anima sensitiua, scilicet genus potentiae apprehensiuae a genere potentiae affectiuae: sic penes diuersas rationes sentiendi apprehensiue, distinguuntur diuersae potentiae apprehensiuae sub eodem genere: & similiter penes diuersas rationes sentiendi affectiue distinguuntur diuersae potentiae affectiuae sub eodem genere. Sicut autem est aliquid ebiectum animae vegetatiuae aut sensitiuae: quia habet habitudinem ad ipsam secundum rationem obiecti: & secundum eius distinctionem penes huiusmodi rationes, distinguuntur inter se obiecta, & per obiecta actus & potentiae: Similiter ergo ex parte naturae intellectualis cum sit aliquid ei per se obiectum, aliter enim nullus actus neque ratio alicuius potentiae ei ascriberetur: necesse est quod obiectum ei inquan tum est obiectum, per se habeat aliquam habitudinem ad illam: & penes distinctionem illius rationis obiectae secundum genus aut speciem erit distinctio actuum naturae intellectualis & potentiarum in ipsa. Res autem aliqua inuenitur obiecta naturae intellectuali in duplici habitudine tantum, vt habitum est supra. Vno modo secundum habitudinem qua nata est esse in ea, & se facere in ipsam sub ratione esse spiritualis. Alio modo secundum habitudinem qua nata est in se subsistere, & alliciendo eam sibi attrahere & in se quietare. Secundum hoc ergo dupliciter habet res esse obiectum per se naturae intellectualis: & tantum dupliciter, quod non est alia habitudo rei ad ipsam. Et propter idem solum est duplex actus naturae intellectualis erga res, & non nisi duplex modus potentiae, duplici habitudini dei & rationi obiecti, & duplici actui respondens. Secundum primam autem habitudinem comparatur res ad naturam intellectualem vt apprehensibile quoddam: secundum secundam vt affectatiuum quoddam. Et secundum hoc duplex est modus potentiarum naturae intellectualis tam tum, scilicet modus potentiae apprehensiuae, quae vocatur intellectus aut ratio: & modus potentiae as fectatiuae, quae vocatur voluntas. Et ita oportet ponere quod in deo differant vt diuersae potentiae voluntas & intellectus, & quod non sit in ipso potentia tertia quae nec sit ratio siue intellectus, aut voluntas. Et similiter oportet sentire de actibus eorum qui sunt velle & intelligere, quod inter se differant, & quod non sit ponere aliquem alium actum in deo differentem ab istis. Et secundum hoc concedenda est ratio ad istam partem adducta.

⁋ Ad primum in oppositum quod in diuina essentia non solum differunt ratione bonum & verum, sed plurima alia: dicendum quod verum est, sed non omnia differunt inter se secundum proprias rationes obiecti: immo omnia alia a bono & vero, etsi differunt inter se ratione, hoc non est ratione obiecti, qua scilicet diuersimode respiciunt naturam intellectualem in deo secundum modum praedictum, sed ratione subiecti, qua scilicet natura intellectualis in deo quasi mota a ratione obiecti, sub ratione obiecti considerat ipsam rem secundum illas diuersas rationes: quae potius sunt rationes distinctae in re ex consideratione animae circa eam, quam rationes secundum quas debet distingui aliquid in ipsa eius natura. Sic enim differunt in deo rationes entis & vnius, & siqua sunt huius modi. Nunc autem (vt dictum est) non quaelibet diuersitas rationum est secundum quam sumitur diuersitas actuum aut potentiarum, sed illa quae est per se obiecti secundum quod est obiectum. & illae non sunt nisi duae, scilicet veri & boni, vt dictum est: penes quas distinguuntur intelligere & velle. Et ideo secundum rationes alias quotquot sint non distinguuntur aliqui actus, vt dicium est.

⁋ Ad secundum: quod forma deitatis perfectissima est, ergo plurium actionum principium: Dicendum quod verum est. quod tamen cum hoc quod est principium actionum plurium, tanto est principium eorum modo simpliciori & paucioribus intermediis, & minori determinatione. Vnde non cognitiua non agunt neque mouentur in aliquid per appetitum nisi in id ad quod natura determinantur: & habent paucas actiones & motus, quia non ordinantur ad magnum gradum perfectionis, & sunt remotissima a primo principio perfecto in quod motu suo omnia tendunt. Alia autem superiora quia ad maiorem perfectionem ordinam tur, plures habent motus: & pluribus motibus ordinantur ad bonum perfectius sibi adipiscendum, sed minori determinatione. vt patet in cognitiuis sensitiuis tantum, in quibus forma determinatur per materiam quo ad suam essentiam & suum esse & suam operationem. Et adhuc sunt plures in cognitiuo rationali a forma indeterminata per materiam secundum essentiam, & sic secundum esse & quodam modo secundum operationem: & adhuc plures formae omnino abstractae a materia, limitatae tamen in natura & essentia, sed plurimae formae omnino illimitatae: quae operatur omnia in omnibus seipsa solum modo, intelligendo & volendo omnia, intelligendo & volendo seipsam, vt in parte supra tactum est, & amplius inferius debet determinari. vt sic quantuncumque multae sint eius operationes, omnes tamen debent reduci ad actum intelligendi & volendi, quia intelligendo & volendo seipsam omnia operatur, secundum quod ex infra determinandis patebit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1